JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

Sine cense vel reliquis fundum Sci

L. III Qui agros possident, pro his pensitationes publicuagnoscere, i. tributa fisco praestarejubentur, nec ad uvantur contraria pactione, h. l. l. a. eod. Imo etiamsi professio censualis ci. e. instrumentum professionis, apud magistrum census editae; per metonymiam in necdum possessori sit tradita, non tamen idcirco collationis sarcinam onus evitabit, h L Ait Iulianus, Omnes pro his agris, quospvident. Omnes, nempe Provinciales: qui praediorum nomine stipendia & tributa praestabant: stipendium Populo, tributum Principi:lllud levius, hoc gravius, si qua fides Theophilo ad g. per traditionem. Inst. de rer. divis. Praedia Italica, & Italico jure donata, ab utroque onere erant immunia. l. i. D. de censib. l. omnes. q. c. de annon. O tribui. lib. ro.

T 1 T. XLVIII. De periculo or c modo rei vendite.

Post perfectam venditionem,pure contractam, m- ne commodum vel incommodum, quod rei venditae contingit, ad emptorem pertinet, h. l. Re autem evicta ex causa, quae venditionem praecessit, ut si aliena res venierit, vel pignori obligata suerit eo nomine tenetur venditor, h. l. l. Herennim. D. de evict. idiaque est qucie dicitur, futuros casus evictionis venditorem non praestare. l. Luc π. δι. D. eod. Futuros, i. qui

post

802쪽

784 Leta. IV. TIT. XLVIII.

post venditionem persectam contingunt. Commodum quod rei venditae contingit, aut est in iis quae rei venditae accedunt, ut alluvio : aut in iis quae ex re vendita nascuntur, ut fructus, foetus, partus: aut quae per rem venditam acquiruntur , ut cum servus

venditus stipulando sibi quid acquirit: aut in iis, quae

beneficio rei parantur, puta, actiones, ut si rei venditae nocitum sit. Haec commoda rei venditae emptori adjudicantur a die perfecti contractus. h. l. I . l. 7. D. eod. g. cum autem. 3. Inst. de contrah. e r. l. fructus. 13. Lpen. C. de act. empl. l.julianud. ι . g. Io. g. ιι. g. I 2. Og. I8. D. eod. Ut S incommoda rei, veluti si res vendita perierit, aut deteriorata sit, h. i. r. l. 4. O duab. seqq. h. t. l. 3. in n. princ. D. h. t. Nisi culpa vel mora venditoris res perierit, aut deterior facta fuerit. d. I. . s. s. h. t. Diligentiam enim in re custodienda adhibere debet venditor, d. g. cum a. a. Quod tamen ita accipiendum, nisi post moram venditoris, deinde emptor moram fecerit in re accipienda: haec enim mora posterior emptori nocebit, ut si res casu pereat, emptoris hoc damnum sit, non venditoris, L ind. Ir. D.

h. t.

L. II.

Vino ad certam mensuram vendito, ante mensuram omne periculum, non tantum interitus vini, sed etiam acoris aut mucoris, ad venditorem pertinet, h. l.

Opp. t. itura, h. r. Post perfectam venditionem statim incommodum ad emptorem pertinet. Resp. Post venditionem pure contractam, ut dictum, tariculum rei

803쪽

, ete periculo et commodo rei venditae. 78 s

venditae ad emptorem pertinet. Vino autem ad mensuram vendito, veluti si quis ex dolio emat viginti hae- . minas vini, in singulas definito pretioὶ ante ad mensionem imperfecta venditio est,h. I. I. I. g. I. D. eod. quia sub hac conditione contracta intelligitur, Si viginti hae-

minas ad mensus fueris,c quod pes versis. Sabinuri D. h. t. Nec sub conditione tantum, sed etiam vinum incertum interim veniisse creditur, adjicitur enim mensura, ut appareat, quantum veneat, L 34. g. s. D. de

contr. empl. Opp. I. a. g. ult. D. h. t. Ubi traditum, ante

diem ad metiendi vinum, venditorem debbre praestare omnem custodiam: sed siquid fatale contigerit in vino, id excusatum esse. Resp. Cajus ibi interpretatur responsum Ulpiani in l. i. g. ult. eod. ibi autem non agitur de vino ad mensuram vendito, sed de vino, quod

simpliciter venierat: in quo tribuitur facultas venditori, ut si vasa ante vindemiam non evacuentur, liceat ei vinum effundere , dummodo effundat per mensuram certam, ut postea apparere Possit, quantum essu derit:

de qua mensura loquitur Cajus in objecta l. a. g. ult. ubi Accurs. Don. h. Si autem vinum simpliciter, non

ad certam mensuram, venditum sit, damnum ad emptorem pertinet h. l. vers cum a. universum. Nisi additum sit, ut degustaretur vinum ab emptore: tunc enim damnum, quod ante degustationem contigit, venditor sus- feret, L δ. g. I. D. h. t. ubi pluribus dixi. L. III. Dolum astctoris, bona fidei emptori non nocere, certi juris est. h. l. Vitium, quod usucapioni & longi temporis praescriptioni obstat, aliud est ex persona, aliud ex re.

804쪽

M Lip. IV. Tr T. XLVIII.

Ira g. r. D. de usucap. Vitium personae, est: deliinim ipsius personae, ut dolus, mala fides: Vitium rei, ut si res sit furtiva, aut vi posses A. Vitium Personae nocet successori juris, heredi in non vero successori particulari. h. l. cujus hic est sensus: Dolus venditoris non obstat, quominus emptor bonae fidei ex sua persona possit usucapere, quod auctor ejus non potuit Propter

suam malam fidem. l. an vitium. s. D. de divers. Ore . Arascr. Nec emptori objicitur exceptio doli venis ditoris, ii aput. .. g. a 7. 2 p. se g. II. D. de dol. mal. Omet. Oct. l sicut. D. de act. empl. Di Xi ad I. Isso. g. a. D. de R. I. Vitium rei omnibus indistincte successoribus nocet, etiam videlicet successoribus particularibus, quamvis bona fide postideant, d. L et . pr. g. Dr-riva. a. Inst. eod. Plenius de hac re ad L I s. d. t. de

cum speciem venditam per violentiam ignis ab umptam dicas : si venditionem nusia conditio suspenderat, amissae rei periculum te non ad ringit, h. l. Re puro vendita, periculum est emptoris: sub conditione autem vendita, si pendente conditione res serierit, venditoris est periculum : si vero res deterior tantum sit facta, sine dolo& culpa venditoris, conditione quandoque existente. emptoris hoc damnum erit, h. l. Opp. Re perempta pendente conditione, damnum ad venditorem pertinet, quia contigit nondum perfecta Venditione, i. a. h. t. Ergo & corrupta re pendente conditione, hoc damnum erit venditoris. Resp. Nulla consequentia. Interitus rei facit, ut, existente postea conditione, nulla res exter, quae

805쪽

quae vaeneat, adeoque nec venditio sit quae perfici possit diat re deteriore facta, sit existat postea conditio, subest res quae vendatur, & venditio quasi retro contracta intelligitur. l. necessario. S. D. h. t. Don. in I. r. h. t. Tuld. h. n. M. Aliquod incendium fit vi majore& casu fortuito. h. l. Obstare videtur L ιι. in pr. D. h. t. verb. incendium sine culpa sieri nonpotes. Resp. Verba illa sunt consultoris, quae Alfenus postea in responsione corragit. Don. in I. C. de pign. act. Aliter Holom. s. ops Io. ubi tollit negationem. Aliter adhuc Cuja

De Ac nibtu empti Suenditi. . . L. II. IN specie h. L venditor, duo petit ab emptore, Pre

tium rei venditae, & fructus ex re vendita perceptos ante venditionem, quos emptor invaserat. Pretium consequitur venditor actione venditi : nec ei obest, quod pretium in compensationem deduxerit, si modo deduxerit ex ea causa, ex qua se debere putabat, cum non deberet. Exempli gratia: Venditori ex causa venditionis ab emptore debentur decem et venditor vicise sim ex alia causa emptori debet tantundem; quod a sente &' ignorante venditore, procurator ejus solvit emptori. Venditor postea petit decem ex vendito: emptor ei objicit exceptionem compensationis, dicens, sibi tantundem a venditore deberi. Venditor ignorans,

806쪽

788 LIA. IV. TIT. XLIX.

quod praecesserat, compensationem admisit: h1c dicimus, venditorem exceptionem emptoris elidere posse replicatione doli mali. In contractu bona fidei etiam majores annis et s. in his quae dolo admissa sunt, ossicio judicis adjuvantur, h. n. l. Cuj. 17. obf.37. Atqui etiam in contractibus stricti juris adjuvantur opposita exceptione,

vel replicatione doli . s quis cum aliter. 3 4. D. de V. O. dolo. s. c. de inutil. sipui. E. non tantum in contractu bonae fidei. Accursius inserit particulam, maxime. hoc sensu: in contractu, maxime bona fidei, majores a s. annis, ctc.

Idem enim juris esse in contractibus strictis. Aliter Do-nellus respondet, in contractibus tantum bonae fidei exceptionem peremptoriam initio litis omissam, post litis contestationem admitti ossicio judicis: non etiam in actionibus stricti juris. h. t l. s. D. de resic. venae l. δ.

I p. l. ult. C. de except. Qua nam actione venditor petet fructus ex re vendita, ante venditionem perceptos,

quos emptor invaserat i Eodem judicio, inquiunt Imperatores h. l. in . i. iudicio venditi, quia occupati sunt quasi venditi. Atqui hi fructus non sunt venditi: qui ergo petentur actione venditi ' Placentinus, referente Glossa, verba, eodem judicio, interpretatur, apud eundem judicem, sed alia actione, nempe, rei vindicatione. Aliter Don. utralibet actione venditorem eXperiri posse, actione venditi, & rei vendicatione: Illa, quia per occasionem venditionis fructus illi ad emptorem pervenerint, L sed ad exhibendum. Io. D. de contrah. empl. Hac, quia venditor eorum fructuum sit dominus.

807쪽

buspraeparatur 7. l. Arrhas dat plerumque emptor Venditori, in argumentum emptionis, sive perficiendae, Leontractus. i . C. de D. inserum. sive perfectie , 3 s. pr.

D. de contrab. e t. princ. Ins. eod. Quae pro contrahenda emptione datur, contrahentes admonet, ut em- Ptionem, quam non contraxerunt, sed pacti sunt, contrahant, d. l. I . Quae pro contracta, ut, quam contra-Xerunt, rei traditione & pretii numeratione adimple ant. d. pr. Quo subsecuto, arrha quae in nummis consi. stit, in pretium imputatur, I. ult. D. de leg. commig. Puta: Emi abs te equum triginta aureis. quam primum tibi numero arrhae nomine decem aureos, equo postea tradito, amplius non solvo quam viginti, d. l. ult. Quae vero arrha in re alia consistit, repetitur actione empti. Pactum arrhale incontinenti adjectum contra tui, format actionem ipsius contractus, ideoque ex eo datur actio personalis, non realis, sicut ex venditione, h. n. l. vel repetitur arrha condictione sine causa l. exemptio. 1 I. g. is qui vina. 6. D. h. t. Data enim est arrha ob hanc causam, ut fides fieret, emptorem pretium soluturum& emptioni staturum. Praestitis his, quae emptorem P stare oportebat, arrha apud venditorem incipit esse

L. IV. Martini sententia, communi serδ Dd. calculo probata, Venditorem, qui rei tradendae habet potestatem, Praecise cogi rem venditam tradere, nec liberari praestatione Uus quod interest, falsa est, h. l. o. ubi aperte Imperatores rescribunr. re non tradita venditoris pro-

808쪽

cacia, protervia 8c contumacia, eum condemnari in id quod emptoris interest. Nulla autem est procacia aut contumacia ejus venditoris , qui rei tradendae non habet facultatem. Et in I. jactum. ra. D. h. t. Piscator, iactu retis vendito, Pisces, quos extraxerat, tradere Potuit emptori, sed noluit : ideoque in id quod interest, tenetur. Rationem praestandae Mimationis ejus quod extractum est, non aliunde petit Celsus, quam a piscatore, pisces eXtractos tradere nolente. Falluntur ergo, qui eam l. ad eum casum restringunt, quo vel pisces jam fuerint corrupti, vel emptoris interfuerit, aestimationem Potius recipere , quam ipsos pisces. Nugas & illi agunt, qui eam l. pericopam accipiunt de incerto facti eventu vendito : casum enim venditi jactus retis fretfuturae & incerta:J J Ctus separat a piscibus verriculo pilcatorio , fagena, jana extra his, quorum tradendorum potestatem habet piscator, nec tamen eos tradere compellitur. Caeterum si id quod emptoris interest, quo proca clam venditoris expiari Imperatores volunt an h. l. o. idem sit cum pretio numerato, nihil amplius emptor repetet, quam Pretium a se solutum. Si vero pluris sit, ut si rem dignam zo. aureis, emerit decem, etiam id quod amplius est constituto pretio, consequetur: idque est quod dicitur in I. ι. D. h. t. Si res vendita non tradatur, in id quod interest, agi, hoc est quod rem habere interest emptoris: quod interdum pretium CX- cedit, si pluris interest quam res valet vel empta est. Quaeritur an emptori quoque jusjurandum in litem deerre iudex possit adversus venditorem, qui rem tradere non vult Z Non potest. arg. h. n. l. o. Si quo enim calu adversus venditorem Jurari posset, tunc sane jurare

