장음표시 사용
81쪽
sa HasTORIE SEPTIMI AN Eruosum plane opus, atque dissicile, sed ut ingenti ausu , opibusque incoeptum erat, sic pari animi magnitudine brevi absolutum , atque perse Mim est: sic, ut inde ΜΟ. nachis nostro semulo propioribus tantum animi famam sit,
ut praealto elegantique fornice majus altare contexerint,
conductaque Dominici Grillandarii hominis scientissimi pingendi opera, illinc D. Benedicti, hinc Bernardi,
qui Salvatorem Jesum pectore tenus e nubibus prodeuntem adoraturi supplicibus jufictis manibus procumbunt ingenua , imaginibus condecorarint. Quorum liberalita. rem multo postea imitatus Guillelmus Benogetius Μonachus Septimianus S Florentinus , sacrosanecae Euchari
stite Sacramento ex ligno, auro, Ceruleoque colore Prote
isto liberalissime parvum templum erexit, munus illud quidem antiquae loci religioni impar, posteritatis tamen laudibus prosequendum, si Μonachi, ejusdemque privati
Piam voluntatem perpendas, ac censum . SeptImi nee ri , Etsi autem mores , ritusque ordinis Cisteretensis
euitia et mundi- certa ratione exaedificata aeaancia videbantur Juvare , i ea
tamen prisci illi haud emasculatae virtutis Μonachi procul habuerunt omnem nitorem , superbiamque muro rum , quod ea laxitate , splendoreque tolli incolentium animos putarent, superbiam ali:, christianam demum m derationem perire. Ipsi vidimus quanto squalerent horrore Septimiana sive atria, sive triclinia, sive ad quiescendum reclinatoria , quae ferarum potitis cubilia , quam hominum domicilia viderentur . Splendebat tamen in iis, triumphabatque facillimae egestatis securitas, itaque omnia ad munditiem laeta erant, ut scires, sortes animos aspernari luxuriem , non marcidi, vilique rerum sitarum incuria jacere . Exercebant autem hujusmodi vitae rigo rem laboriosae inprimis, nec temnendae artes . Constat enim usque Iacobi tempora, & deinceps, Cisterciensibus institutum fuisse, ut suis ipsi inanibus colerent agros. Ne qu Dissiligod by Corale
82쪽
que tamen una ars omnibus erat, sed aliae aliis pro cuius'. manu m
que Ingemo, institutione, communisque vitae commodo.
Sex autem in Μonasteriis Cisterciensium praecipue viguisse, qirae adhuc exstant Vestigia, non obscure declarandi Agriculturam scilicet, Textoriam, Sutoriam, Phrygio niam, Scriptoriam, atque Picturam . Et quidem agros excoluisse Monachos, vel impellente pauperie, vel vi tutis amore, ex ipsa regula habemus; multaque Cisteo ciense excudium depromit exempla, quibus doceamur, id avidissime, ac jucundissime a Μonachis fuisse actita. tum. Certe jam pridem a priscis Eremicolis morem fuisse usurpatum, nullus dubitare potest, nisi qui in Patrum lectione parum versatus sit. Siquidem ad versandas glebas , ceteraque agrestia opera praestanda Rusticum Μωnachum horiatur Hieronymus, si solitudinis, vitaeque monasticae vellet degustare dulcedinem. Cur tu imquiens in usus tuos cessura non praparas i vel Asseuelam texe janco; -l canistrum lentis plecte viminibus: Iamriatur humus, areoia aequo limite dividantur, in quibus cum olerum jactata fuerint semina, vel planta per ordinem posita, aqua ducantur irrigua: hἰc puuherrimorum
versuum spectaror adysai: Ecce supercitio clivosi tramitis undam
Elicit: illa cadens raticum per lavia murmur Saxa ciet; scatebriserue arentia temperat arva. Altiores autem, magisque arcanas causas, praeter jucunditatem , subesse rei, haud ambigo. In primis enim a Monachis exerceri coeptam agriculturam gratia tuendae, conservandaeque paupertatis crediderim. Id innuisse Hieronymus , ut sirpra memoravimus, visus est, cum inquit, cur tu in usus tuos successura non praeparas λ Illam enim Veram , germanamque paupertatem prisci arbitraban rur , quae opere laborioso sibi panem quaerebar. Hinc Disiti Corale
83쪽
JHinc Μonachorum parens: tunc vere Monachi sunt, si e labore manuum suarum vivori sicut Or Patres nostri, Apostoli fecerunt. Itaque quae major, nudiorque paupertas esse potest , quam tuis ipse parare manibus quibus utcunque toleres Vitam, quorum alioquin aliena conducta opera potiri potuisses Haec praeter fitu stum, quem labore parit, quastum nullum novit, maximeque disjuncta es a cupiditate, cumque osticio conjunctar, ut post Aristotelem, dicit sapientissime Cicero
Alit praeterea mirum in modum considentiam hominum erga Deum. Cum enim rusticanae res, ejusmodi sint, ut eas non ratio, neque labor, sed incertissimae res , .venti, tempestatesque moderentur; impendaturque quotannis labor, certusque sumtus ad incertum eventum &casum, quis non videat hanc artem spe quadam , quae a Deo ipso tota dependeat, teneri, cujus est mala naturae aVertere , moderarique Nec inde moderationi animi parum accedit momenti. Dum enim aratro scinditur terra , dum implicitis sentibus perpurgatur agre, Vix potest fieri, quin homini Christiano , nedum Μonacho, humanae conditionis occurrat miseria, obverseturque ob oculos, quae immortalia originarium peccatum illud corruperit , coegeritque reprobae terrae, sudore, ac labore fluxam experiri fidem, si aerumnis obnoxiam vitam ut- Cumque producere velit. Prorsus, causa laboris sese nobis operi in labore ut loquitur Bernardus ut ipsa nobis
parnom , quam patimur , repraesentet. Sed & in agricolatione, virtutem obedientiae, quam ad mores utiliter traducamus, cogimur intueri. Illa enim virtus haud exercitae terrae videtur absmilis, quae nun quam recusat imperium, nec usque adeo ingrata est, ut non cum ampliore plerunque senore, quod acceperit,
84쪽
LIBER SECUNDUS. SI reddat. Iam quantae jucunditatis sit laborando, sibi ipsi sufficere, elegantissime insinuavit Propheta, cum diceret:
Labores manuum tuarum quιa manducaris, botus ra,
bene tibi erat. Est enim quaedam felicitatis pars, labori respondere proVentus, quos honestissimis sudoribus comdltos, suaviores experiaris. Textrinam porro nostri Ord, nis homines habuisse domesticam, cum multa docent, tum vel ipsum continens bellum, quod gerebant cum otio, indubitato fuerit argumento . Est enim illa ars ut Commoda, vitaeque usui peropportuna, sic ad diuturnio rem laborem pertinere videtur. Siquidem dum vellera demuntur civibus, dum sordida, complicataque virgarum ictus, castigant, moxque demulcet oleum; dum pensa volvente rota ducuntur in fila, dumque haec iterum parvo inclusa textorio lembo, per ea quae licia suspensa habent stamina percurrunt impellente magistro, mutatisque vicibus, illa superne, haea vero insertie ad ictum pectinis iens, regrediensque filum insidiose, areteque con-Cludunt , excrescitque tela in opus, seculum pene de. currit , haustaeque difficultates admonent subinde texi rem , quam olim nuda innocentia pulchra, tutaque esset icum tuendae,tegendaeque originariae labis turpitudini vix tot modo labores sussiciant. Ad sutoriam vero quod attinet; ob duas causas in Μonasteriis exerceri solitam arbitror: tam scilicet ut
expensarum compendio in calceandis fratribus uteremtur , tum ut eorum, quae divendiderant pretium in cete. rarum rerum, quae deessent usum, utiliter transserretur.
Ita tamen consuendis calceaminibus, quae emporio des Priabantur, operam dabant, nulla iit conderent muliebria, seu ad ornatum, ad elegantiam, desultoriae, amatoriaeque arti subservitura, hoc est, ita oculata, ut quae insta talos est, partem pedis nudarent, ' vel ado, artificiose concisa, ut versicolores caligae proderenrur, aut ad simulandam
85쪽
pedum brevitatem in quadrum summitatem secarent, vel denique Gallice acuminata, quae altiori sub calcaneum gradu ad incessui conciliandam gratiam suffulcirentur:
hujus, inquam, generis calceamenta, tenuiorum tantum usibus deservire contenti, adeo e Monasteriis eliminaverant , ut vel aspexisse, nedum effecisse, luxuriem depu
Iam Phrygium opus quo magis junctum silentio
erat, acrioremque curam expostulabat, eo magis apud
Cistercienses viguit, diuque in pretio fuit. Exstant ejus artificii immortalia monumenta in nostri ordinis Μona, steriis adeo sine suco artis conficta, ut quae praeteritorum seculorum injuriam hactenus defugerint, consecuturae non videantur cessura. Unum e multis excipiam,qubd ceteris longe praestet; & quid in ea re per id tempus Cister- cienses potuerint, abunde declaret. Impluvium igitur inter cetera, quibus in sacris utimur, Deiparae Virginis triumphum a tergo habet, quo rediviva laetissime ad coe lum vehitur. Sepulchrum apertum est, jacetque, quo claudebatur, lapis, quocunque regredientis ad vitam impetus illum abstulerat. Tametsi autem conditorii hinc inde eminentia latera inserae partis prospectum omnem ademtura viderentur , ita tamen doctissimus Phrygio oblique contuentibus objecit opus, quoque sucum faceret oculis, compendio decurtavit, ut ima pars, qua furtivae lux seriebat, conspicue subsiliret, adeo vero virens, ac herbida, ut vernans floribus solum fidem velle sacere videretur , illic totius virginitatis decus requievisse. Cet rum illa, cum sepulchri custodia elapsa esset, ita levitate ipsa immortalis corporis, animique contentione ferebatur in coelum, ut junctis manibus , versisque, quo tendebat, ardentibus oculis prilis votis vorasse gaudia , quae extra Omnem mortalitatem, ac labile tempus potitura erat, cre deretur , quam illo perveniret . Ardebant purpura gen quae
86쪽
quae sensim illustriori perspicuitate fulgebant, quo Soli,
Sideribusque eundo fiebat vicinior . Aer purior, Ventique tranquilliores, quo liberiori coelo volabant. solutae, vagaeque, ac sua sponte tremulae comae adblandiebantur.
ham, diurnae luci, nescio quid obscuritatis prae illa ex,
probraturi, modo latius , sublimemque pandebant, modo deprimebant ad ubera, quid ea mixtura auri pretiosius pectoris ebur, pulchriusque pareret . Iam vestis ita toti corpori ancillabatur, itaque inhaeserat, ut quacunque eam irrequietus ventus impelleret, abeunti ad superos humano fastigio majorem conciliaret majestatem. Neque hon rarii timuli deerant, Reginae suae celerrimis ossiciis obsecuturi. Agmen alatorum puerorum erat, qui nubem,
quae triumphatricis Virginis radios proxime invidebat mortalibus, nudi insederant: quorum ex illa alii eminebant ad pectus, alii ad ejus triumphi contemplationem
Vix exemerant caput, illos virgineae pulchritudinis defixerat admiratio, attonitosque reddiderat: hic ad citharam laetius Epinicium carmen accinebat triumpho; honestissisma alter, ac plena decoris saltatione lin laetitiam effundebatur : alter librato corpore pennis non sine risit humi lem, jacentemque tem am Cum toto auro suo despiciebat, notataque digito, quae felix abibat, coelo tandem suum reddi decus gratulabatur, unde mortalibus certa spes sinret salutis. Ita vero arduos montes, mitioresque colles, quique terram alluit, Oceanum minima figura, ut opifici libuerat, a coelo monstrabat abesse, ut artificio hujusmodi melius quam loquendo doceret, ridiculos omnino mortalium fines esse, quibus divitiae, gloria, regna , de cus angustissime continerentur. Q mcunque rem finxisset artifex, nativus suus inerat color, aptaque figura membrorum ita consentiebat, ut mirareris, quod sing batur , non moveri, non loqui, quando occultiori quo dam impetu vitae, quaecunque artifex imperasset, videre, - , Η tur
87쪽
s 8 His TORIAE SEPTIMI AN Etur praestare. Non hiulce fila coierant, nulla quamvis accurata indagine noscebantur punistiones, ita filum filo inhaeserat ut perpetua colorum serie penicillo depicta putares. Nec sua pretiositate vacabat artificium. Flexile enim aurum, filoque serico circumductum, lumina , to nosque ditiori exrulerat pompa, ut jam extra omnem imvidiam umbrae se se deprimi paterentur .i Quae , inquam , omnia, acus serica fila ducens, adeo ad vivum expresserat, effinxeratque, ut naturam ipsam aemulando vicisse vid retur . Scriptoriam praeterea seu necessitas, seu sciendi aviditas a Μonachis jam pridem extorserant. Siquidem
ante typos inVentos, ubique terrarum penuria codicum
laborabatur: Scriptorum copia & privatas domos, ct ill striora repleverat claustra. Pro quorum diverso studio ingenioque factum est, ut literae diversas induerint sesemas, retulerintque figurasi Aliae enim quadrata figura erant: rotunda gaudebant aliae, iIlae levi inclinatione, ac quasi instituto cursu proclives abibant, istae tanquam suo pondere graves desidiosius residebant: nonnullas incurio
sus, currensque profuderat calamus, commendabatque compendio isecurtatas neglecta , securaque celeritas
inae omnia genera scribendi apprimo callebant Μona chi ; adhibebantque praecipue ad sacras transcribendas preces, quae in templis recitari solebant. Itaque Μissalia, precumque Breviaria, ut vocant, suis ipsi manibus conficiebant . Τ um monumenta Patrum, scriptaque diviniora avidissime & legebant, ct exarabant. Nullius unquam artis, quae in pretio, quaeque honesta, liberoque homine digna haberetur, codex prodibat, quem Cistercienses non exhaurirent calamo, ejus accessione Septimianam Bibli thecam ditaturi. Unde doctissimis, innumerisque manu scriptis voluminibus quam instructissimam nobis posteris reliquere, perpetuoque etiam duraturam, si praeclarissemo visendόque monumento vis omnis externa, injuria' que
88쪽
LIBAR. SECUNDUsa F9que iniquiorum temporum abfuisset. Scriptores autem, eam etiam laudem vehementiori studio urgebant , ut principes, majoresque literas minio usque ad miraculum exornarent. Ars, mea quidem sententia, multorumque judicio reconditae scientiae, occultique laboris, quippe quae nec pieturae praecepta sperneret, & ita scienter col res misceret, temperaretque, ut nec aer libaret, nec diuturnius tempus tereret; nec ipsa per se, potentiori utique vinculo colligata, mixtura senesceret. Exstant apud nos quingentis, & eo amplius ab hinc annis eo pigmento graphice depicta non pauca volumina; quorum adhuc color ita vividus est, itaque coloribus interlucet ductile aurum , ac si modo artifex manum tulisset e tabula. Verum hujusmodi pingendi usus vel dedita opera exolevit contemtus; vel ignavia, incuriaque hominum sensim amissus est. Novi nonneminem, qui, ut multum conatus sis, haudquaquam tamen hanc iterum expiscari artem potuit. Etsi enim ejusdem rationis, sinceritatisque colores occurrerent, sed idonei succini usus haud hactenus potuit inveniri, quo quasi vinculo semel membranae illita diutius cohaererent pigmenta . Ab auro vero nulla industria,
nullusque labor quod prisci fecerunt seliciter diuturnum poterant extorquere splendorem : ut hine jam vide. re liceat, quo loco hujusmodi melioris aevi monumenta habenda sint, ubicunque reperiantur , quae tam arcanis pictricis facultatis praeceptis perennarent. Viguit haec nobilis ars, ut mihi sit verosimile, usque ad X. Leonis tempora, adeoque perseeta habebatur, ut vix ei quicquam addi posse videretur: ex eo siqui in ea celebriores fuerunt, constat illos longe degenerasse a priscis. Duo ex Septimiana familia sub X. Leonis Pontificatum, adeo
clari miniatores exstitere, ut vix unum, aut alterum cum
ipsis possiis componere. Nicolaus scilicet S Vincentius Fortinius, ambo Florentini, ambo Cisterciensis Ordinis H a Pro
89쪽
6o Ilis TORI E S EPTIMI AN Eprobatissimi Μonachi . Quos minus miror a Georgio Vasario in Vitis Pictorum fuisse praeteritos, quod homines claustro dediti publici vel favoris , vel laudis minus institerint viam. Et Nicolaus quidem, in Cistello Florentiae civitatis pulcherrimo Coenobio cum multa scripsisset, etiam in plerisque qua dexteritate minio uteretur, posteris testatum reliquit. Cum enim priorem literam
Psalmi centesimi primi ut cetera non inserioris industriae opera silentio supprimam ) illustriorem penicillo velletessicere eam partem , quae in majuscula litera D extra circularem figuram jucundissime oberrat; mutae poesis audacia , licentiaque usus ignotae nostro Orbi arboris frondes elegantissimo expli et: depictis varii generis
volucribus , quae delectatae virore invicem garriunt, adeo sestive variegatum opus exhibriit, ut quid in eo genere desiderent amplius vix habeant curiosi ocuIi . Siquidem ibi superbit Pavo, superbiaeque causam, plumeam , Ocu' latamque pompam ostentat, quam statim vel sordes pedum, vel inconditi dehonestant clamores. Stat alibi altero elevato pede cogitabundus, ac discolor Psittacus, mox latiori lingua humanum moliturus sermonem. Librat vero, suspensumque tenet saxum Ciconia, ut qui lapsis obrepit, vel ipsa fatigatione arceat somnum , excubiisque su elat. Nec garrula, caeruleaque Pica tacet Iacuitque subinde ad arborem quasi ad cotem rostrum, ut duriore testa structus fatiget, enucleetque. QDm Vero jucundum spectaculum exhibent rapaciores, quae mitiori
ingenio, imparesque volatui, sibi certissimam praedam destinant i Nec magis tuti Papiliones pererrant, qui ,
quocunque diversicolores alas intenderint, haud cetera' Tum avium vim possunt eludere. Τarda item visitur Limax , quae ducibus flexibilibus, oculatisque cornubus domum suam circumserre jussa succo suo vel firmat gressium, vel impellit facilius. Risum denique movet,
90쪽
Li AER SECUNDUs. 6 iquidem excussum, ceterarum avium ludibrium Noctuasve te stura maciem tumeat plumis, sive aucupis imitata jocos, quibus prius ipsa circumventa est, aliis delusa stiuae insidias, si ve denique stolido intuitu, innoxiaque ira freti. dens, ridiculose minetur. Vanus sim, modo si velim omnia, quae egregie pinxit, hic attexere. Sat si dixisse si, mel. adeo lepta ibus omnibus, ariisque luminibus totum
resersisse opus, ut cum semel adverteris . oculos aegre deindo avertas, Contemplandόque in eam recens inventi Orbis partem te putes delatum, cujus benigniori siderum aspectu perpetuo ama virescunt.
Lusit autem pingendo Vincentius Fortinius ut in Coenobio Μori mundi in valle Ticini opus, quod edidit, abunde declarat & pie magis, & ad rem propius. Cum
enim exordium Μissae Natalis Domini ad reeti cantus scite calculos revocasset; primamque literam Virginei partus , penicillo expresso, condecorasset mysterio ; ut ipsam rem agi crederes, non ostendi depletam , ea dei Ceps parerga adjecit, quae & rem propius attingerent, Mceleberrimae diei religionem foverent. Legerat quippe jam olim a Propheta praedi stum, parvum Puerum se obieetaturum super seramine aspidum, ingentisque ser
titudinis animantia suo Versarurum ingenio, tantamque adventus Domini futuram felicitatem, ut nulla, quantumvis noxia animantia,in homines nocitura incurreren Haec quanquam non esset nescius, altiorem, quam verba sonarent, advehere sensum, tamen literae jucundiorem s Cutus; ad calcem cervam depinxit fusam in herbido solo, erecto tamen collo ad providendas insidias ; ceterum ita securam, itaque ad quietem compositam, ut eam cum quadriennis, procaxque puer lacessat, non magis move tur, ac timeat, quam si laetanti matri Hinnulus adblandiatur. Ergo sive ille implicitis collo brachiis totum inde suspendat corpus, sive in eam insiliens dorso jacentis
