De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

as . DE NATI RAcommuni loquendi consuetudine, quae artem ponit in apta rerum ut ut opinabilium praeceptione λ omnes enim si artes circumspicias, materiam, in qua versantur , finem , quo tendunt, munera , quibus funguntur ,

persectionem , ad quam adspirant , vias &modos, quibus ad eam enituntur; reperies quidem multa data esse rationi, multa experientiae, at multo plura conjecturae & opinioni , quae proinde non minus vere, quam

argute in quodam libello Italico Mundi Regina sa) nominatur.

Ea igitur si spectemus omnia, quae Sunt cuique arti communia, ipsam , credo , licebit artem , si non mirabiliter, at vere Scper picue de Majorum sententia definire, Rectam aliquid faciendi rationem. Quid enim hic requiras, aut arguas λ Nihil non a- pertum ac liquidum ; nihil, quod ipsa quoidam modo rei natura non approbet. Omnes enim leges, institutiones, monita , exempla non alio spectant, nisi ut te doceant ea mptime facere, quae artis cujusque Sunt propria. Sin magis prior ita notio placet, non recuso, dum studio Sc exercitationi adjunctarit congruens animi & corporis habitudo. De qua non laborat, puto, noster Philosophus, non intentus , ut alii, arti spoliandae , sed

ab Liber inseriptus , Della Opinione Regina delmondo er , de quo Parcaι , Penaεer c. as.

22쪽

gT CAUTU EDOQUMTIAE . tu formandae eloquentiae, quam arti subducat , attribuat sensui. - Quaerendum est igitur, quid ipsa sit eloquentia , quae forma ejus, quae natura, quae indoles. Multi enim utuntur hoc nomine 3c abutuntur , non discernentes, quid sit eloquens , quid concinnum, quid disertum , quid loquax . Etsi, qui haec misceat, populus est, quem , veluti equum , decet rectoris sentire habenas, non cernere sunt Semidocti , aut etiam docti, privatis opinionibus occupati, qui saepe minus intelligunt, quam qui nihil intelligunt: quid autem tale possumus de philosophis sapientissimis, & de eloquentissimis oratoribus suspicari λ Sed prius, quid novi Philosophus noster afferat, juvat attendere e Est , inquit sa) , eloquentia facultas transmittendi rapide σimprimendi vehementer in aliorum animos ea, quibus intime tangimur, profunda sensa . Haec autem sublimis facultas germinarex singulari quadam Ct seu facilitate sentiendi, si quid est magnum , re verum .

a Discours p. 3o4. U Eloquence est te talent de sat re passer avec rapiditε S d' imprimer avec force dans P ame des autres te sentiment prolande doni on est Pe netrέ. Ce talent sublime a son germe dans une Sensi hilite rare pour Ie grand & pour Ie vrai. La nieme dis position de l' ame qui nous rend susceptibi e d' une εmο-tion vive S peu commune, suffit pour en faire sorti

23쪽

Eadem υero ammi thabitudo , quae facit nor pervios commotioni vividae ct minus communi , susscit ad emittendam hujusce commotionis imaginem a nulla est igitur ars eloquentiα , quandoquidem nulla est ars senistiendi . Quam multa paucis i en natura , Origo, ratio eloquentiae, ars eversa, animi facultas constituta . Quae si omnia in illo solum ad Academicos sermone protulisset , oratorie dicta acciperem ex nobili quodam animi fervore, qui rem decebat & locum :sed quando haec eadem in Animadversionibus video confirmata; video non modo jactatam rhetoricam, sed etiam paullo acrius perstrictos rhetores . Quid hoc est y inquio : vi.

tiumne carpitur aliquod, an rei forma mutatur λ estne discrepantia verbo solum, an etiam re λ cum recentibusne tantum rhetoribus , an etiam cum summis auctoribus antiquitatis λ Haec scilicet providenda sunt, ne 1brte Stoicorum more de nominibus dispu

Sepositis igitur iis, quae hujus loci non

Sunt, prima se nobis offerunt sensa, in quorum transmissione ponitur eloquentia. Quod, quidem nemo mirabitur, qui animadvertat , Suos esSe , ut corpori , sic animo sensus ς atque ut aensus corporis suaviter assiciuntur, aut aspero appulsu rerum externarum , ita

animi sensus assici verbis atque sententiis ς unde oritur appetitio vel aversatio, quibui omnis

24쪽

omnis animi motus, & tota vis eloquentiae continetur. Quamobrem acutus quidam apud Ciceronem philosophus, Caput esse oratoris dixit sa), uti eorum , qui audirent, sic aifficerentur animi, ut eos assci vellet orator. Quam notionem adeo non respuit Cicero , ut potius confirmet atque explicet in libro de Claris oratoribus, quem Brutum inscripsit, ut post videbimus. Quis autem vetet Ieas animi affectiones Sensa appellari, siquidem e sensu eliciuntur, & manent in sensu JNisi forte obstat illud, vehementer, o rapide, quod Auctor adjecit. Quod enim,

dicet aliquis, ista sibi rapidas vult atque ve-- hementia ρ Illane sermonis moderatrix, habitans nuper in ampla & abundanti domo, in Vulcani, poene dixerim, ossicinam repente contruditur , ubi sola sint fulmina deorum

principi reservata λ De quo ne quis dubitet, subdit idem b), eloquentiam proprie non

nisi in locis vividis rapidisque sitam esse enimirum erumpit fulmen, o nubes occlud tur. En ipse rutilo & vibranti eloquio se -mam exhibens eloquentiae fulgurantis. Quid igitur λ solis fulminibus agitur res 8 solas Sentit auditor violentas & subitas impressiones Z

25쪽

Ηaec orationis, haec hominis natura est ρ Non leniter, non paullatim, & quasi per gradus mens impelli potest, aut retrahi λ Atqui ner--Cos re aculeos oratorios , si Tullio credimus sae), non habet Plato, non Isocrates, non Xenophon, non multi alii: & tamen ejusdem

Tullii judicio est Plato eloquentissimus; &sb)Isocratem omnes docti summum oratorem esse dixerunt & ejusdem laudis constat fuis-m participes, qui eodem scribendi genere viguerunt. Quid Tullius 8 quid ipse Demosthenes 8 semperne faces & - tela contorquent 8 Immo ex eodem Tullio audies sc), quam saepe uterque fuerit Sedatus . velut Isocrates alter, ut Lysias & tamen dicendo affecerit animos, ut Volebat. Ac si volumus nos ipsos interrogare, quum egregium aliquid audimus, aut legimus, u- trumque genus eloquentiae facile distinguemus . Ciemur repente brevi aliqua sententia Perigimur , agimur , rapimur λ En fulmina , en aculei , quos dicit Philosophus. Nihil tale experimur λ sed nescio qua capti dulcedine , Sensim, prope dicam, Sine sensu in O- ratoris sententiam ducimur, quin ipsi possimus statuere , quid nos potissimum induxerit ρ Ne dubitemus et haec illa est eloquentia pla

ab L. Orator c. 19. M Cic. de Opr. Ges. Orat. c. si c) L. Orator c. 39. ος.

26쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE. a3 placata, mollis, aequabilis , diffusa in totum corpus orationis. Hanc vero negat Philosophus 8 sint bono animo rhetores. Id visus est initio voluisse, secutus generosam indolem, ad id, quod est in eloquentia maximum , advolantem : sed post dat ultro atque offert hanc , quam vocat , eloquentiam Insinuationis sa) , quae sine permotione convincar, nec assenSum extorqueat , sed obtinere. Agite , pacati homines , quid vultis amplius λUnum est, quod hic Longinus, rhetor nobilissimus , sorte requireret. Quippe rapiditas & vehementia tota videtur tribui commotioni animorum; sola autem placida lenitas relinqui insinuationi, quae convincat Scdoceat: quum ille contra probaverit in aureolo illo libello, sublime atque amplum dicendi genus , in quo impetus est Omnium altissimus & rapidissimus, etiam extra παθητιων , ut Graeci vocant, posse exsistere . . Neque enim , si cor habet suam elationem , mens & ratio non habet: utrique enim perinde inest illa, quae a poeta dicitur aurae divinae particula. Atque is ipse , qui hoc docet, nonne hujus est specimen subla-

27쪽

M NATURA

tionis P Quid igitur alteri tribuas quod sit

utrique commune P Quamquam ne hoc quidem se statuisse dicet Philosophus: quum enim illam summam eloquentiam germinare fecit ex vi sentiendi quidquid est magnum ac Verum , nonne Satis ostendit, utramque se agnoscere amplitudinem , sive quae ad animum , sive quae ad mentem referatur λSed si manent haec omnia, quid est ergo, quod carpat rhetores , iisque nomen persuasionis excutiat λ An quia hoc nomen jam cMscum & vietum est ρ Non ita sane: rei quippe non convenit. At qui hoc dicat, non totos metuat in se Elysios commovere λ Quis enim nescit a principibus Graecis & Latinis bene dicendi scientiam suisse πειθος, id est Suadae & Suadelae & Persuasionis sa) nomine conservatam λ Quid dicas igitur ρ Aristotelem , Ennium, Tullium ignorasse, quaenam persuasionis & eloquentiae vocabulis vis su esset ρ At Umbrae illae magnae clamarent: Tu nos eum sermonem doceas, in quo nati& instituti sumus P Nos discamus ex te, quid sit illa dicendi ratio, cujus nos perfe-Aam sermam hominibus & exemplum dedimus ΤAbsit hoc a philosophi nostri sapientia :quin immo profitetur se ' rem solum habere

cumca Cis. rn Bruto c. 15. se.

28쪽

nam, Veterum definitionem superstitiose at- que serviliter exscripserint & adoptarint . Audio: sed ex eo tempore naturane eloquentiae mutata est, ut sit aliter definienda λ Ve- , teres, inquit , spectarunt eloquentiam sori , . cui ea definitio convenit. Et nos, dicent il- ' li, spectamus eloquentiam templi, cui con-- venit nihilo minus . At nunc alia vigent e-- loquentiae genera. Et tunc pariter viguerunt: neque enim aut Orationes Isocratis, aut se

mones Platonis & Demetrii ignoramus.. Visne aliquid expressius λ Age: quae sunt dicendi genera a Veteribus distincta 8 Haec - opinor tria ; Demonstrativum , Deliberati- vum , Iudiciale. Atqui haec ipsa sunt a po- . Steris rhetoribus tradita , hodieque traduntur : & quamvis eorum prudentiam desideres , qui multi fuerint in postremo genere , quod jam poene exolevit; tamen dum res manet, non potest iis definitio, aut nomen auferri : nec ipsum genus forense est prorsus eliminandum, praesertim ab homine Gallo , qui suos noverit Patrus , les Mai tres, Da-

Suesseau , aliosque causarum egregios Orat

res ζ quum praeterea sint multae & graves huic generi finitimae controverSiae .

29쪽

. DE NATURA Verum quid urgeo , quum ille ipse , qui

Verbo negat, re persuasionem admittat λ Ut jam suspicer, ne sorte voluerit non tam recepta placita refellere , quam ipsos rhetores more Socratico exagitare. Quid enim per ipsum, quid per omnes est persuasio 8 Testes volo ejusdem eximias Animadversiones sa) . Persuadere idem est , ait, ac proborς , , commosere. Quot porro enumerat genera eloquentiae λ Nempe duo, Insinuationis alterum , alterum commotionis. En commotio clara & manifesta jam est in manibus. Atqui etiam probatio: nam quid haec aliud est, nisi convincere , o assensum obtinere ρ in quo ipse totam posuit, ut vidimus , insinu rionem . Idne totum negabitur, cujus pars omnis concessa est ρ Aut si quod est aliud genus eloquentiae, cur non profertur JNec vero nos impedit eloquentia illa mu

ta , quam Auctor dicit sb) suae definitioni

congruere eloquentia , inquam , Vultus ac gestus, qualem suspicimus in Ajace Home

rico so, 3c in Didone Virgiliana. Neque

enim haec eloquentia ab illa discrepat, quam nunc exposuimus, nisi modo loquendi. Utr que

30쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . a que scilicet index est mentis atque animi r nec una est lingua, quae loquitur, sed frons, oculi, manus, status, incessus, omnia: Est

enim actio; inquit Tullius fri , quasi 'sermo

corporis . Ac suos habet etiam hic sermo di-Versos , poene dicam, tonos & modos Sc numeros , quibus contentius, Vel remissius si

gnificat homo, quid cogitet, quid velit, qua

mente, quo statu Sit, quamque rem aut sequatur , aut fugiat.

Si quis autem me interroget, cur aliquando silentium sit omni dictione eloquentius , id esse causae autumo , quod qui tempore &loco silet, plura & majora cogitanda ex hibet , quam verbis eXprimere potuisset. Auditoris videlicet affectio est summa regula mratoris ; idque in eloquentia optimum est , quod speciem rei imprimit, atque adeo inu- rit animis altiorem . Id praestitit Homerus,

id Virgilius silentio, quod Timanthes velo b) . Tacet, Ajax indignabundus; tacet a-Versa ac torva Dido ; Agamemnoni coram filia jam jam immolanda vultus obnubitur . Superil ex illa taciturnitate quid non audis 3 quid non vides sub illo amictu 3

Cui rei affinis est apud rhetores tum praecisa brevitas', tum reticentia . Quo in genere notissima est Neptuni comminatio, Gos

SEARCH

MENU NAVIGATION