Iohannis Heumanni ... Commentarii de re diplomatica imperatorum ac regum Germanorum inde a Caroli M. temporibus adornati Iohannis Heumanni ... Commentarii de re diplomatica imperatorum ac regum Germanorum inde a Ludovici Germanici temporibus adornati

발행: 1753년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Vt nemo per quamlibet cupiditatem leges pacis in cuiuslibet eorum regno conuellere praesumat. Quod si facere praesumpserit, communem ab eis ultionem incurrat.

Vt Ecclesias Christi per omne eorum regnum pristinam dignitatem honoremque retineant; et quicquid superstite Domno Hludouvico Imperatore iure legitimo possederunt. absque ulla demin tione recipiant. v. 'Vt singulis eorum fidelibus talis lex conseruetur, qualem temporibus priorum Regum et praecipue aui patrisque eorum habuisse noscuntur, si tamen et ipsi pristinam fidem erga ipsos conseruent.

Vt rapinae et depraedationes, quae quasi iure legitimo hactenus factae sunt, penitus interdicantur, et nemo se impune post haec eas praesumere posse confidat.

Vt in singulis partibus regni Missi idonei constituantur, qui querelas pauperum et oppressiones siue quorumcunque causas examinare et secundum ldgis aequitatem ualeant definire. Et si ab uno in aliud regnum huiusmodi praesumptores confugerint, ibi similiter opprimantur.

. VIII.

Ut nullus in omni eorum regno deinceps raptum sacere praesumat. Aut si fecerit, legaliter puniatur. .

Vt Regum filii legitimam hereditatem regni secundum definitas praesenti tempore portiones post eos retineant, et hoc quicunque ex his fratribus superstes fratribus fuerit consentiat; si tamen ipsi nepotes patruis obedientes esse consenserint.

372쪽

X. Ut Iegati ad Ducem Brittonum mittantur, qui de communi eriga eos obseruatione pacis eum CC mmoneant. XI.

Ut similiter ad Regem Nordmannorum Iegati mittantur, qui eum eon testentur. quod aut pacem seruare studebit, aut communitet eos

infensos habebit. Adnuntiatis Domni Hlitharit.

Nobis et fratribus nostris uisum fuit ut ad Dei uoluntatem qua rendam qualiter sancta Ecclesia recuperata esse possit, et pacem et nos ac uos et iste popuIus Christianus habere possimus, nos simul coris iungeremus, sicut nunc fecimus, et sic simus inter nos sicut fratres perreetiam esse debent. Et pro certo illud sciatis, quia gratias Deo se sumus et sic permanere adiuuante. Deo in ante uolumus, et in consi- Iio et in auxilio unusquisque erga alterum parati sumus adiutorium ferre, sicut fratres in Dei uoluntate et communi prosectu facere debent , in quibuscunque potuerimus.' Adnuntiatio Domes Hismici. I. Sciatis quia fratres nostri et nos nostios Mi g ad commmnem nepotem nostrum in Aquitaniam mittimus, et ei tales comitatus

designatos mandamus, in quibus ipse cum Dis interim susscienter esse possit, et fideles dileeti fratris nostri Karoli de illo regno pacem

habere possint, usque dum idem nepos noster ad sommune placitum nostrum ueniat, ad quod cum tali securitate a nobis accepta eum uenire mandamus ut sanus uenire et senus stare et sanus reuerti, quantum illum Deus saluare uoluerit, possit. Et si tunc nostrum consilium audire uoIuerit, uolumus cum Dei adiutorio et uestro consilio considerare quomodo melius secundum cornmunem prosectum et utilitatem in ante esse possit. Et si nostrum consilium audire non uoluerit, tunc sicut melius cum Dei adiutorio et uestro consilio inumnire potuerimus, eXinde agere uolumuS.

II. Sciatis etiam quia similiter Missos hostros ad Brittones mittimus , et illos ad communem profectum et pacem hortamur. Qui

373쪽

DOCUMENTA. 331s audierint, aut non audierint, cum Dei adiutorio et uestro consilio

exinde etiam facere uolumus. λIII. Sciatis quia communiter Mitas nostros ad Nord mannos pro pace accipienda mittimus.lU. Sciatis etiam quia dilectiis Datsr noster Hlotharius Mis. sos suos ad suos homines transmittit qui usque modo in contrarietatem dilecti fratris nostri Κaroli fuerunt, et illis mandat ut per nullum ingenium in ante, sicut de Dei et sua gratia gaudere uolunt, in illius et fidelium eius contrarietatem aliquid faciant. U. Et sciatis quia uolumus ut res Ecclesiarum, in cuiuscunque regno Caput fuerit. tam de epitopatibus, quam de abbatiis, sine ulla contradi Aione rectores ipsarum Ecclesiarum, sicut tempore Domni ac genitoris nostri secerunt, illas possidcant. VI. Similiter et de episeo patibus et monasteriis, ubicunque in nostro communi regno aliter est modo quam debeat, uolumus una

cum Dei adiutorio illud emendare, et Ecclesia Dei suum honorem debitum habere possit, et populus suam legem et iustitiam habeat.

I. Sciatis quia dilecti fratres nostri et nos communiter nostrum placitum ad Missam sancti Iohannis apud Parisium condietiam habemus, ubi de istis quae illi modo dixerunt et ceteris quae ad Dei uoluntatem et nostrum ac uestrum communem prosectum inuenire potuerimus consideremus et una cum Dei adiutorio ad effectum perducamus. Et uolumus ut ab hine in ante, ubicunque unusquisque fuerit, cum pace consistat , et ad illud placitum cum pace unusquisque ueniat: quia in is his miseriis et rapinis usque modo multum Deum onsendimus. Unde nobis Dei misericordiam deprecari satis necessarium esse cognoscimus. . II. Uolumus etiam ut unusquisque liber homo in nostro regno seniorem qualem uoluerit in nobis et in nostris fidelibus accipiat. III. Mandamus etiam ut nullus homo seniorem suum sine iusta ratione dimittat, nec aliquis eum recipiat nisi sicut temporc anteces- sorum nostrorum consuetudo fuit. IU. Et uolumus ut sciatis quia nos fidelibus nostris rectum consentire uolumus, et contra rationem eis facere non uolumus. Et similiter uos ac ceteros fideles nostros admonemus, ut uos uestris hominibus rectura consentiatis, et contra rationem illis non faciatis.

374쪽

U. Et uolumus ut cuiuscunque nostrum homo, in cuius eunque regno sit, cum seniore suo in hostem uel aliis suis utilitatibus pergat; nisi talis regni inuasio quam tantiaveri dicunt, quod absit, acciderit, ut omnis populus illius regni ad eam repellendam communiter peris

adj. VII, 4 et XXII, II. .HARDUlNI Act. conciliorum Tom. V pag. s. Concilium Moguntinum sub Rabano archiepiscopo, pro iuribus et immunitatibus ecclesiasticis celebratum, anno Domini

pcCCXLVII. . Domino serenissimo et cir inanissimo regi Ludovico uerae religionis Ibenui via rectrei, ac de seniseri sianctae Dei ecclesiae, una cum uxore et prola sua, eiusque fidelibus, uita et selus, honor et benedictio, cum uictoria me fine matura. . ι Dignissimae reuerentiae uestrae patefecimus nos humillimi famuli uestri, Rabanus uidelicet Moguntiacensis ecclesiae indignus archiepiscopus, cum coepiscopis meis, qui ad praedictae ecclesiae dioecesim pertinent, hoc est, Samuele, Egorbaldo, Baturato, Fleboiane, Gorbratho, Hemmone, Waligario, Ansgario, Oigario, Lanione, Salomone et Gebehardo, cum reliquis collegis nostria chorepiscopis, abbatibus, monachis, presbyteris, et ceteris ecclesiasticis ordinibus: quia uenimus secundum iussionem uestram in ciuitatem Moguntiani: ibique pariter adunati , post triduanum ieiunium, quod cum litaniis celebrauimus, diuinain suppliciter postulantes elementiam, quatenus sancta gratia sua conuentum et actionem ipsius synodi sibi accepta bilem facere dignaretur, et Christiano populo proficientem ad salutem et uitam perpetuam, uobisque 'ad aeternum honorem et gloriam. Ubi etiam decrevimus, ut singulis parochiis per episcopos et cleri, cos, per abbates et monachos, oratio pro uobis et pro uestra coniuge, simul prole nobilissima fieret: cuius orationis summa est, Missarum tria millia et quingenta, et psalteriorum mille septingenta: hoc omni deuotione postulantes , ut Deus omnipotens diuturnam uobis sanitatem ac prosperitatem concedat, regnumque uestrum diu

stabiliat

375쪽

DOCUMEN ΤΛ. 333stabiliat ab omni hoste defensum in terra, postque huius uitae termi- mim in regno coelesti gloriam uobis simul cum sanctis suis concedat

sempiternam. Tunc uero considentes in claustro sancti Albani martyris, secundum morem illum, quo priscis temporibus sub Carolo Imperatore Hildebaldus et Richolphus cum ceteris episcopis et abbatibus illuc conuenientibus fecerunt, et coepimus in Dei nomine communi consensu ed uoluntate tractare pariter de statu uerae religionis , atque utilitate et profectu Christianae plebis. Conuenit inter nos de nostro communi collegio cIericorum atque monachorum duas facere turmas, sicut et secims: ita ut in una turma considerent episcopi cum quibusdam notariis, legentes atque perscrutantes sanctum euangelium, nec non epistolas et actus Apostoloruni; canones quoque, ac diuersa sanctorum patrum opuscula, cum ceteris

sacris dogmatibus: diligenti studio perquirendo, quibus modis statum ecclesiae Dei et Christianae plebis profectum sana doctrina et exemplis

iustitiae inconuulsum, largiente gratia Dei, perficere et conseruare possent. In alia uero turma sederunt abbates ac probati monachi, regulam sancti Benedicti legentes, atque tractantes diligenter, qualiter monachorum uitam in meliorem statum atque augmentum cum

Dei gratia perducere possent; et ubicumque per negligentiam atque desidiam rectorum regularis ordo dilapsus suisset, rursum secundum normam regulae saneti Benedicti ad integrum restitueretur. His e go ita dispositis atque peractis, primo decrevimus unicuique personae uel sexui congruum honorem impendere secundum dictum sancti Petri primi pastoris ecclesiae, quo ait: omnes honorate, fraternit

tem diligite, Deum timete, regem honorificate. Serui, subditi efote in omni timore dominis, non tantum bonis es modestis, sita etiam Φῆohs: Mees enim grotis in Christi Iob Domino nostro. . Cui paria Doctor gentium ad Timotheum discipulum suum scribens, ait: Attende tibi et doctrinae. insta in illis: hoc enim faciens. et te ipsum saluum facies, et eos

qui te audiunt. Seniorem ne increpaveris, sed observa ut patrem: iuuenes, ut fratres: Fnus, ut matresa iuuenculas, ut sorores, in omni essit te. Insuper etiam congruum esse uisium est, ut sacerdotes et ecclesiae Dei iure legitimo inconuulso honorarentur : De auibus Dominus ait: Qui vos audit, me audit, et qui uos recipit, me recipit: qui autem me recipit, recipit eum qui me misit. Et Apostolus ad Hebraeos: Ob

dite, incetiant, praepositis uesris, et Aubiacete eis: ipse enisu Ieruigilant,

376쪽

quasi rationem reddituri pro animabus uesris. Nam de reuerentia ec-Hesiarum Dominus ait: Domus mea, domus orationis Meabitur cunfris gentibus. , nde etiam legitur in euangelio, quod ipse Dominus cum uenisset ad Ierusalem, et introisset in templum, eos qui negotia te rena et emptiones atque uenditiones illicitas in eodem exercebant, quasi flagellum de funiculis faciens, omnes inde eiecerit. Proh dolor, his temporibus nec loca sancta uenerantur, neque ministri Dei condigne honorantur: sed uersa uice illi qui honorari debuerunt flagellantur, spoliantur, atque diuersis calumniis franguntur. Unde necessitas magna nos coegit pro hac re ad uos reclamare, et Petere, ut sicut apud antecessbres uestros reges atque Imperatores, qui ante uos fuerunt, honorem sancta Dei ecclesia habuit, et per immunitatem eorum possessiones ecclesiasticae inconuulsae perstiterunt, manentesque in eis semper illaesi perseuerauerunt; ita apud uos modernis temporibus incontaminatae permaneant. Zelo enim Dei oportet uos defendere ecclesias Christi , qui uobis regnum in terra et dominationem tribuit: ut per nullius suggestiones iniquas uestram concessionem, quam in cleemosynam uestram Mesesiis Christi contulistis, sinatis permutari. Quia inhonestum est, ut hoc quod non solum Christianis temporibus a Christianis Imperatoribus, sed etiam a paganis regibus tempore gentilitatis ad honorem Dei collatum est, uestris temporibus in uest ro regno permutetur. . Nam legimus apud Esdram, quod Artaxerxes rex Esdrae scribae legis Dei per epistolam mandauerit, ita dicens: Ego Artaxerxes rex tui atque decreui omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flamen, ut quodcumque petierit a uobis Esdras sacerdos sma Iegis Dei coeli, quod ad ritum Dei coeli Mertinet, tribuatur diligenter in domo Dei coeli: ne forte irastatur contra regnum regis et filiorum eius. VΘbis quoque notum jacimus ae universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et ianitoriris, Nathinaeis et ministris domus Dei buiui, ut uectigal et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. Zis autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue iudices et praesides, ut iudicent omni papula qui es trans sumen, his indelicet qui nouerint legem Dei tui: sed et imperitos docete libere. Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis diligenter, iudicium erit de eo , sue in mortem, me in exsilium, me in condemnationem subsantiae eius. MI certe in carcerem.

ptte

377쪽

DOCUMENTA. 33s De Christianis uero regibus, et imperatoribus non necesse est

aliqua exempla ponere; cum omnes qui rectae fidei et sani dogma tis fuerint, a Constantino Imperatore, qui primus Imperatorum Christianam religionem defendere, atque honorem ecclesiarum Dei amispIificare coepit, usque ad uos semper in hoc studio solerter laborauerint, ut Ecclisia Dei pacem et tranquillitatem haberet, quatenus cultus Dei incontaminatus foret, et serui eius sino impedimento Deo deIectabiliter deseruirent. QuaIis autem uindicta illis, qui contra mandata Dei, et contra iussionem uestram ecclesiae Christi per auaritiam molestiam inferunt, conueniat, in sequentibus per sanctorum patrum canones, et per doctrinam diuinarum scripturarum congruo ioco demonstrabimus. Non enim formidamus, iuxta exemplum Domini Saluatoris, corruptoribus tempIi Dei, et contaminatoribus sacrorum Iocorum, iudicium Congruum inserre: quia si illi a Christo Domino eiecti sunt foras de domo Der, qui per cupiditatem terr nam uioIabant sanetum Iocum; non est iniquum insolentibus et se corrigere noIentibus canonicum inserre iudicium: ut sentiant coria repti, quod ante noluerurit sentire leniter admoniti. Deus omnipotens uos in sua iustitia consortet, et illaesum ab omni hoste protegat

Titusi Capstulorum. I. De fide catholicae

II. De dogmate occlesiastico. III. De sacramento baptismatis-IU. De pace et concordia. V. De conspiratione. VI. De immunitate rerum ecclesiasticarum VII. De potestate episcoporum super res eccIesiastitas, eorumqus conuenientia cum Iticis, deque abominandis peruersis pra

VIII. De proprietatibus ab episcopis ueI pUsbyteris post ordinatio' nem acquisitis.

IX. De manumissionibus. X. De decimis dandis, et in quatuor portiones diuidendis. XI. Vt antiquae Ecclesiae habeant priuilegia sua

378쪽

336 DOCUMENTA. XII. Ne presbyteri sine consensu episcoporum per ecclesias constituantur, uel ab his recipiantur. XIII. De clericorum uita, siue monachorum . . XlU. De uoto monachorum. - XU. De clericis comam nutrientibus. XVI. De uita sanctimonialium.

XVII. De pauperibus non opprimendis. XV lli. De rebus pauperum per malam occasionem non emendis. XlX. De his qui ad subuertendam iustitiais munera accipiunt. XX. De parricidis. XXI. De mulieribus quae partus suos necant. XXIl. De homicidiis. XXIII. De homicidiis non sponte commissis. XXlV. De occisis presbyteris in gradu positis. 'XXV. De presbyteris post degradationem occisis. XXVI. De infirmis in periculo mortis constitutis. XXUlI. De his qui suspenduntur in patibulis. XXVlII. De incestuosis. - XXIX. De damnatis nuptiis. XXX. Quota generatione coniugia copulari debeant.

XXXI. De modo dandae poenitentiae. - '

I. Initium actionis nostrae de fide esse decreulinus, quae bonorum est omnium fundamentum: et quamuis me fide, ut dicit Apostolus , impossibile fit placere Deo, fides tamen indiget opere, quia Messene operibus mortua es. Ideo beatus Gregorius: Ille, inquit, uere credit qui exercet operando quod credit. Quapropter de fide nostra omnes omnino Christianos alterutrum inter se iugiter admonere et docere oportet: maxime tamen Domini sacerdotes. in eo certamine laborare decet, ut firmiter ab omnibus teneatur. Il. Cum igitur omnia concilia canonum qui recipiuntur, sinta sacerdotibus legenda et intelligenda, et per ea sit eis uiuendum et praedicandum; necessarium duximus, ut ea quae ad fidem pertinent, et ubi de exstirpandis uitiis et plantandis uirtutibus scribitur, hoc ab eis crebro legatur, et bene intelligatur, ut in populo praedicetur. . Et . Digiti sed by Go dil

379쪽

DOCUMENTA.

Et quilibet episcopus a) homilias continentes necessarias admonitiones, quibus subiecti erudiantur: id est, de fide catholica, prout capere possint; de perpetua retributione bonorum, et aeterna damnatione malorum . de resurrectione quoque sutura, et ultimo iudicio, et quibus operibus possit promereri beata uita, quibusve excludi Et ut easdem homilias quisque aperte transferre studeat in rusticam Romanam linguam, aut theotiscam, quo facilius cuncti possint intclligere quae dicuntur. III. Sacramenta itaque haptismatis uolumus, ut concorditer atque uniformiter in singulis paroclitis secundum Romanum ordinem inter nos celebrentur iugiter, atque conseruentur: id est, scrutinium ad ordinem baptismatis, licut in decretis Leonis Papae sub duobus continetur capitulis: se In capitulo quinto: Haec duo telnispora, id est, Paschae et Pentecostes ad baptigandum a Ronia acies pontifice legitima sunt praefixa. Item in capitulo sexto: Non in terdicta licentia, qua in baptismo tribuendo quolibet tempore pe- se riclitantibus subuenitur. Et Siricius: In qualibet necessitate fuerit opus saeri unda baptismatis, omni uolumus celeritate succurri. Debent igitur episcopi cum magna diligentia presbyteris suis tradere haptistat sacramentum, et quid in eodem renuntiandum, quidue credendum sit. Renuntiatur enim diabolo et operibus eius. opera uero diaboli, opera carnis esse intelliguntur: quae sunt, homicidia, fornicationes, adulteria, ebrietates, et multa alia his similia; quae diabolico instinctu prius cogitatione mentis concipiuntur, quam Op re perpetrentur. Pompae uero eiusdem sunt, superbia, iactantia, elatio, uana gloria, fastus, et alia quam plurima, quae ex his oriri

uidentur.

IV. Sane opus est ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Christiano, quia unum Deum Patrem habemus in coelis, et unam matrem ecclesiam, unam fidem, unum baptisma: ideo in una pace et unanimitate concorditer uiuere debemus, si ad unam et ueram hereditatem regni coelestis cupimus peruenire: Quia non es dissensionis Deus sed pacis, ut ipse ait. Igitur si inter omnes fideles pax et concordia habenda est, dicente Apostolo: Pacem sequimini cum mnibus, et sianctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum: multo magis huer episcopos et comites esse debet, qui post imperialis apicis diguitatem populum Dei regunt. Ita enim inter se concordare de-V v bent,

380쪽

suu in recte eXplendum, non solum non noceant, quin potius adminiculo sint. V. Si uero pax et concordia suin mum inter homines et maxime Christianos bonum iudicatur, et praemio summo remunerandum, id est, ut eius merito filii Dei vocemur, nonne e contrario discordiae et dii sensionis summitin est malum, et summa poena plectendum 8 Ita ut sipiens dicat, animam Domini illum detestari, qui inter fratres discordias seminat: atque ideo filius diaboli non immerito nominetur. Unde statuimus, atque auctoritate ecclesiastica confirmamus, eos qui contra rogem, uel ecclesiasticas dignitates, siue reipublicae po testates in unoquoque ordine ab legitimas dispositiones constitutas, coniurationes et conspirationes rebellionis et repugnantiae laciunt,

a communione et consortio catholicorum ueram pacem amantium

summouendos; et nisii per poenitentiam, et emendationem paci Pecclesiasticae incorporauerint, ab omnibus filiis pacis sancimus ex

torres. t

UI. b Quisquis fastu superbiae elatus domum Dei ducit contemptibilem, et possessiones Deo consecratas, atque ad honorem Dei sub regiae immunitatis defensione constitutas, inhoneste tractauerit, uel infringere praesumpserit, quasi inuasor et uiolator domus Dei e communicetur. Decet etiam, ut indignationem ipsus domini regissentiat, cuius beneuolentiae contemptor, et constitutionis praeuaricator cxstitit. Nihilominus tamen rex suae concessionis immunit tem ab omnibus ditioni suae subiectis illaesam conseruari praecipiat: assensum uero non praebeat improvide assi antibus, non debere . tesse res Dominicas, id est, Domino dominantium deditas, ita sub idefensione regis. sicut propriae suae sunt hereditates: magisque ad- 3 uertat, quia quanto Deus excellentior est homine, tanto praestantior iest diuina causa mortalium possessione. Quocirca decipitur quisquis plus in propriis quam in Dominicis rebus gloriatur: quarum diuinarum rerum defensor et custos diuinitus statutus, diligenti cura non solum eas seruare, sed etiam multiplicare debet; magisque illa quae diximus praestantiora, quam sua defendere illum oportet et augmentare. Si quis igitur insanus importunitate improbitatis regem a recto proposito auertere tentaverit, nullisque remediis mitigari posse uisus

fuerit; licet obsequiis aliquibus transitoriis sit necessarius, abiiciendus ab eo Disitigod by Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION