De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

13 - D E NATURA ego ... Et ecce tibi pavitantes Venti, supplicii omne genus animo revolventes. Plus' ille dixisset, minus tibi ipse fingeres. Pau- .cula quaedam Verba sunt mime mutorum in-guntes I Sunt quasi spectra nocturna, A simulacra rerum objecta luce dubia , quae iccirco apparent se ipsis grandiora. Tanti momenti est in . re Oxatoria non minus tacere scire , quam dicere. Sed ut in viam redeam , cur, rogo ite- m, cur ergo persuasio e nostris finibus extruditur ρ Una vocula , inquit Auctor, tuam

omnem rationem Subruit: tu separatim, ego

. conjunct im posui sa) , Persuadere idem esse, ac probare s mul ct commovere . Vidi , inquam , vidi illud simul, nec timui . Quaero enim : ex cujus id sententia posuisti λ Nam . si quis hoc dixit alienus Quid ad nos P inquient rhetores : ille viderit. Sin ex rhetorum sententia; qui sunt isti, aut ubi sunt ΤNovine, an etiam Veteres , 1 socrates , Ari

stoteles, Tullii, Quintiliani J Si novi solum;

quare igitur arguuntur, eos, a quibus discesserint, serviliter secutos esse Sin etiam veteres quomodo ii, quibus Auctor parcere voluit, liberantur Dicat enim, quod vult, de eloquentia forensi et nunquam tamen evi cet , definitionem , quae antiquitus bona su

32쪽

ΕΤ CAUSIS EL UENTIAE .rit, nunc malam esse, quum eadem nunc

sint, & quondam fuerint genera eloquentiae

Atque in eo ipso vetere foro Auctorne semper inveniet commotionem cum probatione

conjunctam JAmbiguitas, nisi fallor, aliqua verbis subest, quam si tollas, sublata sit controversia . Nimirum persuasio constare dicitur pr hatione simul & commotione: sed itane, ut constat homo anima & corpore , quorum si nexum demas , totum evertas J Longissime hinc absunt rhetores , qui duas illas res non

verbo solum & ossicio , sed praeceptis & exemplis & exercitatione disjungunt. Quonam igitur modo persuasionem iis dicunt constareJ Eodem ac si diceres rem bellicam constare defensione & offensione, consilio Sc forti tudine : id quod verum est de genere universo ; etiamsi non ubique, non Semper conjuncta sit cum offensione defensio, cum consilio sortitudo. Sed quid, si adesset perpetua illa commotionis probationisque copulatio , quam negavi, & nego esse persuasioni necessariam J Discedamus quidem a soro; discedamus a templo , atque a concionibus illis ardentibus Ractuosis: ingrediamur , non dicam Curiam , sed palaestram & Academiam, ubi IsocrateS, ubi Plato suas scholas explicent , laudent , moneant, exhortentur . Quid ρ non delectaris , ipsos audiendo λ non tibi probabilia,

33쪽

3ο DE NATURA atque adeo Vera videntur esse, quae dicunt non libenter abjicis veteres opiniones, ut novas suscipias λ Nempe haec est probatio. Nunc verte te intro ad sedem tuarum aflectionum.

Qui sunt illi igniculi, quos sentis in animo excitari J Pudet te tui ; supra tuam Sortem erigeris , cupis, quae oderas ; miraris , quae contemnebas i contemnis , quae mirabare . Hoc autem, quaeso, quid est nisi commotio λAtque hoc quidem in omni eloquentia tranquilla Sc umbratili : nec quidquam homini convenientius, homini inquam ad verum pDriter , atque ad bonum facto, sed ita facto,

ut nec magnopere veritate capiatur, quae nuda & frugis expers appareat nec bonitate, cui non aliquod insit lumen veritatis : unde exsistit illa, quam dico, probationis & permotionis conspiratio. . At hominis prius natura est nobis inspicienda , ut naturam eloquentiae, quae ad illam consormata est, plenius pernoscamus . Rem miram l Homo , ut ut ad verum, bonumque, ut dixi, natus, multo plura tamen iudicat & facit specie & sensu motus , quam rerum momento Sc ratione: ut monet Cicero fri, seu potius experientia temporum& locorum omnium. Et tamen idem homo non aliis solum, verum etiam sibi videri vult

34쪽

m cAUSIS ELOQUENTIAE. Desse philosophus, solaque ad id , quod pro ponitur , ratione duci. Suae , credo , nobilitatis memor , quidquid praeter Veritatem sit , se ipso indignum judicat. Cave, suspicetur ille, te moliri aliquid, & quasi tormentis

admotis, vel per cuniculos suum animum a .tentari . Actutum resilit ac repugnat, veluti generosa sera, quae suam peti libertatem sentiat.

