JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ze rebvi creditis 2, iurejurando. Ir

gula scripta est de iis , quae ante gesta sunt de perfecta rea a nobis probata , postea improbare non possumus. At hic agimus de revocando jurejurando delato; ubi poenitentiae locus est, h. l. Revocatum semel jusjurandum, iterum, mutato consilio, deferre non licet. Satis enim absurdum , redire ad hoc, cui renuntiandum putavit. ead. l. Sed quod dicitur. jusjurandum revocari posse, ita temperatur aJustiniano , si ante sententiam revocetur. Lata semel sententia, a qua provocatum non est, vel quae in judicio appellationis confirmata est, jusjurandum revocari nequit. h. l. in . Unde colligitur, sententia per appellationem suspensa, revocationi jurisjurandi interim , pendente appellatione, esse locum. Quod valde novum est & singulare. Don. h. n.

I a. in . L. XII. Princ. Is cui judex per sententiam definitivam detulit ius jurandum , sub eodem judice , i. e. coram eodem judice jurabit, licet ab ea sententia sit provocatum. h. Princ. Appellatio interposita non suspendit jurisjurandi prae stationem. Jusjurandum sententia judicis delatum, rectis praestatur , non expectata ultima definitione appellationis , h.prisc. QuodJustinianus, necessitate rerum coqactus, constituit, ne probationes intercidant, si fortis

eum, qui sententia judicis jurare jussiis erat, pendente

appellatione mori contingat. eod. prime. Tu inquis. non esse metuendum hoc periculum: nam si principalispersona moriatur, cui jusjurandum erat delatum, tamen eo mortuo, superest heres ejus, qui aeque jurare

poterit. Resp. Heresjusjurandum defuncto delatum,

532쪽

praestare non habet necesse et justam enim ignorantiae causam allegare potest, L qui in alteritu. a. D. BRI. Perquam iniquum, de alieno facto quempiam jurare ,

I. I. g.jurare. a. D. deact. rer. amot. ut non immerito

rescripsisse videatur J ustinianus d.prine. vers.multum. cramentum hereditarium i. e. heredis 2 multum discrepare a Principali Sacramento, scit. defuncti. Hac occasione quaero . An juramentum quod defunctus praestitit, heredem ejus obliget, ita ut hic jusjurandum a defuncto praestitum adimplere cogatur ' Frequentibus sustragiis concludunt Interpretes, juramentum sua natura esse personale , ideoque heredis conscientiam non eo usque onerare , ut pedurii poena dignus videri debeat,si id non adimpleverit,argumento petito ex princ. h. n. l. ct g. o. e lud. l. Infirma argumentatio e Non enim, si plurimum interest inter jusjurandum defuncti& heredis: si per procuratorem praestari nequit, quod

solum traditur ind. pr. Od. g. . idcirco Personale recte diXeris, eoque cum persisna extingui. Imo juramentum etiam obligat heredes, cum succedant in locum defuncti. At rursus periurii poena heredi non videtur irrogari posse, quia ipse Deum testem atque Vindicem non invocavit. Hugo Grotius a. dejur. best. ac pac. 13. n. I . distinguit: Aut soli Deo se obstrinxit defunctus, aut personae, Deo invocato..Illo casu non

obligatur heres : hoc Iobligatur. Cujus distinctionis

membrum anterius non est omnino verum : id demonstrant vota , quae licet Deo, non personae facta sint, obligant tamen heredem , a. g. I. D. depollicit. Alii, cum jusjurandum pacto comparari soleat jure Civili, l. δ'. LII. g. I. D. deIureiur. rectius ita videntur distin

533쪽

De rebus creditis S iureiurando. 173

guere, utrum jusjurandum in rem, an in personam conceptum fuerit o id est, utrum se tantum obstringere voluerit jurans, an & heredem: ut hoc casu & heres obligetur, non illo, arg. l. 7. g.pactum. δ. D. depact. Cum autem de ea re dubitatur , praesumatur in rem potius, quam in personam, arg. pactum. p. D. de probat. Populus Israeliticus ossa Josephi in Faltastinam ex AZ-gypto avexit, tactus religione jurisjurandi ante annos pene CL. a majoribus suis e xam, Gene . ult. vers. 2I. Exod. ι I. vers. ist. Saul, quia Gibeonitas contra fidem olim a populo datam, confecerat, etiam in liberis post mortem suam punitus est IV. IX. v. I s.ct a. Samuel. XXI. v. r. a. s. Ex his existimandi fit copia, quantum sit tribuendum argumentationi Bodini lib. s. de Rep. e. uli. Federa ad Regum successores non transire, quia juramenti vis perBnam non exeat. Vid. Grotium d. lib.ῆ.

g. r. Qui jusjurandum relatum praestare detrectat,

condemnatur: condemnato appellationis auxilium negatur, h. l. f. t. vere. vel hoc recusaverit. Ei enim di splicere non debet conditio jurisjurandi, quam detulit Prior. eod. g. in . g. a. Si a parte delatum jusjurandum recusaverit . quis, & ob id condemnatus sit, aut a ludice delatum Maerit, provocationi locus est. h. g. l. ult. g. r. D. de V peltat. Judex appellationis sententiam confirmabit, si cognoverit, sine iusta causa jusjurandum fuisse recusatum : rursus, si condemnatus justam recusandi juramenti habuerit causam, sententiam rescindet. h. g. vers autem non rite. c. ult. extra, de jurejur. Recte jusju-xandum recusatur Propter ignorantiam , l. . D. de in Tit δει.

534쪽

Ii 4 LIB. IV. ΤIT. I.

bidur. I. 34. pr. D. de jurejur. Propter impiam verborum conceptionem, L s. g. pen. d. l. y . g.si de qualitate. D. eod. Quod deferens jus deferendi non habeat. l. 31. g. i. eod. Quod is cui delatum est, non cogatur eo loco judicium subire, eas. l. 3 DF.ult. l. ἄδ. g. ex qui-bm. D. dejud. Quod semel juratum sit , I. alias. 13. D. t. injurejur. Quod caula aliena sit: tutores enim , curatores , & procuratores inviti non jurant. d. l. 3 .g.procurator. I. a. t M. de insit. Iur. Quod pupillus sitis, cui delatum est. ead. l. 3 . g. pupistus. Quod quis de re aliqua judicium pati non cogatur. Sic reus si post

biennium opponendo exceptionem non- numeratae pecuniae, jusjurandum actori deferat, non est audiendus. Idemquej uris est in creditore, si post triginta dies reo deferat jusjurandum, non cogitur hic jurare, solvisse

se pecuniam, ι Io. g. 3. C. de non num. pecvn. Itaque

judicatum in Suprema hujus Provinciae Curia teste Sandio I. Decf. tit. ι a. desin. r. Quid si is, cuijusjurandum delatum est, probare quod asseverat, quam jurare malit, an haec iusta est recusandi causa Z Videtur esse

c. a. extra, de probat. Ant. Fab. decad. 1 p. error. Pragm.err. 3. n. 6. Berlich. pari. I. conclus pract. 3 a. n. a 2. Dis s. Duar. com. ad tit. D. de jurejur. c. 6. Mascard. voL

a. de probat. concl. p 13. n. s. Distinguit Tulden. ad h. t. n. 6. Impia verborum conceptio, de qua supra, est, qua quis invitatur, ut per alium, quam per Deum juret: ut illa Socratis, per anserem: Diogems per canem . N ronis per Drusidam: a quibus formulis non longe abeunt hae, quibus Per caput, per vitam, per salutem suam, Vel alterius juratur , nisi id fiat divini numinis respectu, l. s. f. Pen. l. quipersalutem. I. D. de jure7ur. πον. 77. c.

535쪽

De rebus creditis V jurejurando. I r

us noverisis. e. considera. c. clericum. c. si per caputam. 22. quast. ι. Si tamen cum impio & idololatra nobis ressit, formula impia ei praescripta & praestita, vim juris-jurandi habet, Genes a I. as. O II. ss. I. Machab. c. movet te. d. caus a a. q. I. Veluti Turcae praescripta

formula iurandi per Mahumetem: quia per CHRISTUM pejeraturus esset: per Mahumetem dissicilius. g. 3. Si sententia secundum jusjurandum ejus qui illud detulit, data sit, appellandi potestas denegatur, sive praestitum sit jusjurandum , sive recusatum. h. F.

g. . Si absit is, quijurare debet, evocandus est, ut intra certum tempus, j judice praefiniendum , veniat &juret, h. g. Per procuratorem jurari nequit, videturque absurda prorsus esse ratio jurandi in conscientiam , ut loquuntur, seu animam domini. I. I r . gdurare. a. D.deact. rer. am. I. . D. de in lit jur. arg. l. a. g. g. C. de jurejur.pro . ca prasi ubi de hac re dictem plenius. Is vero cui juratur, Procuratorem in eum finem mittere pωtest, h. n. g.

g. s. In judicio, apud judicem jurandum. h. g. Excipiuntur egregiae personae, & quae valetudine detinentur : ad has domum mitti oportet ad jurandum , h. g. I. I s. D. de iurejur. ubi hoc jusjurandum Gallis, unsermentae honneur, juramentum honoris nuncupari posse Mornacius ait. Adjiciunt aliqui foeminas, arg. l. I. C. de sec. diversjud. Verum recte Duarenus ad d. tit. de jurejur. c. r. haec exceptio Italis magis quadrat, quam nobis, apud quos mulierem in publicum prodire, alienum non habetur a sexus pudore. Sane si foeminae sint Tit a egre-

536쪽

egregim aut egregiis nuptae,idem honoris & praerogativae illis vendicatur. Sic Tacitus lib. a. annali Caterum Virgulaniae potentia, inquit, adeo nimia civitati erat, ut resis in causa quadam, qua apud Ienatum tractabatur , venire dedignaretur: missus es praetor , qui domi in terrogaret : cum virgines Vesales in foro orjudicio audiri , quoties testimonium dicerent, vetus mos fuerit. In fine h. l. Constitutio haec Justiniam legitur recitatasepties in novo consistorio palatii. Cugacius ao.ob. I. hoc emendat, monetque, legendum, recitata Septimo:

quod fuit Palatium in suburbio Constantinopoleos, ad septimum ab urbe miliarium , quo novum juri dicundo J ust inianus extruxerat Palatium. Occurrit illa Subscriptio in aliis pluribus constitutionibuς Justinianeis. Mirum autem , inquit Mornacius, per tot annos conseianuisse mendum illud , usque ad divinum illum Inte pretem Cujactum qui ad reparandum jus civile natus est. In eodem illo Constantinopol. suburbio radiavit alius ingens Palatii Imperialis apex, I rutam: quo sexta Synodus Oecumenica est habita , dicta, nullana, ubi adversus Monotheletas Symbolum est editum.

Haec lex est una ex L. Decisionibus Justiniani. Dictum ad i. I. h. t. Jusjurandum legatarii, qui deferente herede juravit, sibi quid relictum esse testamento, retractari, si postea patuerit, rei i ctum nihil esse, exha. ult. Finge: Legatum quis vel fideicommissum petit ex testamento, forte tum non apparente. Heres defert jusjurandum actori. Actorjurat, legatum sibi relictum. Praestito hocjurejurando, heres praestat legatum. Prolato

537쪽

ze rebus creditis S iurejurando. II

lato dein testamento , compertum est, actorem pejerasse. Quaesitum fuit & disceptatum inter Vetcres, standum ne essetjuri jurando, an vero praestitum legatum repetendum P QuidJustinianus ρ Veterum altercatione profligata, sancivit, repeti posse legatum. h. l. Qua autem actione repetetur 2 Condictione indebiti, I. a. g. I. D. de condict. inae Imo actio de dolo dabitur, si legatarius. 23. D. dedol. mal. ubi adversus legatarium, qui perjurio persuaserat heredi, legatum sibi deberi, de dolo datur actio. Resp. Ibi legatarius jurejurando ultro praestito , fallaci persuasione decepit heredem. Caeterum cum species h. n. l. ult. sit excepta a regula l. i. h. t. quaeritur, quae sit exceptionis ratio ξ Accumus hanc reddit, quod, sicut transigi non potest, nisi inspectis testamenti verbis, i. d. D. de transact. ita nec jurari, t. a. eod. Alii speciale esse putant in causa ultimarum Voluntatum, quae circumveniri non debeant. Ratio quam Iustinianus indicat his verbis: nultam ex hujusmodi perjurio lucrum ei accedere, sane latior est & generalior quam quae propositae speciei conveniat e quam si sequamur, nulla non causa jurejurando decisa , praetextu pessurii retractari posset, contra d. l. i. Fallitur

enim Anton. Faber, dec. I p. error. Pragmat. err. s. n. 6.

qui quod de retractando legatarii aurejurando traditur in d. l. ult. ad similes species producendum autumat. Veluti: Heres petebat a te centum, tanquam a defuncto credita: iurasti, credita non esse: postea prolato chirographo patet, credita esse: vel contra': Iurasti, te credidisse patri meo centum: post reperti apocha apparet , soluta esse: retractari jusjurandum posse putat.