809쪽

De ε ctionibus empti V Penditi. i

rare liceret, cum venditoris procacia & dolo rei venditae traditio recusatur: jurare tamen eo casu licere negant Impp. qui ta Xationem de condemnationem ejus quod interest, judicis, non emptoris arbitrio dc religioni permittunt. AZonis ea est sententia, &Fulgosii, eaque verissima, recentioribus Interpp. probata, Fr. Duareno intit. D. de in M. jur. n. aa. Oseqq. Ant. Fabro o. eoni a . Giphanio ad h. I. ubi eam pluribus confirmat. Dissentiunt Hugolinus & Iason. Bariolus vero distinguit, an venditor facultatem rei tradendae

habeat, nec ne.

L. V. Emptor, qui re sbi tradita fruitur, v suras pretii sol-

Vere tenetur, licet nusta mora intercesserit: praesertim, si minor sit annis et s. qui rem vendidit & tradidit, h. l. Duo ibi pariunt usurarum praestationem, Fructuum perceptio & favor minoris aetatis, etiam mora non interveniente. Huic sententiae adversari videntur, L mora. sa. g. in bona fidei. a. l. tr. g. ex locato. s. D. de Uur. l. a. C. eod. L initio. s. c. depact. int. empl. ct vend. init. In quibus legibus usurae in contractibus bonae fidei dicuntur deberi ex mora. Quid vero opus, ut morae fiat mentio, si etiam absque mora usurae praestin tur ' E pedienda est haec dissicultas distinctione morae, quae est ex re, & quae ex persona, d. l. 3 a. princ. Emptor qui possessionem fundi nactus, fructus ex eo percepi u suras pretii debet, licet nu i mora interce ferit, scilicet, mora ex persona, quae fit, clim debitor opportuno loco& tempore interpellatus non solvit. Moram vero rei a facit emptor, sine interpellatione, qui re emptast ἁi-

810쪽

7 2 LIB. IV. Τi T. XLIX.

fruitur, nec tamen solvit pretium. LjulianI I. g. v niunt. ao. D. h. t. d. l. s. depact. int. empl. Oh. n. l. r.

Ubi ex eo, quod Impp. dicunt, venditori favore minoris aetatis , usuras pretii ex tardiore solutione deberi ab emptore, qui re tradita utitur, male colligas, ob moram ex re non deberi usuras pretii, si ma)or ann. 2s. rem vendidisset & tradidisset, de venditore enim minore consulti Impp. ita rescripserunt. L ges Codicis ex propositis quaestionibus sunt natae. Aliae

leges inter majorem & minorem annis as . hactenus non distinguunt in d. I. Iulianus. d. l. a. d. L initio. s. l. I. g. f. D. de usur l. scium si o. D. prosoc. Non sola minoris aetatis praerogativa causam praebet morae ex re, usurarumque praestationi, verum etiam aequitas. IEquum est, ut cum emptor ex re empta & tradita fructus percipiat, ipse pretium & usuras pretii non soluti solvat, d. l.ju-hauus. I 3. Paul. lib. a. sentent. 17. g. pos rem traditam. &quidem usuras totius pretii, si de eo nihil omnino adhuc sit solutum, vel partis, si de eo quid solutum est, sed non totum, nempe partis quae nondum soluta est, h. n. I. Ante traditionem autem rei non currunt usurae, quia fructus ex re percepti compensantur cum usuris pretii. Communior tamen est sententia , quod in arbitrio sit emptoris , an a tempore venditionis fructus percipiat, & tunc quoque statim ex eo tempore debeat praestare usuras pretii, quasi cum frumis habeat, tantundem sit consecutus, quantum si ab initio res ei tradita sit, an vero relinquat fructus venditori, & tum quoque non praestet usuras pretii, nisi a tempore traditionis rei. Accur L in ael. Iulianus. ι s. si inter emptorem. quem secutus est Bartolus, Salicetus, & Castrensis. Verum

SEARCH

MENU NAVIGATION