Quid igitur eloquens λ Tamquam cum philosopho acturus, philosophi personam sumat , necesse est, in eaque Se ostentet ac venditet, Ut nihil aliud ssunt verba Tullii) sa) nisi docere melle Gideatur. Veritati& rationi se se submittere nec magistratus , nec reges pudet: quin omnem pudeat , qui rationis sit particeps, eidem repugnare. Sub hac vero persona is, qui suos auditores noscat, iisque velit moderari, quid non imaginibus, quid non animi sensis tribuir, sive ut perstringat mentes, sive ut voluntates impellat 8 Tantum videlicet, ut ipsa et quentia dicta sit opus imaginationis ac Sen-Sus , immo etiam unius sensus et ipsae enim imaginatio, utpote sensilis, in sensum recidit..uod ut planius fiat, ipsa jam singillatim spectandae sunt eloquentiae partes , Viden

dumque, quid hujus sit proprium, quid phi

35쪽

3a . D E N A T R Alosophiae . Atque a probatione ut incipiam . ne poscat orator suis statim sive phantasmatis sive luminibus credi . Qui cum hoc sinium apparatu veniat, nonne videatur velle auditoribus , nisi si stupidissimi sunt, lud, sicari s Prius , oportet, omnes, ut ita loquar, venas probabilitatis exquirat, eliquet, in unum conferat . Ut enim in fodinis aurum argentumque, sic in rebus veritatis quasi particulae sunt ut plurimum abstrusae, mixtae , dispersae; quas qui melius collegerit , oppressis disjectisque contrariis, is fide videbitur dignior : id quod est philosophi ossicium . Atque haec etiam causa est, cur elo-

quentiam dixerit Cicero ex Academia spatiis exivisse . Hinc enim non solum copiosior &gravior, quam esset antea in sophistarum palaestra , Verum etiam multo firmior & probabilior facta eSt. Quamquam probationem quum dico, nolo solum intelligas quandam argumentationis: Seriem, id quod sit controversum aut dubium, concludentis . Non hoc semper poscit locus aut res: nec eloquendi virtus his vult se angustiis coarctari: fieretque injuria doctoribus artium, & historicis bene multis, quOS con- Sensus gentium & aetatum omnium disertissimos declaravit. Longe igitur latius patet haec eloquentiae pars, quam probationis nomen uideatur admittere : quamobrem & Tullius &alii rhetores malunt docere dicere, quam prom

36쪽

ET CAUSII ELOQUENTIAE. 33bare . Docet quippe non ratiocinatio sola , sed omnis etiam rerum explicatio verisimilis ; eoque comprehenditur, quidquid intelligentiam assicit, estque proprium veritatis . Quid autem non est λ Tullio quidem teste comperimus, velle homines doceri tantummodo , non impelli, aut retrahi: ex quo sequitur, si non Veritatem , at certe similitudinem veritatis debere esse tota, quanta est, oratione diffusam. Sed haec seu veritas, seu veritatis similitudo ut tenuis plerumque , ut subtilis, ut involuta est i Quo modo eam accipient auditores maxima ex parte leves, ignari, in

alia distracti , immersi sensibus, laboris &considerationis inimici 8 Hic enimvero e philosophiae latebris egrediatur, neceS.e est, Seque tradat eloquentiae manibus consormandam . Haec una est, quae omnem Veritatem

possit facere plausibilem & popularem : quippe quae non omne solum colligat illius lumen , commodissimeque disponat, sed etiam iis accommodet, quas habet populus conceptas animo notiones ς ac praeterea colores adjiciat imaginesque sensibiles , quae percellant & teneant phantasiam, ut clunt, &mentes animosque corripiant. Atque hoc il- Iud est, Omnes , aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias fri, in quo Ci

cero ab L. I. Orator c. 39.

37쪽

34 E NAΤUR Acero tantum posuit , ut nihil aliud judicarit

esse totam hanc nostram bene dicendi scientiam . Ea videlieet specie convestita veritas

nedum facilior evadit & clarior , sed pulchrior & amabilior : ac fit prope illud, quod in Phoedro de Honestate optabat Plato , ut se se praeberet hominibus aspectabilem: Quos

. enim tam pulchra forma sui amores excitaret lId vidit historia , vidit philosophia , Se

que e suis dumetis repente proripuit, quaeque prius eloqu tiae dedisset subtilitatem atque doctrinam, non dubitavis ex illa accipere haec ornamenta dicendi sa) , Et quam statim Iucunda omnibus acciderunt illa dogmata de Deo , de virtutibus, de ossiciis, de fini-hus bonorum, de rationis praestantia , de insania cupiditatum, de doloris mortisque contem tu, de immortalitate animorum, quae ViXantea paucis studiosis sapientiae probarentur JEt nunc si non philosophia solum , sed omnis spinosior disciplina ex Academiis &Porticibus libere prodit in lucem; si aulas , si aedes delicatas subit; si vel in mollissimis feminarum conciliis laeto & libenti animo accipitur quid causae putamus esse ρ Nimirum

excussa illa Arabicorum temporum tetricit te, omnis doctrina non modo ad omnem e

38쪽

ΕΤ CAUSIS ELOQUENTIAE. 3s.legantiam expolita est, sed tam insignibus etiam ornamentis aucta , ut jam possit ad se convertere animos vel inertissimos . Quod quantum valeat ad assensionem obtinendam, suo malo sciunt quidam disputatores acuti

quidem & docti, sed hispidi & strigosi, qui

ausi cum ornatioribus congredi, omnibus suffragiis , ne auditi quidem , causa ut ut meliore ceciderunt. Nimis enim infirma est rudis 3c incomta ratio contra illam suavitatem& amplitudinem. Quapropter non satis percipio, cur aliqui rhetoricam secernant ab eloquentia , eique tribuant venustatem jucundam , huic accommodam persuasionem . Sic enim possent ksuavitatem ciborum a salubritate , Sc bonum animantium colorem a valetudine, res natu- ra conjunctas , institutione separare . A quo tantum abest Orator omnium eloquentissimus, ut immo summam poscat in eloquentia dulcedinem Sc venustatem sa), doceatque generatim, eas res, quae plurimum delectant , cum in natura , tum in artibus habere plurimum utilitatis b): in eloquentia vero quam maxime: unde nec satis illi fuit , eam definiendo , dicere , docere , movere : interpo

fuit delectare so; non quasi tertium ac di

39쪽

q6 DE NATURAstinctum genus, sed duorum , quae jam po-

Suerat, generum complementum: quandoquidem sine delectatione nec docere congruenter possumus, nec movere. Sermo , qui non placeat, ne auribus quidem accipietur, nedum in animi sensus influat . Nec vero apud poetas aut silvae Orpheum, aut lapides Amphionem secuti sunt, nisi cantus dulcedine delibuti. Sed tamen quoniam est aliqua Sc in cibis dulcitudo insalubris, & in corporibus me dax color, distinguamus licet ab eloquentia illam rhetoricam mollem, floridam, fucatam, gloriosam , satis contentam , si bella audiat: cui se rhetoricae dederunt multi de grege s phistarum , onusti fiosculis, fruge vacui; in hoc ipso tamen non indiserti, si sciverunthlandiri sine fastidio, & sine satietate plac

Te . Ex quo tamen numero extrahes , nedum

Platones & Isocrates, sed Demetrios & The

phrastos, qui etsi illis deliciis largius & apertius indulgerent, haberent tamen honestissimum quasi terminum , quo auditores Sum deducerent , docendo , laudando , exhorta do . Illam vero delectationem , quae ad hoc solum facta est , ut molles aditus aperiat ad mentes, inquam partem velis, inflectendas, quis neget esse cum eloquentia conjunctissimam , immo unum idemque cum ipsa esse δIamque satis, ut opinor , liquet, quω- nam sit illud docere proprium eloquentia: ῆ

40쪽

gr CAUSIS ELOQUENTIAE . 3 talis scilicet rationum rerumve expositio aquae multiplici ornata specie , illustri, am pia, suavi, multo sit credibilior, & ad captandum assensum aptior , quam in scholis fuerit subtilium philosophorum . Hujusmodi autem expositio , dic, quaeso te, Omnine animi commotione caret, aut potest carere ZSed haec prius noscenda est secunda eloquentiae pars multo mirabilior multoque e ncacior, commotio, inquam , quae facultatem regit hominis dominatricem , appetitiq-nes 3c voluntates, ideoque habetur flos , virtus , & medulla suasionis . Quotus enim quisque ducendum se veritati tradit; praesertim quum ad dissicultates Sc molestias ventum est λ Haeret nescio quae imis pectoribus abstrusa desidia ; & monstra omnis generis , erroreS, consuetudines, cupiditates nobis iter obsepiunt, ut Herculi Prodicio sa) ad virtutem & laudem aspiranti. Hic vero expro mas , licet , faces & fulmina, amplificati nes , miserationes , comminationes, acribus sententiis verbisque distinctas . Ego vero quid addam iis, quae noster Auctor hoc linco tam alte magnificeque disseruit λNisi si forte ille pugnacissimos tantum Spe ctavit eloquentiae principes, neglexit cet Tos : quasi vero nemo alius habendus sit motorca Cis. ι. a. de OFς. e. 33. .

SEARCH

MENU NAVIGATION