Consolatio navigantium: in quâ docetur, & deducitur, quomodo per maria peregrinantes à fame ac siti immò etiam morbis, qui longinquo ab itinere ipsis contingere possunt, sibi providere ac suppetiari liceat. Omnium illorum, qui ad patriæ salutem magna

발행: 1657년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

81 Co ΝsOLATIO praecipitantur. Summatim eloquor: Haec coram IJ Ε Ο & bene moratis hominibus malum tam abominandum existit , cui nihil par, nihil secundum ;cur igitur adversus ipsam Remedio non utamur Strictim tantummodo illam heic persecutus sum; siquidem Ilias malorum omnium inde nascentium nςc in grandi bovis tergo perscribi posset.

Quapropter nemo non illam reformidet ac sugiat, prout etiam spero, nullum e bonis viris sinistre interpretaturum , quod huic tam horrendo vitio Medicinam opponendam publicitus exposuerim. Pauci sortean grato & memori animo percipient; qui autem hoc faciunt, solatium ac levamen haud minimum capient, nec ipsos poenitebit,quod a peste tam execranda sese abstinuerint. Ne autem benevolum Lectorem hoc Medicamine diutius de morer; palam pronuncio, Spiritum Salis esse. Nam si sortia vina vel etiam cere-visiae veteres bibuntur; nihil stomacho subest, quod subtilem Spiritum coarctare queat, & hinc calor statim sursum in caput eundem distillat, ubi&intellectum, visum, auditum adimit, OmneS quinque sensus dispoliat, & ex homine sano se-grum constituit. Si autem vino assumendo aliquid de Spiritu Salis immisceatur, tunc orificium Ventriculi aperit, nec Spiritus nimis adscendere patitur, sed remoratur ipsos ac ligat, & aliquam partem robore nativo eXs iit, ne superiora petant, sitim quoque mitigat, & vinum, quo haec restinguitur , naturae contrarium efficit. Nam ubi quis oppe-

82쪽

appetitu bibendi tenetur, saepius ac plus bibit, quam si illo destituatur: & quo frequentiorem a

copiosiorem potum thinc adhibet eo climS c brIetatem contrahit. Nec vinum istud Spiritu Salis permistum hepati tam facile nocet: cum quant una Spiritus vini jecur calefacit, tantum SpI- ritus Salis corrigere ac refrigerare queat. AU- de quod Spiritus Salis Bacchum in Ventriculo diu delitescere non permittat, sed statim per Urinam ejiciat: & quo velocius vinum superfluum corpore CXterminatur , eo talicius, ac minorem inferre perniciem poterit. Modo autem praedicto Spiritus hic praeparari debet ac rectificari, cum alias, nisii rite ac subtiliter consectus, talia e cere non sustineat. Ubi vinum palato satisfacit , vix bibitio intermittitur , quamdiu satis urget; hae Cautem cum restincta, nec illud amplius desideratur, salvo proinde intellectu, ut quis munia sua obire , & spartam quam nactus est ornare valeat. Pauci attendunt, quantopere potus Vir Um a gradu suo, ut sic dicam, dejicere possit. Nam tantum vim ratio heic habenda est, quod inutiliter prodigitur & ex cujus necessario usu multos dies Oeco- .nomia potuisset administrari, sed nobili stimus

temporis thesaurus male impenditur & conlumitur. Multi quoque bibones per aleam, & cnarias lusorias , una vice tantum perdunt, quod familiae alendar diu suffecisset, ac proprium corpus mor- bis exponunt, ut postero die Ossicium suum facere ne at . Animam insuper periculo subjicit, P a G

83쪽

8 CONsOLATIO& juventuti scandalum proponit, ac malo exemplo viam ad flagitia monstrat, unde graviter judicabitur , apud alios quoque infamiam & ignominiam sibi accersit. In summa, nihil boni ab Ebrietate provenit, &idcirco Operae pretium sore cxistimo , si Medicinam hanc saluberrimam non modo illis qui vinum , sed 3c sortes cerevisas bibunt, impense

commendem.

Haec enim utrumque non diu stomacho insistere patitur, sed statim per urinam reiecit, sic Di renibus & vesicae disti culter Tartarus adhaerescere possit; cerevisi se quoque tam sapidae & suaves hinc redduntur, ut perinde, ac bonum Vin Um, palato gratae accidant, quae corpUS etiam non Onerant, sicut alias sine Spiritu Salis facere solent, sed a salibus praeservabunt, eosque discutient, qui alias ex cerevisa nascuntur, immo cruditates cunctas ab eadem ortas propellere, & corpus ab iis tutari poterunt. Per usum olei Auri cor leoninum, ac sublimisi animus, sicut etiam robusta & vivida caro generatur; quippe omnes hominis partes hinc durescunt, & sanitatem recipiunt, proinde nec pulvinus cui insideas, curatur, nec tam facile punctura aliqua sive casus sentitur, cum e contra super- suus humor emolliat ac sensibilitatem inducat. Phlegmaticus, graviter attrectatus, doloreS concipit , idque ob pituitam, quae in carne praedominatur; haec autem si abduct3 iuerit, omnia pro

84쪽

tinus membra firmabuntur, & vigorem adipiscentur. Quod manifestis indiciis liquet,cum abs residuo salso phlegmate scorbutus ori Innascitur, & hinc dentes titubant, gingiva cruorem

emittit, & lingua ac interiora labia pustulis &soraminibus implentur, si autem vicissim una Vel dure guttae Liquoris auri digito ad partes at sectas illiniuntur; quod gingiva statim indurescat, atque caeluberantiae in lingua & labris per- sanentur. Quae effectio eX magna adstringente ac purificante virtute auri & Spiritus Salis provenit. Si saepius hi surpetur,per humiditatis superfluae evacuationem , ex phlegmatico sanguineum, effecit, atque aquosiam & crassum cerebrum purificat, UT

sanus & melior intellectus subsequatur. Nam si hoc plenitudine densae ac si igidae pituitae praegra- Vetur , bonam intelligentiam reddere neqUit, prout apud omnes phlegmaticos videre licet, qui ex insulsitate nuspiam non obesa & obtusa capita sua allidunt, nec ingenii salubritate unquam pollent , quin potius continuo dormitandi atque otiandi appetitu servent ac seruntur. Clim igitur dormiens pro semimortuo, & phlegmaticus pro indormiente habeatur; ideoque & hic v1x semivivus aestimari potest, siquidem vel duriuscule

attactus dolorem esse conqueritur. Boni autem succi sanguineus membris quasi leoninis gaudet ac firmatur, ut sic omnino haec Aledicina laudem Promereat, quae eX semimortuo phlegmatico vi

vum sanguineum eisicit. Hoc itidem auri O eum

85쪽

tristes Melancholicos exhilarat, cum nempe Obstructa corporis viscera per hoc aperiuntur, & sanguis purificatur. Cholericis quoque nimium calidis mod cramen suppetit, dum adustus & nigricans cruor per usum hujus olei continuum educitur & aliquam partem temperatur. Hinc illi ad

mansuetudinem rediguntur , ne tam facile rixas ac mutuas pugnas suscitent. Certum enim est, cor& cerebrum prae omnibus aliis medicamentis hoc oleo efficaciter purificari ac corroborari. Cerebrum autem purum bonas cogitationes suppeditat, sine quo alias omnia insaniam quasi ac mortem ipsam spirant, & multi ex ejus imbecillitate ac corruptione quippiam perpetrant, quod sano

intellectu non sacerent; sic ut res magni momen ii sit, cor & cerebrum firmari ac veram intelligentiam reparari. Perquam cum Omnia gubernari oporteat, & permagni reserat, idoneum esse regimen ; omnes illos que1s DE Us fasces commisit, summo studio niti decet, ut bonam imperandi rationem suscipiant, nec quicqUam, eX ineptitudine aut hebetudinejudicii, in ullius gratiam aut odium , vel per excessum vel desectum justi

tiae decernant. Que1narii Praetor rectam sententiam serat, cum intelligentia ipsius per nimiam crapulam semper obsuscatur, & quasi nebulis oppletur ' Cogitationes suas ex obli ructo & mucoribus obsessis cerebro nunquam , uti par est , recolligere poterit; cum tamen Omnes rectores sanum cor de cerebrum habere conveniat. Quam

86쪽

NAVIGANTIUM. 87 pd multumque ab ebrioso & catharroso capite malum ac perniciosum decretum edicitur, quod cor& cerebrum sanum non promulgaret Cum hominis synciput abundantia pis uitae in ora , queinam dexteriori intellectu fruetur Sini; illis

temporibus ebriosque faciem ac mores repi sentat, etiam sit nullum vinum aut cereVisitam bibetat, idque ea de caussa, quoniam caput multis praVIS lis oribus semper oneratum gestat. Sanguineo ,

licet plurimum vini degi istarit, huius saltem Spiritus, ex stomacho sursum ascendens, & cerebrum occupans, caput pr graVat; ubi vero gratum somnium capit, subii Ies vini Spiritus eX capite res rediuntur , & cerebram pristinam a copiae phlegmatis immunitatem , ac bonitatem coni ciuitur. Phlegmaticis autem cerebrum semper plin-num est, nec tamen a Spiritu Vini, qui per se ut tro recedit, sed a viscosis densitoribus catharris, qui continuo remanent, & caput onerant. Q9.2- propter hoc Oleum auri dignum Omnino eli, UzVirtutes eius approbae describantur, & ita multis ex hoc Remedio salutare Consilium atque auxilium suppeditetur. Perinde enim bonum est, mo melius, quando crassum caput phlegmatiuum purgatur, ac si si in Sm converteretur. Cium Melancholico turbidus, ater & corruptus sanguis purificatur, utilius est, quam si niger Saturnus in solem transmutetur. Nec minoris aesti mandum ubi cholerico adustus cruor refrigerat ur,

87쪽

SR CONsOLATIOLt haec profecto bona valde Metamorphosis est, quae Omnes compleXiones ad meliorcm stat tim disponit, ac puriores csscit. Homo nonnunquam ipse ignorat, se aegrum esse chm ex cibo ac potu satietatem an voluptatem , percipiat, & roseas genaS, ac obesum Ventrem , prae se serat; sed si1 restid solem veritatis & redisse rationis exponitur;

pulchritudo ej us pulvis duntaxat est ipse vero gulae & cuticulae suae minister, ut hanc probe tractet ac foucat; & sic ipsius anima & Spiritus, ductu

corporis, 'mancipium redditur, cum tam in Corpus Spiritui, & non Spiritus corpori servire debeat. Omnis autem hic error & abusus ex nimio cibi ac potus ab usu promanat, Unde corpUS, ce-rcbrum , & intellectus ad tantam crassitiem prolabitur, sic ut phlegmaticus non sine caussa inscius bibo appellari queat. Cum igitur perniciosum Phlegma, ex quo capita in tam magnam somnO-Jentiam, ignaviam&desidiana ruunt, a supersuacorporis ingluvie potissimam originem trahat; merito cuivis ab hac praecavendum fuerit, ac vitae sobrietas amplectenda, & si sortean corpus istius modi pravis humoribus jam resertum, nemo itinc

desperet, sed praedictam Medicinam illis opponat, Ut ante omnia caput in bono habitu sui intellectus conservari, & ad pristinam reduci sanitatem queat. Quidnam mali haec ebriosa capita, praesertim apud Magnates, terrarum & hominum rectores, nonnunquam efficiant; satis constat,

nec ulla probatione indiget : de quibus multae

etiam

88쪽

NAVIGANTIUM. 89

etiat 1 historiae in tcstimonium adduci possent,

quarum saltem unam & alteram lac1c enarrabo.

Regem fuisse sertur, qui ob familiai cm sibi cra pulam de regno parum sollicitus, cum consili alii latam ab ipsis sententiam illi subscribendam afferrent, hanc ne quidem relegebat, sed, tenore hujus nondum inspecto, nominis sui appositione

semper confirmare solebat, quod cum ex eo multum mali redundaret, Conjunx ipsius animadvertens, Rcgem insigni discretione commissi turpiter erroris coarguebat, & hoc quidem modo instruit ac subornat Consiliarios, ut Regi Edictum proponerent subscribendum cujus vigore adulteram ultimo supplicio assici oporteat. Exsequuntur illi jussa,& Rex decretum manu sua muniebat,ianti autem hoc non faciebat, ut, quaenam esset mulier,ὐideret. Sententiam taliter approbatam Consiliarii Reginae exhibent, quam ipsa custodiebat ad futurum usque diem , quo Rex erat sobrius. Tunc ostendit ipsi male promulgatam ac subscriptam sententiam, unde non leviter perterrebatur, quod uXorem suam charissimam, & probam, innocenter morti ebrius adjudicasset, & rem postea cautius ac prudentius agebat. Literis quoque ac memoriae proditum legi tur, quod sapiens quaedam femina alias innoxia, ad necem condemnata suerit, quae tamen hoc judicio non contenta ad remedium appellationis pei- furit. Cum autem nullum huic locum esse alii

89쪽

animose illa respondebat: A B ege igitur ebrio ad sobrium appello. Quid sit ' Pronunciatum in posteram diem rejicitur, mulier pro innocente declaratur ac penitus absolvitur. Ex hisce geminis historiis, quarum vel aliquot myriades in medium adserri possent, clare perspicitur, quidnam mali

ebriosa capitella perpetrent. Duo illa, cum ab intelligentibus seminis scelerum suorum convincerentur ad meliorem frugem libenter redibant: aliqui vero, ejusdem farinae nolunt ut convertantur , sed ex bonis monitis obstinatiores evadunt, prout sequens CXemplum comprobat. ReX qui- .dam nimias a potu delicias capiens a Consiliario suo seniore rogabatur, ut ab ebrietate desisteret. Quae vox tantopere bilem Regi commovit, ut filiolum Consiliarii adducendum esse juberet, in ipso

demonstraturus se ab ebrietate nullatenus impe- .diri. Puerum igitur ad arborem alligari praecipit,& ipse arcum ac sagittas poscit, Consiliario haec verba interminans: Si cor tuae sololis trajiciam, nullius ebrietatis me arguere poteris; si non collincabo , bene factum , quod me ab ea dehortatus

fueris: quo dicto jaculum emisit, & pectus pueri

transfixit. Magna certe Regis temeritas & obstinatio, quem nullae doctrinae vel admonitiones in regiam virtutis viam allicere potuerunt, quin potius pejor ex illis evasit, nec scitum istud consideravit: Errare humanum es , sed in erroribus perseverare Diabolicum. Peccatum a D Eo non

punitur, si ab eo nos abstineamus, & vitam m resque

90쪽

NAVIGANTIUM. 9 It resque emendemus: sed hodie, proh dolor, ho-l mines, more vulpium, pilOS mutant, non animum,

i S diebus singulis in pejus seruntur l c harta mel citius quam scriptura deficeret, si literis consignem , quicquid Spiritus Salis, seti Spii itus Salis coagulatus in potu boni efficere queat. Sat in praesens feci, tempus S occasio plura prosci re jam non patitur. In opere meo I vetabili gratiosus Lector laboriorem hujus Materiae descriptionem reperici, in qua nunc acquiesco. Bona spe inducor, Ut credam, neminem fore, qui Vitio mihi vertet, quod Lbrietatem magnum esse morbum statuam, S Medicinam illi ordinariam praescribere ausim :quicquid heic seci, eo benevolus animi adfectus me impulit. Descendat quilibet in seipsum, & vitam ac more S suoS accurate perquirat, me hoc tenui dogmate atque admonitione utilissimum opus egisse comperiet. Fiat tantummodo per quartam anni partem heic periculum , statim apparebit, quantum Spiritus Salis ebriosos, qui, scito Paulino, regnum D E Ι non intrabunt, permutabit. Mariti etiam potis uxoribus, ac probae conjuges viris multibibis huncce Spiritum , vino aut cerevisisse commistum, propinare deberent, ut siccum e par refrigeretur, ac symposia intermittantur: ita nullum plane peccatum heic committerent , sed multis malis praevenirent. Nam Lbrietas prosecto periculosus ac malus moibus est, &tamen prae eo non habetur. Hem quanta caecitas,

apertis oculis non videre t Multi quidem cernunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION