장음표시 사용
171쪽
haec Suada rhetorum multis visa est plus habere ostentationis , quam, veritatis sicuti Stoicorum imperturbata sapientia. Qui vero agunt liberalius, eam in formis Platonis ponunt , quas quidem mirentur omnes, nemo spossit: e primere . . Ego autem fateor nec pueris , nec tardis
hominibus nec delicatis atque socordibus eloquentiae palmam esse propositam : sed nego eam i sitam esse tam dissito & excelso loco, qui spem auferat assequendi. Esto aliquis impiger fervidus, acutus, ferax, qui recte &.constanter huc feratur a teneris: quid est, quo is non perveniatὸ non eo pervenit Cot- ta 8 non Sulpiciusὸ non Hortensius 8 non Cicero in ipso aetatis flore ρ Quum enim philo Sophi m poscimus, quum geometriam, quum physicam, quum historiam , aliasque artes , . quae siVe cognitione, sive actione continentur,i non id poscimus, ut tantum scias de singulis , quantum Socrates scivit, aut Plato, aut Aristoteles, Archimedes, Ptolaemeus, Herodotus, Strabo, Nigidius, aliique scriptores & magistri artium singularum. Quis a finito ingenio requirat scientiae infinitatem JSed neque haec est eloquentiae necessaria; cui quae usu veniunt, nec ita multa sunt, eaque promta & exposita , cognitu dictuque facil- lima: quid enim abstrusa proferas, quae sint aenigmata audientibus 8 Orator esse debet artium cognitor, non disceptat ac si quan-
172쪽
ΕΤ CAUIIS EL UENTIAE . ais do ad disceptationem sit veniendum quare tum nequeat, ne Sit Phormio, rem a peritis discere , quemadmodum de clientis causa apud Ciceronem monet Antonius 8Rhetorica sane & philosophia sunt interius cognoscendae, altera quippe dicendi est, altera intelligendi magistra, sine qua aut infans erit sapientia, aut loquax stultitia. Sed
utraque tantaene molis est, ut mentes obruat J Universam rei utriusque scientiam vix hon habes collectam in rhetoricis 3c philosophicis Ciceronis libris . Atque utinam ejusdem Hortensius, quaeque de Gloria, de Consolatione , de Fconomicis, ac praesertim de Republica scripsit, non periissent barbariae vetustatis injuria i Parum admodum reliquum esset, quod desideraret Orator. Vir enim optime de eloquentia meritus in eos libros congesserat quidquid exquisitioris do- .ctrinae erat dispersum in libris excellentium philosophorum , attuleratque in medium omnes illas opes, quibus, non impar Graecae,
splenderet Romana facundia . , a
Quamobrem illud miror , quid sit, cur
. tam multi eloquentiae studiosi Ciceronis opera philosophica ne attingant quidem, rhetO- rica & oratoria tum dimittant e manibus , quum plurimum possent ex eorum lectione proficere : quasi vero is esset auctor puerilis, qui primus coepit puerili manu tractari, totamque illius amplitudinem discipulus hilustris
173쪽
stris ea hauserit. O tempestivam maturit tem, quae tam cito capiat fructus vel sapientissimae senectutis i Horror, video, latinit
iis incutitur; quid tamdiu nobis cum lingua ista mortuorum 8 Recens, inquis ; eruditio &domestica 3c peregrina nos vocat, quae quotidianum ornet sermonem, pariatque famam culturae, quam aetas nostra desiderat. Age, age, inquam, Strenue cum ista venisdibili eruditione; nec eos audi, qui sic antiquitati adhaerent, ut novitatem respuante in quo longissime discrepant ab eo ipso Tullio, quem adorant. Quis enim illo accuratior in exquirenda morum temporum notitia Z Tullium sane penitus ignorat, qui hoc ignorat. At sic novitati te dare, ut antiquitatem deseras , an hominis est, sane de eloquentia Sentientis λ- Nam ad latinitatem quod pertinet, est illa quidem in Tullio pura & elegans, ut nusquam magis, numerosior etiam, & magnificentior , quam usquam alias e sed non illa est, quae me nunc habeat solicitum. Pereat
quidem, si ita vis, tota latinitas, nec ipsum amplius nomen Latii audiatur: iecircone Cicero abjiciendus Nulla est alia causa, qua ipsius nobis existimatio 8c amor & studium commendetur ρ Quid Τ illa ubertas ingenii, il-Ja gravitas & copia sententiarum, illa in rebus excogitandis sagacitas , in discernendis
btilitas, in tractandis prudentia, illa sive
174쪽
in petendo certa vis, sive in declinando dexteritas, Si ve in cavendo providentia, sive in jocando festivitas & lepos , in animis veto& conciliandis suavitas , & mitigandis lenitudo , & incitandis vehementia, ubique autem diffusa urbanitatis quaedam decora species & honestatis & veritatis ; haec inquam
