Meditationes de prima philosophia. By Renatus Des-Cartes

발행: 1644년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ibis nemo unquam sanae mentis sterio dubitavit; sed quia ilia, bis fiderando agnostitur non es e tam firmas, nec tam perspicuas, oum sunt eae, per quas in mentis nos Dei cognitionem dem musu adeo ut L. in omnium certi imae , is evident imi quae ab humano ingenios ciri possint. Cuius unius rei probationem in his meditationibi mihi pro copo proposui. Nec idcirco his r censeo varias alias quaestiones, de quibu etiam in i is ex occasi one

tractatur.

12쪽

MEDIT ATION UMDe prima

PHILOSOPHIA,

In quibus

Dei exsistentia innimae a corpore distinctio demonstrantur,

Nimadverti jam ante aliquot annos, qu in multa ineunte aetate falsa pro veris admiserim , quam dubia sint quaecumque istis postea superextruxi , ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum , si quid aliquando firmum mansurum cupiam in scientiis stabilires sed ingens opus esse videbatur jamque aetatem eXpectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa , si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus exsolvi , securum mihi otium procuravi, solus secedo , serio tandem Hibere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo. Ad hoc autem non erit neces , ut omnes es e falsas ostendam, quod nunquam fortassis as qui possem ; sed quia jam ratio persuadet non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt, atque indubitata, quam b aperte falsis assensionem esse cohibendam , satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo e iam singulae erunt percurrendae, quod operis es t infinitici sed

quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est, sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia,quibus illud omne quod

olimi

13쪽

x MEDITATIO

olim credidi nitebatur. Nempe quidquid hactenus ut maxime,

rum admisi , vel a sensibus, vel per sensus accepin, bos autem interia dum fallere deprehendi lac prudentiae est nunquam illis plaue confidere qui nos vel semel deceperunt. Sed forte quamvis terdum sensus cuca minuta quaedam remotiora nos fallant, pleraque t men alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab usiadem hauriantur; ut jam me hic esse ioco assidere, hyemali toga esse indutum , chartam istam manibus contrectare, crumilia Vm nus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione posset negari y nisi me forte comparem nescio quibus insanis. Quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, sim sunt nudi, vel caput habere hctile , vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amentes sunt sti, nec miud ipse demens viderer, quod ab us exemplum ad me trausi errem Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire Meadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia, quam quae isti vigilautusci querirequenter vero usitata ista, me hic essu, toga vestiri foco assidere , quies nocturna persuadet cum tamen positis vestibus jaco inter strata; atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam , non so-Ditum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens sciens extendo, sentio ; non tam distincta contingerent dormienti quasi scilicet non recorde a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum quae dum cogito attentiis, tam

Ulane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, fere hic ipse stupor mihi opinionem somni

confirmet. Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere, nec forte et iam nos habere tales manus,nec tale totum corpus tamen profecto

fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines,

quae non nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; Ideoque saltem generalia haec oculos, caput, manu , Otumq; iccorpus res quasdam non imaginarias , sed veras exsistere: nam apictores ipsi, ne tum quidem, cum Sirenas Eatyriscos maximmdiuusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte novas

iis possi in assignare , sed tantummodo diverserum animalium membra permiscent versi sorte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita plane fictilium sit

14쪽

salsum cert tamen ad minimum veri colores esse debent, ex

quibus illud componant nec dispari ratione,quamvis etiam aeneralia haec,ocul caput,manus,&similia imaginaria esse possent,no cessario tamen saltem alia quaeda adhuc magis simplicia in univer-1alia vera me fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum

imaguae essinguntur. Cujus generis esse videntur natura corpoream communi ejusque extensio ; item figura rerum extensarum; item quantitas, sive earundem magnitudo, .numerus:

item locus in quo exsistant,tempusque per quod durent, similia. Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem es e lat-

qui Arithmeticam,Geometriam,aliasque ejusmodi,quae nonnisi de simplicissimis Maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae iant rerum natura necne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere: nam sive vigilem , sive dormiam, duori tria

simul uncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor nec fieri posse videtur ut tam perspicuae veritates m suspicionem falsitatis incurrant. Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio Deum esse qui potest omnia, a quo talis, qualis exsisto, sum creatus unde autem scio illum non fecis eu nulla plan sit terra, nullum coelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, tamen haec omnia non aliterquam nunc mihi videantur exsistereo imo etiam quemadmodum judico interdum alios errare circa ea us se perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo tria simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest At

forte noluit Deus ita me decipi dicitur enim summe bonus sed si hoc ejus bonitati repugnaret talem me creasse, ut semper fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar quod ultimum tamen non potest dici. Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere es e incertas; sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus es fetitium ; at seu fato , seu casu, seu continuata rerum series, seu quovis alio modo me ad id quod sum pervenisse supponant; quoniam falliis errare impei fe- o quaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae au- Qxem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse

15쪽

1 MEDITATIO

ut semper fallar quibus sane argumentis non habeo quod responis deam , sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim veras

tabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsideranti am , vel levitatem , sed propter validas is editata rationes, id eoque etiam ab iisdem , non minus quam ab aperte falsis accurata deinceps assensionem esse cohibendam , si quid certi velim inveni re. Sed nondum susscit haec advertisse, curandum est ut recorder,

assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque creduli,

talem mea tanquam longo usuri familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me invito nec unquam iis assentiri, confidere desuescam,quamdiu tales esse supponam quales fiunt revera, nempe aliquo

quidem modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus

valde probabiles, inuas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut Opinor, non male agam , si voluntate plane in contrarium versa me ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis utrimque praeiudiciorum ponderibus, nulla ampli iis prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim sequuturum, me plus aequo dissidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo. Supponam igitur non optimum Deum fontem veritatis sed Genium aliquem malignum, eundemque summe potentem, callidum omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret putabo coelum, aerem, terram, colores , figuras, sonos , cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit considerabo

meipsum tanquam manus non habentem , non oculos, non carnem,non sanguinem , non aliquem sensum , sed haec omnia me habere falso opinantem et manebo obstinate in hac meditatione defixus , atque ita siquidem non in potestate mea sit aliquid veri cogno1cere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor , quantumvis potens , quantumvis callidus possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum , dc desidia quaedam ad consuetudinem vitae me reducit, nec aliter quam captivus , qui forte imaginaria libertate fruebatur in semia is , quum postea suspicari incipit se dormire, timet excitari,blandis' illusionibus lente connivet sic sponte relabor in veteres Opjniones,vereorq; expergisci, ne placida quieti

16쪽

laboriosa vigilia succedens non in aliqua luce,sed inter inextricabiles jam motarum dissicultatum tenebras in posterum sit degenda. MEDITATIO IL

De natura mentis humanae o ipsa si

notior quam corpuΥ. I tantas dubitationes hesterna meditatione conject us sum , ut

nequeam amplius earum Oblivisci, nec videam tamen qua ratione solvendae sint, sed tanquam in profundum gurgitem ex immprovis delapsus ita turbatus sum,ut nec possim in imo pedem figere,nec natare ad summum. Enitar tamenin tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit,nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem, pergamque porro donec aliquid cer ti,vel si nihil aliud,salte hoc ipsum pro certo nihil esse certi cognostam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum Mimmobile, ut integram terram loco dimoveret magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit Ἀ- concussum. Suppono igitur Omnia quae video falsa esse credo nihil

unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus;corpus, figura,extensio,motus,locus' sunt chi-meradi quid igitur erit verum fortassis hoc unum nihil es e certi. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam amre censui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi Nunquid est aliquis Deus, vel quocunq; nomine illum voce,qui mihi has ipsas cogitationes immittitλquare vero hoc putem,cum brsan ipsemet iularum author esse possimo Nunquid ergo saltem ego liguidium sed jam negavi me habere ullos sensus, ullum corpus haereo tamen, nam quid inde sumne ita corpori,sensibusque alligatus,ut sine illis es e non possim sed mihi persuasi,nihil plane esse in mundo,

nullum coelum, nullam terram, nullas mentes,nulla corpora, nonne

igitur etiam me non es e imo certe ego cram si quid mihi persuasit sed est deceptor nescio qui , summe potens, summe callidus , qui de industria me semper fallit haud dubie igitur ego etiam sumsime fallit,in fallat quantum potest, nunquam tamen essiciet,ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo adeo ut omnibus satis 1u- perq; pensitatis deniq; statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego exsisto, quoties i me profertur, vel mente concipitur, necessario es e verum. Nondum vero satis intelligo, quisuam sim ego ille,

17쪽

qui jam necessario sum, deincepsque cavendum est ne soridquid

aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in .ea cognitione, quam omnium certissimam, evidentissimamque esse

contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidisseis ex quo de inde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum

est desinconcussum. Quidnam igitur antehac me esse putavi' hominem scilices; sed quid est homo dicamne animal rationale non, quia postea quaerendum foret quidnam animaliat, 'uid rationales, atque ita ex una quaestione in plures dissicilioresque delaberer nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti sed hic potius attendam quid sponte, natura di

ce cogitationi meae antehac occurrebat quoties quid essem considerabama nempe occurrebat primo me habere vultum , manus brachia , totamque hanc membrorum machinam , qualis etiam in cadavere cernitur, 'uam corporis nomine designabam; occurrebat praeterea me nutriri, incedere , sentire, cogitare; quas

quidem actiones ad animam referebam sed quid est et haec anima vel non advertebam , vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, vel ignis vel aetheris , quod crassioribus mei partibus esset infusum de corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nos. arbitrabar ejus naturam , quam si forte, qualem mente concipiebam , describere tentassem , sic explicui sem et per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua terminari , loco circumscribi , spatium sic replere ut ex eo aliud omne corpus excludat tactu , visu, auditu gustu , vel odoratu percipi , nec non moveri pluribus modis, non quidem a se ipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur: namque habere vim seipsi movendi , item sentiendi , vel cogitandi nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabant; quinimo mirabὸ potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem nunc ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, , si fas est dicere, malignum, da talpera in omnibus , quantum potuit, me delusisses, postinam

ne assirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere λ attendo , Ogit , revolvo , nihil occurrit , fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incedere p

18쪽

quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt

nisi figmenta cientire i nempe etiam hoc non fit sine corpore, permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensim et cogitare ' hic invenio , cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum , ego existes, certum est. Quandiu autem λ nempe quandiu cogito nam forte etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione ut illic totus esse desinerem : nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum e sum igitur praecitantum res cogitan id est , mens , sive animus , sive intellectus , sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae esum autem res vera vere exsistens , sed qualis res dixi, cogitans. Quid praeterea λ imaginabor et non sum compages

illa membrorum , quae corpus humanum appellatur non sum et-jam tenuis aliquis aer istis membris infusus , non ventus, non

ignis , non vapor, non halitus , non quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse manet positio , nihilominus tamen ego aliquid sum Fortassis vero contingit , ut haec ipsa , quae suppono nihil esse, quia mihi stat ignota , tamen in re veritate non differant ab eo me quem novi nescio, de hac re jam non disputo ; de iis tantum quae mihi nota sunt judicium ferre pos umenovi me exsistere, quaero quis sim ego ille quem novi certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae exsistere nondum novici non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc verbum o, admonet me erroris mei: nam fingerem revera si quid me esse imaginarer,quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem contemplari; jam autem certo scio me esse , simulque fieri posse ut omnes istae

imagines, generaliter quaecumque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo imaginabor . ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, ideoque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, videntiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertineres, mentbmque ab illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Sed quid igitur sum; res cogitanc quid est hoc ' nempe dubitans, intelligens, affrmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque , sentiens.

19쪽

x MEDITATIO

Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant, sed quidui pertinereno nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus in gino , multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quamvis semper dormiam, quamvis etiam is qui me creavit quantum in se est me deludat, quod non aeque verum stac me esses quid est quod a mea cogitatione distinguatur' quid est quod a me ip1 separatum dici possit' Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim , tam manifestum est, ut nihil

occurrat per quod evidentius explicetur et sed vero etiam ego idem sum qui imaginor, nam quamvis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera exsistit, cogitationis meae panem facit idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensu animadverto videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire, calesceres, hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur atque hoc praecis sic sumptum nihil aliud est quam cogitare t ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sit sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, inuas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non venit quanquam profecto sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas distinctius quam quod verum est , quod cognitum , quam denique me ipsum a me comprehendi sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, nec dum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur. Consideremus res illa quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi morpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora incommuni, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari sumamus exempli causa lianc ceram nuperrime ex favis fuit educta, nondum amisit omnem saporem sui mellis , nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est ejus color, figura , magnitudo , manifesta sunt dura est, frigida est, facile tangitur , ac si articulo serias emittet sonum;

20쪽

sinum omnia denique illi adsunt quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo , fit liquida, fit calida,vix tangi potest, nec jam si pulses emittet senum remanetne

adhuc eadem cera ' remanere fatendum est, nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur ' certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum, vel odoratum , vel visum, vel tactum , vel auditum veniebant, mutata jam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis , nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec senum , sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum , nunc diversis quid est autem hoc praecise quod sic imaginori attendamus remotis iis , quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersi. nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile: Quid vero est hoc sexibile, mutabiles an quod imaginor hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posses nullo modo,

nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem ea esse comprehendo, nec positim tamen innumerabiles imaginando percurrere,nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensium p nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota' nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus si

calor augeatur nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere

quam fuerim unquam imaginando complexus superest igitur ut concedam,me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere: dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur;

nempe eadem quam vide , quam tango , quam imaginor eadem denique quam ab initio es e arbitrabarci atqui, quod notandum est , ejus perceptio non visio , non tactio , non imaginatio est , nec unquam fuit , quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspecti , quae vel imperfecta si e potest, confusa , ut prius erat , vel clara .distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo. Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec apud me tacitus, sine voce considerem, haere tamen in

SEARCH

MENU NAVIGATION