538쪽

LIB. IV. TIT. IL

redes proportionibuου hereditariis , non pro modo emolumenti pertinere h. l. Heredes pro portionubus hereditariis obnoxii sunt oneribus hereditariis, etiamsi uni ex heredibus praelegatum sit relictum: hoc enim est oneris expers, h l. l. Ia. D. Mand. Is inquam, cui ex bonis defuncti vel lege, &statuto . vel ex prae- legato quid debetur, non ideo magis debitis heredit riis oneratur, h. Lult. D. de usust. Di Inde dictum est, personales actiones non sequi praelegata, L

L. IV.

Qui pecuniam alterius, ej us nomine foenori occupavit , si dominus nomen debitoris , ob suspectas ejus facultates) reprobet, vel cessa sibi a domino actione experietur, vel, s sine cessione ) utili actione adversus debitorem aget. h. l. cujus legis praXis etiam in tui re inveniet locum, qui nummos pupillares nomine pupillorum suorum credidit sub usuris, pupillis, jam m joribus, nomen debitoris reprobantibus. MOrnac. h.

539쪽

Si certum petatur. J I9

' : L. V. Tres caverunt instrumento, pecuniam se accepisse: uni ex his numerata est, ad reliquos nihil pervenit: an hi quoque eX mutuo tenentur Z Non tenentur, nisi ab initio in solidum singuli se obligaverint, aut intercesserint, aut intra biennium de pecunia non-numerata quae sti non sint. h. l. Quam l. ut & I. reos g. cum tabui . D. delduob. reis. raro in usu esse tradit Mornacius, per quotidianum tabellionum stilum , qui fere nunquam praetermittant clausulam , qua obligentur insolidum omnes, qui se debendi reos constituunt,

Speciem h. I. sormavi , eamque a falso Antonii Fa.

bri intellectu vindicavi pari. a. Exerciti ad Pand. adiit. de V. O.

Non unde originem pecunia, qua mutuo datur, habeat, sed qui contraxit, sui propriam numeravit, in hujusmodi obligationibus requiritur. h. l. Sic ei qui pecuniam alienam, suo nomine, ut Propriam, credidit, datur condictio: non enim unde originem habeat pecunia, sed qui contraxit , requiritur. h. l. quemadmodum &actioempti datur ei, qui rem emit, licet aliena pecunia data , ι pen. C. Si quis aberi vel sibi.

Casus h. L est talis: Proculus mutuam pecuniam r. gans a Titio, accepit poculum argenteum, utriusque

540쪽

et o LIB. IV. Ti T. II

consensu aestimatum Ioo. florenis : quae aestimatio facit, ut jam non debeatur ipsa species aestimata, sea pretium, sive aestimatio rei in dato pignore minoris pretii. puta 8 o. florenorum. Usuras quoque centesiima graviores promisit stipulanti Titio. Dicemus ne, mutuum esse contractum P minimh. consistit enim mutuum in quantitate, non in speciebus, quamvis aestimatis. &pretium illud poculi petitur actione venditi: arg. l. cum dotem. r o. c. dour. At. ct t. l o. g. . D. d. Don. Giphan. h. Sors autem illa aestimatione partium definitare te petitur, & praeterea usurae exigi possunt, non illicitae, in stipulationem deductie, sed legitimae, h. n. lUsurae illicitae Titio promista, non impediunt obligationem sortis: Utile per inutile non vitiatur, nec hilum prodest Proculo, quod pignus datum minoris est pretii. h. t. in . ubi quantitatis solutioni parere. Diocletianus dixit pro, quantitatemsolvere : ut Tertullianus de Re-ώurrectione carnis, parere debito, pro, solvere aes alienum: , inquit, ilia beatisma se glorio ma , quae potest a- Iud Christum Dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit. & Ulpianus, parere ariabeno, eodem sensu, l. s. g. item requirat. D. de reb. eor. quisub tui. & Paulus, parerepensionibuή, L quaro. g. in-ur. D. locat. 9

Incendium aere alieno non exuit debitorem, i. t. Ratio in promtu: ex mutuo non debetur species, sed genus, sive quantitas. Genus autem non potest perire, L. in ratione. so. g. incertae. s. D. ad L Falc. Et constat , in mutuo rem fieri accipientis: res autem petit suo domino.

SEARCH

MENU NAVIGATION