omnia non talia tanta sunt, ut, qui eloquentiam non oderit, debeat amare Cicer
. Quin ipse stili nitor Si stellitas & dulcedo & magnificentia itane sunt assixa linguae latinae , ut nequeant in germanicam , italicam, gallicamque transferri Non hoc sane fuit Latinorum de Graecis judicium ; non de utrisque hoc fuit judicium scriptorum illustrium , qui primi in suas nationes aut induxerunt dicendi scientiam, aut amissam revocarunt. Verborum quidem, ut ita dicam, corpus Suos habet praeseriptos limites atque ad populi arbitrium , teste Horatio , ut frondes arborum, nascitur, Viget, cadit cat spiritus, qui verba regit animatque, quoniam ortus est ex sapientia atque consilio cum iis manet, estque omnium linguarum , imorum, temporum. Quare imprudenter faciunt, qui scripta eloquentissima pervolventes, curam Praecipuam in verbis ponunt, Velut : in caducis frondibus. At nihilo prudentiores illi, qui tamquam pomarium ingressi, vetustis arboribus .qua libet novellas. praes
175쪽
runt, etsi nec copia, nec sapore , nec Sal britate fructuum cum illis comparandas. Et quoniam ad Ciceronem deflexit oratio, in eo conquiescat. Quod enim aptius hujusce controversiae complementum P Is . unus
est, qui & praecepto dirigat, & juvet exemplo, idque in omni eloquentiae genere, Sive illud placet familiare & quotidianum , quale
est in epistolis; sive concisum & pressum, quale in philosophicis ; sive magis ornatum re florens, quale in rhetoricis; sive salsum, argutum, subtile, ut in quibusdam tenuis fili orationibus ; sive amplum, magnificum , incitatum , ut in aliis orationibus gravioribus . Ubique splendet tibi summa doctrina optimaque natura. Esto, peccet aliquando in ordine, aliquando in argutiis lusibusque verborum ; sit alicubi in maledicto efferatior , in digressione prolixior , in comprehensione Verbosior sibique consonantior: qnid tandem hae maculae sunt in tanto omnium virtutum lumine λSed quod maxime ad rem nostram . facit , ipsa est ejus i studiorum regio ac via . Quid rerum molem incusas λ Habes hic auctorem& ducem: ipse narrat magistros quos audierit, libros quos legerit, artes quas didicerit, quibus rebus se exercuerit, in quibus habita- Verit, apud quas sit diversatus, quid penitus combiberit, quid primoribus, ut Munt, labris degustaverit. Ipsum paullisper adeamus οῦ SMpien
176쪽
ΕΤ CAUSIS ELOς WIAE. 173pientum vita est schola sapientiae z nec minus juvat , quo modo egerint , quam quid
Cicero quidem non ostendit se nobis a prima pueritia ; quae aetas non consilio nostro regitur , sed arbitrio alieno e quamquam ex
iis , quae secit grandiusculus, quid puerulus didicerit, conjectamus; & in Hortensio, &prooemio libri tertii de Finibus satis ipse significat, quibus potissimum rebus ad eloquentiam , atque adeo ad sapientiam imbui eam aetatem velit. Latina lingua Sc graeca, grammatica, poesis, rhetorica, haec videntur fuisse elementa , quae tantis progressibus munirent viam . Quam multus autem fuerit in poetis & oratoribus non lectitandis solum , verum etiam imitandis, declarant opuscula , quae plurima lucubravit adolescens.
Neque his tamen ita se inclusit limitibus,
ut non & antiquorum & recentiorum temporum memoriam attingeret, & videret descriptionem regionum, & exploraret siderum conversionem ac situm . Et sane ei aetati, cujus maxima vis est in memoria, quid accommodatius , quam quae memoria continetur , Verborum , factorum , rerum nuda comprehensio J quod etiam monet sagax naturae investigator Bruyerius . Quin hoc praecipit ipsa natura, nobis his mundi incolis cupiditatem injiciens cognoscendi omnia, quae in itata specie percutiunt illis imaginationem ac
177쪽
i 4 Da NATURA Isensum. Atque oli sciret moderator hane cupiditatem acuere longiusque proveheret magna enim cum voluptate alumnum suum multiplici rerum cognitione ditaret, & ex effectis ad causas, ex singularibus ad universalia , ex sensibus ad rationem deduceret . Quia utrumque optavit Cicero, ut 3c puer ad majora esset a rebus paratior, & ad sapientiam concipiendam doctrinis paullo subtilioribus tingeretur , sicuti medicamentis la-Ba , quae purpuram debeat combibere : neque iccirco noluit amoeniorem aetatem amoenioribus praecipue musis consecrari.
Ut vero excessit e pueris , & metam , quo tenderet, designavit, ecce tibi cum alibi, tum potissimum sub finem Bruti, qui est de Claris oratoribus , quae sibi Cicero ad eam rem praesidia & ornamenta , suo uiniens judicio, comparaverit. Primam illa rhetoricam nutricis ac palaestrae loco habuit , , quae teneris membris quandam quasi pinguedinem 3c agilitatem adjungeret. Sed ubi robur P ubi opes 3c apparatus ad pugnam Ad Antiochum se contulit . ad ceteros omnes , quorum esset clarior fama doctrinae: in primis autem Philoni se dedit, philosophiae tum . Socraticae principi. Nec rivis contentus, scendit ad fontes, platonem dico, Aristotelem , Democritum, Aristippum , Zenonem , Arcesilam, aliosque sectae auctores ac duces; ut jam philosophia posset videri Romam de-
178쪽
ΕΥ CAUSIS ELOQUENTIAE . 37sducta, nec non sapientia post diuturnum dis sidium cum eloquendi artificio copulata. Quid dialectica , quae Zenoni est quasi contracta manus , quam dilatet ac porrigat
eloquentia ρ Id quod etsi jactantius dictum
est, de vero nos tamen periculo admonet , ne tali nudata praesidio oratoria ratiocinatio saccescat aut claudicet. Tullius certe , auctore Diodoto, ad Stoicorum, qui tum acu tissimi essent, disputationes, velut ad . cOtem, ingenium suum exacuit, habuitque pa- Fatissimum , sive minutis distinctionibus &interrogationibus, tamquam pugiunculis, certandum esset, sive prolixa argumentatione ,
sicut Achillis hasta dimicandum. Eam, quae nunc metaphysica dicitur, tunc
autem nec suis erat regionibus nec vocabulis definita, sed a Platone multisque Graecis ac Latinis communi dialecticae nomine comprehensa , quae scilicet prima offert maximeque abstrusa & remota scientiae cujusque principia, sine quibus nec argumentatio pomtest perduci ad summum , nec res ulla funditus explorari ; hanc inquam quis credat a Tullio praetermissam , quum paSSim ejus. rationes cum philosophicas tum oratorias virdeat ab iisdem principiis repetitas λRes est obscurior de geometria, sine qua jam nemo esse homo putatur et Tullius vero eam potius attigit, quam amplexus est. An sorte quia visa sit minus cum eloquentia
179쪽
DE NATURA 'convenire λ Arida una, altera copiosa , illa continuis vincta nexibus , haec quo lubet lubere discurrens, illa nihil nisi ad intelligentiam referens , haec. petens potissime imagi nationem 3e cor. Equidem geometricis nihil aptius ad mentem figendam , ordinandam , solidandam : quae si desunt , saepe deest ordo, turbatur series, solvitur junctura, labat conclusio ; nec raro subit inanis quaedam Scindigesta rerum congeries verborumque lu-Xuria r a quo vitio nec Tullius noster a fuisse creditur, cui proinde arctior cum ge metris consuetudo nihil nocuisset . At saepe
etiam geometriae comes est Sermonis quaedam exilitas & jejunitas 3c, pcene dicam , captivitas: aberratio putatur , quidquid exite recta via; quidquid non est deducta ratio, videtur esse sutilitas 3c dissolutio. Unde porro exsistent illae praeclarae species 8 unde lepos & splendor & motus animorum 8 En tibi sermo acuti potius philosophi, quam magnifici oratoris. Ego quidem, si fas est proferre quod sentio , geometriam omnino nolim ab eloquente abesse , utpote commodiS-simam ad docendum; at neque velim cuique pariter adesse , minus quippe idoneam admovendum: ingenio directo, placido , meticuloso formam ejus & quasi gressum ostenderem; arctiores vero frenos injicerem ingenio fervido & exsultanti; illi, ne frigeat incursu; huic , ne aberret : Quod serme Isori
180쪽
cratem secisses video .cum Ephoro & Theo
Ad ceteras artes qRod attinet, non eadem' est oratorum omnium ratio , uti nec eadem subjeista est omnibus dicendi materia Aliae sunt quippe res. tractandae rhetori', aliae praefecto militum, aliae starorum ministro, aliae civitabum rectori , aliae actori defensorique causarum es quas res nisi .noscat penitus, qui in iis vult habitare, erit 'Sophixtae similis , iactans se in eo, qivi nescit, suam peritis probans stultitiam. Licuit Soloni , licuit Pericis multa ignor e , quae' scivit Isocrates ; on enim agebant personam rhetoris: at iise Iicuisset ignorare mores hominum resque civiles ac bellicas; & tamen velle disserere ZTullius, ut primum forum & suesellia cogitavist , venit ad Scaevolas tum ' augurem tum pontificem. ut consuetudines & jura condisceret ' nec omisit historiam ,' statuta majurum, edicta , auctoritates, exempla , quibus
omni ex parte e set armatus aut tectus.
- Acturus autem de re publica, artem poli ticam ingressus est, nec solum excussit esuis primordiis Romanas . res, sed etiam Atheniensium , Lacedaemoniowm , Cretum quibusque de caus,s auctus sueris vel i mnutus populorum imperiosorum status Sicin rem s4cram , in philosophicam ,. an bellicam penetravit, ut sibi proposuit de illis scribere ex professo aut die ete, parem argu-M men-