JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

I e consertibus ejusdem litis. η9r

istarum libera peragatur intentio. Peculiari disputatione constitutionem hujus legis alibi exposui.

De Confortibus ejusdem litis.

Consortes sive participes effindem litis sunt, quo

rum lis est communis : qui ΣΞschilo dicunturri Lege Constantini unus ex consortibus ejusdem litis pro sua parte , suoque nomine agere vel cipere actionem non poterat. Si ageret, hujusmodi praescriptione repellebatur, Quod non adjuncta persona consortium ageret: Si conveniretur, tueri se poterat hac exceptione , quod haberet consertes, l. I. C. Theod. de domin. rei quae pose. Hodie Sublata hac lege Constantini, pro sua quisque parte agere & respondere indistin in potest, sive unius sint fori conQrtes omnes, sive diversi, ex constitutione Iuliani, l. r. h. t. Potest etiam communi nomine unus in lidum agere sine mandato consortium , oblata satisdatione de rato: vel defendere, oblata cautione judicatum solvi, non modo ante, verum etiam post litem contestatam l. a. h. t. nia hic a o. c. de procurator. Potest inquam,ignorantibus consortibus, vel etiam scientibus, non tamen contradicentibus . spetitortar. D.dejudie.ubi Accursus.Cautio de rato recte post litem inchoatam quoque praestatur. d. l. nihil. ao. g. ult. Inst. de divi sipui. Opp. V. Pomponim. o. g. pen. D. de procur. Ratthabitionis satisdatio ante litis contestationem a procuratore exigitur. Resp. Exigitur cun um ab initio procurator intervenit. d. l. yo. Sed si

512쪽

LIB. LII. TIT. XLI.

verbi gratia, post litem ab omnibus consortibus ejusdem litis, vel ad versus omnes contestatam, quidam abesse coeperint, unus communi nomine rem potest persequi, praestita satisdatione. d. l. a. h. t. d. l. 2 o. Accurs in A. L o. Cujac. in paratisi. h. Sichard. in d. l. a.

ACtio noxalis datur in dominum ex privato

servi delicto, quod commisit inscio, aut sciente M vetante domino, aut nequeunte vetare, t. t. I. . h. t. ut vel litis aestimationem susserat dominus, i. e. damnum a servo datum sarciat, vel servum noxae d dat , i. e. addicat actori. d. l. a. Dixi, inscio aut vetante domino: nam si sciente, nec vetante, quod vetare potuit, veljubente, vel opem &consilium dante domino , noxae dedendi facultatem non habet, rit. .. Dixi

ex privato strui delicto. nam legibus publicorum judiciorum fere omnibus ipsi servi rei fieri possunt, d. l. o. in

D. l. hos accusare. Ia. g. . D. de accusat. Dixi,fere: nam etsi criminis capax sit servus, non tamen omnibus legibus publicorum judiciorum reus fieri potest : non illis, quibus bonorum pars publicatur : non illis , quarum poena libertatis vel civitatis intertrimentum est. Veluti lege J ulla de vi privata. Nec tamen poenam omnino effugiet, sed durior extra ordinem imponetur , d. DAE.

513쪽

T 1 T. XLII.

Ad exhibendum.

ACtio ad exhibendum est praeparatoria praesertim

actionis in rem. Rem mobilem vindicaturus, agit ad exhibendum, ut rei videndae & apprehendendae sibi fiat copia. h. l. i. t. I. D. eod. l. s. g. r. D. de hom. M. exhib. I. s. . in . D. dejudic. I. s. g. s. D. de tab. exhib. Hodie sine illo circuitu recta in rem actio instituitur. Praeciduntur, inquit Mornacius, prolusi nes istae juris Romani, rectaque libellus concipitur, ut reus rem restituere damnetur. Tamen si quis plures habeat famulos 3 quorum unus flagitium aliquod admiserit, ignotus nomine, sed qui dignosci possit ex vultu, rufus an caesius sit 2 si exhibeatur, introiri possunt aedes domini, permittente judice, cumque persona publica,&curiolo inquisitore seu commissario adhibito, ut exhibeantur omnes servi, & possit dignosci quis ille sit. Confert. I. g. a. D. de Publican. l. s. g 7. D. h. t. Sichard. ad hanc Rubris. n. . Mornac. ind. r. Est autem actio ad exhibendum ut obiter hic Paradoxum Donelli Inte pretum disertissimi convellam 2 in personam actio, non in rem. I. s. g. s. D. h. t. Quid Donellua y In personam esse praefractE negat, sed in rem esse praefidenter affirmat in . I. IV. de action. se a o. comm. p. imposuitque Petro Gudelino lib. s. dejur. novisse. 33. hoc argumen to: Actio in rem semper est adversus possessorem rei, L a um. a . D. de O. O A. L a. C. Si unm explar. A

514쪽

LI p. III. Ti T. XLII.

Ehio quoque ad exhibendum semper datur contra poΩsessorem rei, d. l. 3. g. ult. Ergo. Resp. Licet actio ad exhibendum sit in personam, hactenus tamen imitatur naturam actionis in rem , ut comitetur possessorem

rei, d. l. 3. g. ult. & si sine culpa is possidere desierit,

non teneatur, L p. pr. eod. Quemadmodum actio nox alis cin personam actio, pr. iit. Inst. de noxal. act. g. praeterea. 3I. Inst. de act. 2 semper caput sequitur, i. e. servum qui deliquit. g. omnis. s. Inst. d. r. Et actio depeculio, personalis, Linpersonam. δ. Inst. de act. comitatur possessorem peculii, LFex duobus. sa. g. ult. D. de pecul. t. i. g. rtem. I. D. Auanae depecul. act. annal. Tum actionem ad exhibendum , non esse in rem, hac ap dixi probabor In rem actio datur soli domino, L in rem actio. II. pr. D. de R. V. Actio autem ad exhibendum etiam datur non domino, ut ei, qui noxali actione est acturus, d. l. 3. g. 7. Jam ut actionum personalium numero hanc actionem eximat Donellus, sic ratiocinatur: Actio in personam oritur ex obligatione, g. r. IV. deam A ctio autem ad exhibendum non oritur ex obligatione edatur enim adversus eum qui possidet, hoc ipso quod possidet, qui in eo neque contraxit, neque quasi contraxit cum actore , multoque minus bona fide possidendo quidquam in eo deliquit, aut quasi deliquit. Resp. ad majorem : Non omnis actio in personam matrem habet obligationem, sed aliqua aliunde descendit, ut videlicet actiones in rem scriptae, Ad exhibendum. Quod metus causa, & Interdicta, quarenus competunt contra eum, ad quem ex alterius delicto aliquid pervenit, L. p. g. ult. D. quod. mei. caus ubi Cujacius. Confer is me o Tisium. 33. D. de reb. cred. ubi astio personalis

citra

515쪽

i exhibendum. 69 S

citra conventionem & obligationem, datur ex bono aequo. Errant Accursius in d. l. s. g. s. Sichardus ad h. n. rubr. n. 3. &alii, qui ex quasi contractu actionem ad exhibendum nasci tradunt. Errat & Bussus qui in d. l.3. ex facto suppressionis rei quae exhiberi postulatur, eam oriri scribit. Quid autem Donellus&Gudelinus respondent add. l. g. s. D. h. t. tibi tam diserte Uloianus docet, Personalem ese hanc actionem ρ 'unt, Perseonalem dici, non idcirco quod sit inpersonam, sed quod pedisnae coharea eodem sensu quo dicaturfristus personalis, O privilegium personale, i. r. g. tale. s. D. de liber. Di Lquia. 13. D. l. matrim. Qua responsione nihil est ineptius. Quam enim actionem Ulpianus dicit Personalem, d. l. s. eam Iustinianus vocat, inpersonam. g. praeterea. 3 I. Ins. de actio. ubi inter exempla earum actionum arbitrariarum, quae in personam sunt, etiam actionem ad exhibendum connumerat. Tum heredi actoris qua heredi competit haec actio , quia est rei persecutoria , non igitur personae actoris cohaeret.

Servus criminis alicujus postialatus, per actionem ad exhibendum producendus, h. L Opp. Actio ad exhibendum ei tantum competit, cujus pecuniarie interest, LII. l. s. I sciendum. s. D. eod. Accusator autem criminis

non persequitur rem pecuniariam sed vindictam. Resp. In L a. h. t. servus proponitur postulatus criminis, i. e. delicti primari: instituta actione nox ali contra dominum, d. l. s. g. r. Rccurs. Sichata. E

516쪽

LIB. III. TIT. XLII

L. IV. Adversus eum qui dolo vel lata culpa non exhibet inis strumenta, juratur in litem, h. LOLpen. D. de inlit. Iur. jurat actor, tanti sua interesse , instrumenta esse exhibita, propter utilitatem adversarii tergiversatione interceptam. Instrumenta seu documenta domestica, tot fere sunt munimenta domorum ac familiarum, ιτα, - α ηυι αφορμαι, ut de Optimatum liberis a junt Tacitus & Euripides. Qui aliena instrumenta invasisse seu diripuise arguitur , cimiliter, actione ad exhibendum , & criminaliter, ex L. Julia de vi, conveniri potest, t. o. h. t. An etiam qui surripuit Instrumenta, judicio publico tenetur 2 Resp. Qui tabulas Publicas, &testamenta surripuit. incidit in L. Corneliam de falsis,l. I. g. o. L a. l. I 6. g. ult. D. ad L. Corn. de M. Privato. rum vero instrumentorum surreptorum crimen non esse publici judicii, aperte paulus respondit, d. l. Jo inpr. Cui consequens est, ut vel furti actio eo nomine instituatur, vel extra ordincm vindicetur, torui tabulas. a 7. O seqq. D. defurt. Accurs ind. l. o. h. n. t. A. Mattia. comm. add. rit.R. defalsis.

L VII.

Qui rem dolo vel culpa deteriorem factam exhibet, cujus ta inen forma murata non sit, ut si rem exhibeat corruptam ) liberatur quidem ab actione ad exhibendum, res enim exhibita, licet deterior, vindicari potest , l. i . D. h. t. 2 tenetur tamen actione in factum praetoria, h. t. Cum qua concurrit actio legis Aquiliae,

d. 17. Sichard. h. n. e. Don. in l. 3. num .pen. D. de con

517쪽

i exhibendum. 49

dict. tritie. d. l. II. Qui autem rem ita corruptam , ut aliam corporis formam induerit, exhibet , veluti si ex scypho famisit massa, tenetur ad exhibendum: nam mutata forma, prope peremit substantiam rei l. Iulianus.p. g.3.D.h.t at s. g. I. D.de HS Qui autem rem deteriorem factam exhibet, non tenetur actione ad exhibendum . ut dictum ex h. n. l. Opp. I. qui tabulas. a. D. de

L. Aquin Qui tabulas testamenti apud se depositas,

aut aliud instrumentum ita delevit, ut legi non possit, tenetur ad exhibendum , quia corruptam rem restituit. Resp. Tali deletione tollitur quodammodo instrumentum, & mutatur forma rei. Accurs Giphan. h. Opp. Actione in rem, actione commodati, depositi, actione

ex testamento, ex stipulatu tenetur, qui rem deterioratam restituit, dat aut praestat. l. non solum. I. D. ME. V. l. s. g. I. D. commod. l. I. si res. I 6. D. depos. l. hujusenodi. δή. g. ades. M. D. de leg. r. l. etiam. 27. D. de solui. Ergo etiam ad exhibendum tenetur,iqui rem factam deteriorem, exhibet. Resp. Restituendi 8c dandi verbo plus continetur quam exhibendi. d. l. p. g. quanrtum. 1. l. a 2. I. ult. D. de V. S. Actionis cujusque natura est intuenda. GCeddae. in L I . n, io . D. M V. S.

Giph. h. Distinctio Accursit S Sichardi inter actiones bonae fidei & strictijuris, impingit in d. l. a 7. . L. VIII.

Expacto deponentis vel commodantis rem meam, mihi datur actio utilis ex aequitate. h. l. l. Publia. a 6. D. D g. Et licet Faber T. conj. . eXistimet, in d. Lao. .

sideicom missum proponi, non depositum, ob id quod ex constitutione Pii a quovis debitore sideicommis-

518쪽

498 Lip. III. IT. XLIII.

sum relinqui possit, L specunia. 7 . D. de leg. L. nulla tamen urget necessitas , ut in ejus eamus sententiam.

Aleatoribu3 S aliarum lusi.

AMAE est ludus in fortuito lucri damnive eventu

positus. Omnem fortunae lusum complectitur alea et a milite Trojano, Alea, sic dista, ut ex Graeca constitutione Bugnonius observat.' Constituit Justinianus in I. r. σ3. b. t. ut si quid alea victus seu Verit, intra annos quinquaginta condicere possit: eo cessante, in urbe praefectus urbi, in provinciis & municipiis praesides & defensores civitatum condicant, ero gaturi pecuniam exactam in opera publica. Sin pecuniam victus nec dum solverit , ut ne ejus exactionem victor habeat: cautio quoque si qua fuerit eo nomine interposita, ut irrita sit, & condici possit. M. P. Mores hodierni ejus quod alea perditum est, repetitionem

negant: exceptis quibusdam casibus, Rebuff. proclem. ad consit. reg. gloss. s. n. I si. Bugn. I. leg. abrog. art. 2a p. Clar. s. sentent. g. luduου. n. 7. Christinae. vol. 2. decis

intit. D. de aleator. Optandum sane foret, hodieque aediles esse, qui udos homines e pop nis rapiant, ac nec Saturnalibus optimo dierum aleae frena laxent: gignitenim , ut Horatii verbis utar, ludus trepidum certamen&iram, ira truces inimicitias & funebre bellum. Quae ibi cupiditas fallendi 8 quanta temporis jactura e quot

perin

519쪽

. De Aleatoribus 499

perjuria & blasphemiae ' quae denique bonorum morum corruptela ut merito vitia urbis enumerans Marcellinus, non infimo loco aleam collocaverit, cui nobiles atque plebejos deditos fuisse queritur, lib. a I. Alea Scopulus Patrimoniorum dicitur Pascasio. Et Ambros libri de nobia , e. II. Videmus, inquit, aleatores subito egentes, repente divites, deinde nudos, singulis jactibus satum mutantes. Versatur enim eorum vita, ut tessera: vomitur census in latata. An qui in aleae lusum pecuniam alicui sciens credidit, repetere eam potest ρ Neg. arg. I.si vero. I a. g. ιι. D. Ma dat. l. si quis cum sciret. 8. D

Non omnis alea est vetita: excipit enim Justinianus quinque ludos, qui virtutis causa suscipiantur ae l. s. Ut, μονο&λον , i. gulare altum: κον μονοοῦλον, I. Lium contos ultum : villaticas exercitationes ac rusticas, ait Mornacius 2 κυνπινον κον κα χωρs-, . i. jaculationem hasa vel pili sine cusside: πινχυ- , .l. costu-ctationem : & ἱπmών, .l. equorum curriculum. Quos ludos explicant Cujacius, Raguellus, Mornacius h. Oad i. qua actione. D. de L. Aquil. Panci rolius I. variar. DEI. - . in . Interdicit autem Justinianus equorum ligneorum usu. Qui equi lignei ' Hoc nemo illorum, quos modo laudavi, aperit. Permittatur ergo inaratum istud felicioribus, inquit Mornacius. ' -

520쪽

LIB. III. TIT. XLIV

T I T. XLIV.

Religiosis S sumptibus funerum.

condita sunt: Sepulchrum.quod dicitur, l. a. g. sepulchrum. s. D. h. i. g. religiosum. p. IV. de rer. div. Monumentum est , quod memoriae servandae gratia existit , d. L a. g. 6. in quod si corpus, vel reliquiae inferantur, fiet sepulchrum, h. n. l. a. Si nihil horum. est κενο-φιον, i. e. inane sepulchrum, quod religiosum non est, l. 6. g. ult. l. a. D. h. r. l. r. D. de rer. divis Locus quoque alienus, in quem, invito vel ignorante domino mortuus est illatus, religiosus non fit, h. L aI3. D. eod. Qui tamen sine permissu Principis transfert cor-PUS conditum, non quidem sepulchri violati , sed injuriarum judicio tenetur, ιδ. D. h. t. Lult. h. t. Atqui id quod alius in nostro fecit, cum jus faciendi non haberet , propria auctoritate recidere possumus, ι quemadmodum. ap. g. I. D. de L. Aquit. l. ult. sis adjanuam. D. Auod vi aut cl. Quod argumentum est Pauli Castrensis. Resp. Regula dictarum L perdit ossicium favore religionis; quae defossum hominis cadaver in meo, inconsulto Principe vetat effodi: d. l. I. d. l. ult. Glos ind. Lap. Sichard. h. n. . Nec alienari, distrahi vel obligari loca rei igiosa possunt, L p. h. t. prohibente juris religione, ait Antoninus in h. l. a. Sed hodie, spreta hac prohibitione, sepulchra distrahi videmus. Lamb.

SEARCH

MENU NAVIGATION