JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

De Heressitate pet actione vendita. 713

quo cum experiatur , d. l. debitorum . a s. d. ι aa. Ergo nec cleditor, invito debitore, nomen sive obligationem vendere potest, arg. L non debet. r. D,de R. I. Resp. Vitiosa est illatio : quia creditor actionem Vendendo, debitori non nocet: debitor vero alium invito creditori dando debitorem, grave illi damnum posset adferre. Objic. iv. Invitus debitor non potest: delegari, L r. C. de novat. Ergo nec actio vendi, eo invito. Respondi

erc. ad tu. D. de novat

L. IV.

Dolo emptoris elicita venditio, non Valet, h. l. cujus haec est species: Heres, cum de quantitate hereditatis sibi delatae nondum esset certus, eam minimo vendidit, deceptus ab emptore, qui heredi persuaserat, exiguam .este hereditatem: ostenso ei forsan insidioso perexiguae quantitatis inventario: ut solent ποι ληκηται isti,sctores fandi, fraudatoresque Ulysiei. Rescribunt Imperatores, heredem actione empti non compelli res venditas tradere, vel actiones mandare: quin iphim suo jure eas res persequi posse. Quod argumento est, venditionem hanc non valere: alioquin emptor suo nomine adversus debitores hereditarios haberet actiones utiles. l. seq. h. t. Obstare videntur l. s quis es mavis. g. str. D. dedol. ma l. Iuliamus. ι R. g. per contrarium.

s. D. de act. empl. ubi Ulpianus docet, heredi venditori competere actionem ex vendito: non potest au- tem esse actio eX vendito, nisi venditio valeat. Respon- . di exercitat. ad d. tit. D. de dol. maL adhibita distinctione inter dolum , qui causam dedit venditioni, δίdolum qui in venditionem incidit. Aliter distinguit Ccccc Do-

772쪽

Donellus: valere hanc venditionem, si venditor velit, d. l. p. d. l. 3I.,non valere, si nolit, h. n. L . Adversari adhuc videtur l. qui quis. ιs. C. de res. vend. ubi dicitur , venditionem non infirmari, etiamsi venditor fuerit incertus de quantitate rei venditae. Resp. In- specie h. n. l. 4. non sola ignorantia in captionem incidit heres, sed& ab emptore fuit deceptus. L. V. Vendita hereditate, emptori non modo diremeactiones competunt adversus debitores hereditarios, verum etiam utiles. Directissiυe mandatis utitur nomine heredis venditoris, ejusque persona fungitur. Vtilibus agit suo nomine, h. l. Quaeritur, An cessionarius, Cui cessa, mandata, vendita est actio, gaudeat privilegio cedentis Z Resp. Privilegium vel rei cohaeret, vel personae. Si cessionarius directa actione utatur nomine mandantis, seu cedentis, gaudet privilegio rei conjuncto: sin utili ex sua persona utatur, non gaudet: quomodo accipienda h. n. I. Sed sive directa, si ve utili experiatur, Privilegio personali cedentis non gaudet. textus express. in Lex pluribus. Ma. D. de administat. tui. ubi Papinianus negat, Privilegium exigendi ante alios, quod pupillus habet , dc personale est, incessionarium transire. Actor ibi egit directa actione, quippe princurator fuit datus in rem suam, nec tamen gaudet privilegio pupilli. Diff. Don. h. n. r. σseqq. ct ad i. t. C. de

tumant, cessionarium, si directa actione ex periatur nomine cedentis, ejus quoque Privilegio pet nati gaude

773쪽

m Hereditate pre actione vendisa. 7y s

re, arg. h. n. l. s. I. alia. I . D. sol. matris. Verum ad

i. s. jam responsum est. Necquicquam ad rem facit

L I . loquitur enim de defensore rei alienae: non de Procuratore in rem suam. Privilegium mariti, ne damnetur ultra quam facere potest quod privilegium personale est, L 13. eoaeo datur etiam defensori mariti, quoniam per omnia sustinet personam mariti. Sed nec obest nobis L Herennius. σ3. D. de usuri in cujus sine negationem deesse, legendumque, Winenish iam pridem ex Basilicis Cugacius ostendit asi. obfa . Quanquam non desunt, qui retenta vulgata lectione, id specialiter in fisci causa constitutum respondent. Species haec est: Fiscus successit Titio, in cujus hereditate repertum est nomen , quod Maevius Titio debebat sine usuris. A quo tempore autem Fiscus successit Titio, fisco usurae deberi coeperunt, ex privilegio, L ir. cm . s. d. t. de usur. Tum fiscus actionem, quam adversiis Maevium habebat, cessit Sempronio. Quaeritur, an Sempronius usuras ejus temporis, quo Maevius fuit sta

rtant. ex cuj. o. DsXi, emptorem hereditatis suo nomine uti altionibus utilibus personalibus adversus debitores hereditarios. h. l. Adde, uti eum etiam actione In rem utili contra possessores rerum hereditariarum, Lult. h. t. Non obstat, quod emptor non sit dominus rerum hereditariarum: nam utilis in rem actio etiam catur non. domino, ut alibi probatum.

L. VI. Qtii vendidit hereditatem, ante traditionem rerum

774쪽

hereditariarum, manet earum dominus, ideoque eas vendere, dc traditione accipientis facere potest. Sed quia contractus fidem frangit, idcirco actione empti id quod emptoris interest, praestare compellitur, h. l. Prior emptor non habet actionem in rem utilem adversus posteriorem emptorem, cui res hereditar. sunt traditae,arg. h. l. ubi Donellus. Perspicue igitur probat constitutio h.I. venditorem non cogi praecise, ut rem venditam tradat, sed liberare se posse praestando id quod interest. Quo de alibi: Usu vero & moribus haec distin-. ctio est recepta, rei tradendae facultatem habeat venditor, nec ne.

L cui actio personalis est vendita, utili actione in petasonam adversus debitorem experiri potest suo nomine, sine cessione, L postquam. r. b. t. Lισ. D. depact. L ult. C. uand. si c. vel priv. Quaeritur, an etiam is, qui emit actionem in rem, utili actione in rem cum possest re rei agere possit suo nomine, sine alia cessione' ΑTh. n. L Vendita actione, cessionario utilis actio quaeritur ipso jure , d. L asi. Actio autem in rem, est actio. Quomodo ratiocinatur Iustinianus in hac sua constitutione. Opp. Actio in rem datur soli rei domino, Lin

tem actionis in rem, non est dominus rei. i. qui tibi. 6 h. t. Resp. Directa in rem actio soli domino competit: utilis vero in rem actio legis potestate & sanctione Imperatoris etiam datur non-domino, h. l. l. r. c. de donat. quaesub mode An autem emptori dabitur haec actio etiam adversus dominum rei Dabitur, L procvruore. II.

775쪽

De Nereditate vel uel e Pendita. 7Jγ

de procurat. Don. h. n. s. Diss. Accur s. h. ct in L emptor. s. h. t. Caeterum, vendi, cedique possunt omnes actiones , quae non prohibentur. Quaenam autem cessionem non admittant, consulendi Andr. Tiraquellus dere- traicI. lignetier, g. asi. glos. t. n. 4s. O multisseqq. Sandius tract. de act. ceg. c. s. per tot. De duabus actionibus

hic controverti video, de actione injuriarum, & actione hypothecaria. Injuriarum actionem cedi non posse,

sentio cum Iohanne antiquo glossatore, arg. l. ι s. l. ar. D. de injur. l. poenales. Ia. D. de L. Falc. Tira queli. d. glos. I. n. so. Sand. d. c. 3. n. G. Diss. Accurs Sichard.

Don. h. Actionem autem hypothecariam vendi posse utiliter, statuo cum Cyno, Saliceto, Donello, h. arg. t. un. C. Si pigra. pigra. dat. ιι. grege. II. g. a.D.depignor. Diss. Accurs hoc argumento : Sublato principali, tollitur accessorium. Debitore autem pecuniam solvente creditori, tollitur actio principalis, Ergo & accessoria, scit. hypothecaria, quam creditor alii vendiderat: cujus itaque nulla ad cessionatium redundat utilitas. Respondet Don. h. n. δι. cs gr.

776쪽

Eua res Pendi non possunt, V quae mendere

vel emere vetavtur.

P Rivati purpuram tingere & vendere prohibentur

sub interminatione publicationis bonorum & poenae capitalis, l. r. h. t. Quod ideo placuit, ne sit omnibus promiscuh hoc liceret, usus purpurae vilesceret. Neronem etiam Suetonius c. 32. scribit, interdixisse usum amethystini ac Tyrii coloris, i. purpurae, & matronam vetita purpura cultam, non tantum veste, sed& bonis exuisse. His, inquam, illicitis emptionibus contrahitur crimen extraordinarium, si privatus purpuram vendat, d. L r. Si sericum emat a barbaris, seu Persis, sine comite commerciorum, L a. h. t. Si frumenta Publici canonis, i. e. tributum frumentarium Romanis a Provincialibus dependi solitum. vid. Roso. de antiquit.

Rom. lib. Io. c. aa. aut commoatum militarem quis amat vendatve, I. s. Ol. Quibus casibus poena capitalis infligitur, M. E. a Leone mutara in poenam quadrupli. nov. si a. Et purpura quidem omnino eximitur commercio privatorum, adeo ut nec vestes purpura praetextas eis habere liceat, seu purpurea segmenta aut institas. d. l. I. l. pen. c. de vesib. holov. quas tamen permisit rursum Leo Imp. nov. lo. Sericum non omnino eximitur hominum privatorum commercio, ac licet viris subsericas, matronis etiam holo sericas vestes gestare : statuitur tamen modus commercii, ut ne Romani

atque barbari ultra fines lege desinitos inter se negotientur . .

777쪽

siue res exportari non debeant. 739tur sine comite commerciorum , d. l. r. h. t. l. . ct ult. c. de commer. O merc. Ratio prohibitionis colligitur ex d. l. pen. Od. nov. o. Usum purpurae vestiumque holo-

sericarum Princeps sibi suaeque domui receperat, quod videretur eminentiae ejus adversari. eodem cultu privatos, quo Principem conspici. Quae ratio si vera est, soquitur, eos qui contra fecerint, non extra ordinem, sed publicae Majestatis crimine teneri, uti sane innuit d. l. pen. cum ait, transgressores ad similitudinem laesae Majestatis periculum subituros. Nunc,hominum fidem quo deventum estZres,quae solis Imperatoribus usum sui praebebant, luxu perditis moribus, factae sunt vulgares. Morio, parasitus, aleator,nauta, caupo, quis non in purpura

cubat8 Abolitae sunt jam dudum leges sumptuariae, Oppia, Fannia, Licinia, AEmilia, Julia.

sua res exportari non debeant. L: r. h. t. vinum, Oleum, garum, aliaque liquoris

genera, ad barbaros, ad hostes Populi Romani exportari vetat: ac ne gustationis quidem causa hi liquores ad eos transferri possunt: ne illecti earum specierum dulcedine barbari, invadendi orbis Romani consilia sumant: nam, ut Livius ait lib. s.gentem Gasi rum tradit fama, dulcedine fletum, maximeque vini nova eum voluptate, captam, Alpes transiisse, ct invexibse in Galliam vinum illiciendae geniis causa. Longobardos quoque a Narsete in Italiam pellectos legimus, pretiosis nonnullis frugibus, quas ea terra fert, muneri missis.

778쪽

iso Lip. IV. TIT. XLI.

Seon. de regn. Ital.lib. r. Et uvarum botrus ex hostili solo in Israelitarum castra illatus, vel ignavis animos facere poterat, ut terram,quae tam dulces funderet potiones, ferro armisque quaererent. Numer. XIII. Cum autem ad barbaros tantum species annonarias eX portari vetet consti- tutio, an ergo ad alios exportare licht 8 Licere hinc colligitur. Sed aliud servatur Gallorum moribus. Frumenta enim, aut alias quasvis annonas ad exteros transferre

non licet, nisi permittente Principe. Mornac. h.

L. II i

Hac lege prohibetur, ne quis Romanus hostibus populi Romani arma, tela, cquicunque generis, item serrum factum vel infectum,aut cotes subigendo acuendoque ferro necessarias, legationis forte aut induciarum tempore vendat, poena capitis & confiscationis bonorum illi infligenda, qui contra fecerit, h. l. l. cotem. I . D. depublic. Imo perduelles sunt, qui commeatu, armis, telis, equis, pecunia, navibus, aliisve rebus, quarum aeque in bello atque pace est usus, hostes adjuverint,ir D.ad L l. Majest. Quae merces illicitae dicuntur, Marchandis de contrebande. An etiam exteri prohiberi Possunt, ne commeatum, arma, tela, merces, hostibus nostris subvehant 8 Possunt: gentium enim consensu receptum est, ut si quis armis vel commeatu juvare hostem velit, is ipsus in hostium numero habeatur. Liv.

lib. I S. c. I. Igitur arma, annonam, naves, quae litora

hostium petunt, intercipere licet, ne rebus necessariis illatis, vires eorum augeantur. Praebuit sane haec disputatio gravissimis contentionibus causam in Belgio. EX- Orto enim cum Hispanis bello, cum Hollandi Zelandique

779쪽

De Eunuchis. TOT

que omnes naves, quotquot in Hispaniam direxerant vela, depraedarentur, Angli se opposuere, oggerentes, sibi, qui neutrarum essent Partium , non poste adimi liberum cum hoste commercium. Federati contra regesserunt, jure gentium se uti: neque neutrarum esse partium, qui hostem commeatu aut rebus necessariis juvent. Rheidan. hisor. lib. L. Durum equidem hoc videtur : sed hanc duritiem levant denuntiationes atque interminationes, quae Praecedere solent manus injectionem: quibus si exteri non paruerint, sibi imputent, qui cum exitio aliorum negotiari non erubuerint.

aee Eunuchis. F - hi hic accipiuntur pro caseratur cavetur enim

hoc tit. ne quis mares castret in orbe Romano,' poena capitis constituta in eos qui castraverint,lcpublicatione servi castrati, itemque loci; quo servus sciente & dissimulante domino castratus est , L i. h. t. L. a. aufert domino eunuchi facti dominium, & tabellionem , qui instrumentum ejusmodi venditionis conscripserit, poenae gravis imae subjicit: quin &.publicanum, qui vectigal ex causa eunuchi facti exegerit. Barbarorum tandem eunuchorum tribuit sommercium. Adde quae posui ad L Ia8.D. de V. S. Foeda est illorum

hallucinatio , qui quod figurata locutione de se ipse casfrando dicitur Bratth. XIX. v. tr. secundum literam acceperunt Origenes εἰ Valesi, de quibus Aunustinus . de Haeresb. e. Ir. c

780쪽

Te patribus qui filios suos diluxerunt.

PAter liberos vendere , donare, pignori obligare,

vel quovis alio modo in alium transferre non po-rest: nec sub praetextu ignorantiae accipientis, i. t. h. t. Quamvis hujus ignorantiae obtentu pater evictionis nomine obligetur emptori, L minor. I p. f. pater. s. D. de eviction. Potest tamen pater propter nimiam paupertatem egestatemque, liberos suos quos in potestate habet, non modo recens natos, sed& grandiores na- tu , jure patriae potestatis, victus causa vendere, i. a. h. t. ubi cum Haloandro legendum, non sanguinolentos, sed fanguinolentis: set hoc referatur ad patrem, qui τἀσπιαγνια, & viscera sua, ut loquitur Basilius insermone vendere videtur, humanitatis oblitus. Grandiorum etiam liberorum venditorum exempIa, gelamentabile unum de patre, qui nescit deliberare, quem ex pluribus vendat, apud Ambrosium se legisse testitur Albericus Gentilis lib. M. de Nupt. c. I. Ferendi igitur non sunt, qui legunt, sariuniolentos: hac addita explicatione, quod patri liberos sub ipsum urgentis famis tempus recens natos liberos, & adhuc a matre rubentes , vendere tantum liceat. uti hoc interpretantur Alciatus lib. a. de Herb. signis. Tiraquellus de retract. confanguis. g. asi .glos. r. n. Isi. Balduinus in explic. LL. XII. labb. Covarruvias I. resol. I . n. Cujac. in Parat. h. Multa etiam pro adstruenda hac lectione comportavit Gothostedus ad h. L quae nihil probant. Ne-

SEARCH

MENU NAVIGATION