De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

is DE NATURA tor animorum, nisi maximorum motuum concitator . Contra quam sententiam stat Cicero in eo ipso libro sa), in quo maxime dicendi optimum genus sequitur : vir enim divina , ut ajunt, Virgula factus ad eloquentiam , gravemque & fervidam eloquentiam , agnoscit tamen motionis diversos gradus, nec suam minoribus ingeniis laudem invidet. Sed Philosophi verba, jam dixi, quam interpre lationem suscipiant e rem potius ipsam vi

. Interiores suos motus si quis observet &conserat diligenter , reperiet eos, qui cordis sunt , nihil admodum discrepare ab iis , qui sunt rationis. Alias obruitur ratio illustri &subita veri specie , quae assensionem statim abripiat : cor item percellitur tanta specie boni, quae uno puncto temporis intimas medullas inflammat. Alias vero perparvulis passibus , ut Tullii verbis utar b), mens ad assentiendum ducitur z quo dicendi genere maxime viguit & gavisus est Socrates. Sic pariter animus parvis, poene dicam, scintillulis non tam incenditur, quam cietur ' ac si minor est vis & celeritas, non minor est efficacitas r quod de Cotta testatur Cicero sc), Ut idem facerent si judices ) a se commoti , in quod

42쪽

ET CAUSII ELOQUENTIAE . 3squod a Sulpicio concitati . Quod nisi ita esset , cur Saepe esset opus longa oratione Τ uidni Demosthenes Sc Tullius paucis aculeis , siquidem ineest iis tota vis, Suum negotium confecerunt λ Nempe idem nos in re oratoria, qui in bellica error decipit : capimur spiritu & ardore pugnae; non totius belli duigum & insidias cogitamus . Arx quaedam est hominis cujusque animus , qui siquando subito, ut ita loquar, incurSu opprimitur , diuturna tamen ut plurimum est obsidione capiendus : & longe abhorret a vero , qui rei bene gerendae unam tantum pu

tat esSe rationem.

uid , quod multis in locis est lenitas ipsa

melior 8 Commotio enim duas habet partes, conciliationem scilicet animorum , & concitationem: unde exsistunt illa duo, quae maxime sequitur multitudo, dicentis auctoritas,& audientis aflectio. Auctoritas porro, quae partim benevolentia nititur , partim opinione virtutis, quo modo conciliatur J Scio , id factum esse aliquando paucis sensis sublimibus ς ac memini non Demosthenis solum

aut Tullii , sed magni illius Africani, qui

accusatus a civibus , quos Servarat, uno di, cto expugnavit invidiam , Venerationem ex. torsit . At tamen plerumque conciliatur animus modestia & lenitate : nec aliud, quam

lenitatem inculcat Cicero in Rhetoricis; nec aliud fere usurpat in scriptis omnibus. Qui p-

43쪽

pe grata est ea significatio animi compositi, alienam dignitatem reverentis . Quod si vis dissent quidam philosophi, qui se vidisse omnia arbitrantur , quanto superiores erant , tanto se gessissent Summissius, Socratis more, nec abalienassent animos imperioso quodam superboque fastidio, seque cum sua elatione poene ridiculos praebuissent . Nec vero commotionis altera pars tota dabitur amplitudini atque vehementiae. Illius enim proprium munus est, teste Cicerone , H non solum impellere animos, sed etiam retinere , consolari afflictos, deducere perterritos a timore, gestientes comprimere , cupiditates iracundiasque restinguere . Quae restinctio sane poscit magis , prope dicam , lymphas, quam flammas : ideoque hanc etiam partem idem Cicero tribuit lenitati. Quid ipsa impulsio 8 totane tumultuosa atque sublata P Numquid non alios motus, nisi , violentos suscipit animus, locus, res λ aut, si non suscipit, jacet eloquentia , cessatque animos audientium permovere Τ Atqui Tullius snec quisquam mihi succenseat , quod . Tullium jam toties appello: ipsum enim audiens , audire mihi videor ipsam vocem eloquentiae, immo philosophiae simul & eloquentiae , abditos animi sensus, 3c dicendi

44쪽

gr CAUIIs Em VrDE. 42 mysteria reserantis) Tullius, inquam, inter motus animi distinguit a durioribus mitiores sa), numeratque non dolorem solum aut' metum aut iram , sed LVOrem , contemtum,toedium , satietatem: monetque generatim aDfectus omnes lenius esse agitandos in Curia,

quam in foro , coram viris principibus &cultis, quam coram rudi & abjecta plebecu-Ia : atque item ridet, si quis de stillicidiis velit apud unum judicem amplissime dicere ib). At nihil est praestabilius summa amplitudine & gravitate. Sit ita: sed da nobis populum , da cicatrices, carceres, exilia, supplicia, extinctiones generum eversiones prinvinciarum , si eas nunc tragoedias exigis , quas aliquando oratores Graeciae & Latii eL

fecerunt.

At soc ipsum est, inquit Auctor clarissimus sc), quod satis repeti nequit, eloquen-riam non esse unquam nisi in ipsa re . At quo modo, inquam, hoc dictum accipiemus λEl 'uentiamne certis argumentis, veluti clathris, inclusam esse , quibus nequeat evad re Misera eloquentiat quid enim faciet in causa tenui , angusta, jejuna λ quo se ver

tet sca L. Orator c. 38.

45쪽

41 DE NATURA.tet, ut flectat animos , atque ad suas pamtes adducat λ St. nihil est opis in ea , nihil praesidii , quonam igitur modo viri eloquentissimi non minus exiguas . cau Sas Vicere ,

quam magnas λ nisi si sorte exiguitati vel magnitudini natura ipsorum repugnavit. Est quidem , fateor , eloquentia illa selbctor , quae materiam nacta illustrem gravem , dare multitudini : queat spectaculum multo nobilissimum , & vehementissimas in

animis procellas excitare . Haec sunt , quae omnium plausus Sc admirationes commovent haec , quae mentem implent, & augent animum , & altius memoriae inhaerescunt. Quamobrem epici poetae Sc tragici res amplas , atroces , miras , insolitas persequuntur : nec quisquam , credo , mallet alias ., Si potestas fieret eligendi . At iisdem tantum addicere eloquentiam , nonne hoc est, eam de Suo statu dejicere, dc fortunae quodammodo man

Enimvero sensit Cicero multo aliter: est, inquit stari , eloquentia , quascumque moras disputationis regionesque dolata. Nam sive de caeli natura loquitur , . sive de terrae , sive de divina re , sive de humana ς sive ex inferiore loco , sive ex aequo , Siv cx superiore ς sive ut impellei ho mines

46쪽

ET CAUIII ELOQUENTIAE. 43 sive ut doceat, sive ut deterreat , sive ut concitet sive ut resectat , sive ut incendat sive ut leniat ; sive ad paucos , sive ad multos , siSe inter alienos , sive cum Suis, sive secum ' rivis est diducta oratio , non fontibus , cT quocumque ingreditur , eodem est instructu ornatuque comitata . Hic Vero eloquentiae regnum video ' Video dignitatem amplitudinemque dominatus : nulli cancelli , nulli limites oppositi rerum, personarum , locorum , temporum .

Non id ergo voluit noster Philosophus . ut eloquendi vis certis esset finibus circum scripta : 8c quo modo id vellet is, qui eam secum in omnes prope disputationis plagas deduxisset J Illud , opinor, Voluit, rebus ut

oratio , quae eSSet eloquens, conveniret; si-Ve , ut melius Cicero in aureo libello , qui orator inscribitur sa) , erit rebus ipsis , inquit , par re aequalis oratio . Id quod ibidem clarius explicans paullo post, Is, inquit, est eloquens, qui ct humilia subtiliter , ct magna graviter, o mediocria temperate potost dicere z Ut videlicet sententiae vivam exprimant rerum imaginem ' 8c verisba , ut scite inquit Petronius, colorem referant sententiarum. Haec Vera , haec propria est eloquentiae

47쪽

44 NATURA notio eloquentissimorum hominum tum lucubrationibus , tum judiciis apprime consentiens . Utique nihil ea debet habere abjectum , nihil flaccidum i nihil iners et tota

Sit, oportet, plena spiritus 3c actionis, ne simul cum oratione frigescat auditor & dommiat . Sed si genus ipsum volumus spectare, non Speciem aliquam eloquentiae, ad hujusce proprie naturam non pertinet nec tarditas , nec rapiditas , nec Vehementia , nec lenitudo , nec gravitas , nec facetiae, nec dulcedo , nec acrimonia , nec fulmina, nec illecebrae, sed accommodatio ad cauSam, ac commodatio ad mentes & animos audientium, ut & obtineatur assensio, Sc affectio congruens excitetur. Nec vero hic magis requiritur commiseratio , quam laetitia , non masgis terror , quam securitas, non magis odium , quam amor , pudor , contemtus, ae mulatio , aut si quis est alius animi motus, dicentis consilio rebusque conveniens. Quae autem est res , cui nullus conveniat λUnde etiam liquet, quam vere dixerit Cicero , rem esse nullam, honestis scilicet auribus dignam , in qua tibi non liceat esse eloquenti . Eloquens est Demosthenes ' pro Ctesiphonte & contra Philippum ς at elο-quens etiam contra Leptinem : eloquens Cicero pro Milone & in Antonium ; at elo quens etiam pro Caecina , & pro Archia et ambo illi eloquentes in foro; at extra forum elin

48쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . 4seloquens Isocrates : eloquens in historia Herodotus , Thucydides, Xenophon ς eloquens in re philosophica Plato & Cicero; in rhetorica item Cicero eloquens & Longinus &Auctor Dialogi de causis corruptae eloquentiae. Hunc commendat amplitudo, illum suavitas , alium abundantia, alium subtilitas , aut lepos, aut vis. Quid poetae λ Si eloquens est in heroicis rebus Homerus , in tragicis Sophocles , in splendidis Pindarus; est eloquens etiam Aristophanes in comicis, in s stivis Anacreon , Theocritus in pastori liis , Virgilius in rusticis , Horatius in satyricis :nec alia est ratio strictae numeris, alia sol tae orationis : unus idemque est ubique , si non vultus, at spiritus eloquentiae; siquidem unus idemque est hominis animus afficiendus, eadem rerum explicanda natura. Sed quid sibi voluit, Cicero l. 3. de orat re c. 8. quum dixit de Caesare illo seniore Res tragicas poene comice , tristes remine , iseberas silm e, forenses scenica propo venustate tractavit atque ita , ur neque iocus magnitudine rerum excluderetur, nec gravitas facetiis minueretur. Egregia vero laus, ac prope singularis, quae praeclare & jam dicta confirmat, & illustrat augetque decus atque opes eloquentiae . Ut enim sit rebus a qualis oratio , non est necesse in eo manere , quod in illis maxime exstat ac prominet . Quis vetat altius in abdita rerum pe

49쪽

46 DE N A r U R Anetrare λ Illic scilicet se se ostendent novae qualitates 8c novae format . Quamobrem fidenter Cicero in prooemio ad Paradoxa :

Nihil est , ait, tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile ; nihil tam horridum ,

tam incultum , quod non splendescat Ora

tione , ct tamquam excolatur . Quodque is Verbo posuit, nonne ibidem confirmavit ex emplo λ. Sic est : multas quasi facies habet quaelibet res , apertam unam atque spectabilem , alias abstrusas & occultas: neque ullus est tantus horror , ubi non sit aliquid amoenitatis ς nec tanta hilaritas , ubi non aliquid tristitiae ; nec tanta gravitas , ubi non aliquid ridiculi; nec tanta magnitudo , ubi non aliquid parvitatis ; nec contra parvitas, ubi non aliquid magnitudinis. Haec veluti linea menta boni malique acutius qui viderit, sciveritque sollertius alia premere , alia esse re , & magis ad vivum colorare, is certe

efficiet probabilius , quod volet, & in quam

partem volet, hominum sensus inclinabit. Quare eloquentiam licet quodam modo cum illa Solis filia comparare , cujus nutu , ubi lubitum esset, horti, dumeta , rupes , pa' latia , antra , voragines, luci, fontes exsi- Sterent . Atque utinam ipsa quoque Suada Circaeis quasi poculis mentes hominum non vertisset identidem , atque ad brutorum temeritatem & vesaniam transtulisset

50쪽

Dp CAUSIS ELOQUENTIAE . 4 sed hoc ut omittam , quod est alienum ac maneam in ipsa causa ; quum tantum veri species in dicendo valeat; tanta sit autem veri & boni, mentis & animi , imaginationis & sensus conjunctio ; tanta in eloquenti dictione probabilitas simul & gratia& suavitas et satisne videtur convenire cum probatione commotio, ut recte eloquentia possit persuasio appellari At haec pro rhetoribus dicta sunto, quorum famae consultum volui : etsi nec illis haec est defensio , ut vidimus, necessaria. Ego Vero nec ipsum curo persuasionis nomen ; si quidem res, ut opinor , jam perspecta est.

Ut igitur , quae fusius disputavi, in pauca conferam, Sublata omni controversia, videor mihi posse plane & simpliciter eloquentiam definire, Dicendi rationem aptam ad eos , qui audiunt , inciendos, quemadmodum vult ille , qui dicit. Quid enim

contradicas 8 Huc redeunt, quae disseruimus omnia , finis , natura , ossicium , partes eloquentiae . Hanc ipsam attulit definitionem Cicero l. I. de orat. c. I9. , hanc in Bruto 'c. So. explicuit & adoptavit . Nec noster Auinor sane rejiciet, quum eam Videat,

iis, de quibus quaeritur , detractis, probe cum sua consentire . . id enim interest, utrum dicas , dicendo incere auditores, ut velis; vel, ei quae velis sensa , in aliorum animos injicere Hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION