장음표시 사용
31쪽
paulo anth fuerim, non sequitur me nunc debere esse nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum , hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad temporis naturam eadem plane vi, actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus si et ad eandem de novo creandam
si nondum exsisteret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare meipsum,an habeam aliquam
vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum , paulo pbstetiam sim futurus nam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitatis,si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem sed & nullam esse experior, ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere: forto vero illud ena non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibus ibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantundem ad minimum esse debere in causa quantum est in e sectu; idcirco cum sim res cogitans, deamque quandam Dei in me habens,qualiscunq; tande mei causa assignetur, illam etiam esse
rem cogitante, omnium perfectionu,quas Deo tribuo,ideam habere fatendum est; potestq; de illa rursus quaeri an sit a se, vel ab alia; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse quia nempe cum vim habeat per se exsistendi, habet procul dubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est
omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia , rursus codem modo de hac altera quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus Satis enim apertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum , praesertim cum non tantum de causa , quae me olim produxit, his agam sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat. NeCfingi potest plures forte causas partiales ad me essiciendum concurrisse, Mab una deam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia deam alterius me accepis. adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul junctae in uno aliquo qui sit Deus;nam contra unitas, simplicitas, sive inseparabilitas eorum omni hi quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perie ctionibus quas in eo esse intelligo;nec certe istius omnium ejus per fectionum unitatis dea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum persectionum ideas non habuerim; neque enim eiscere potuit ut illas simul junctas, inseparabiles intelligerem, uis simul eis
32쪽
fecerit ut quaenam illae essent agnoscerem. Quantum deniq; ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quate, nus sum res cogitans, effecerunt, sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc
pro me accipio, inesse judicavi, ac proinde hic nulla desi: dissicultas esse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod exsistam,quaedamque detentis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari Deum etiam exsistere. Superest tantum ut examinem qua ratione ideam ista a Deo accepi, neq; enim illa sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit, ut blent rerum ensibilium deae,cum istae res externis sensuum organis Occurrunt, vel occurrere videnturi nec etiam a me essicta est; nam nihil ab illa
detrahere , nihil illi superaddere plane postim, ac proinde superest ut mihi sit innata , quemadmodum etiam mihi est innata dea mei ipsius. Et sane non mirum est Deum me creando deam illam mihi indidis e,ut es et tanquam nota artificis operi suo impres a iecitiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipse diversa , sed ex hoc uno quod Deus me creavit,valde credibile est me quodammodo ad imaginem, similitudinem ejus factum es e, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior, hoc est dum in meipsum mentis acie converto, non modo intelligo me es ierem incompletam, ab alio dependentem, remque ad majora, majora, sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, quo pendem, majora ista omnia non indefinitae potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere,atque ita Deum es ;totaq; vis argumenti in eo est quod agnoscam fieri non pos e ut exsistam talis naturaequalis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam exsisteret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est, hoc est habens omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed quocunq; modo attingere cogitatione possum nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem es. non possise, omnem enim fraudem, Veceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem , simulque in alias veritates quae inde colligi post uncinquiram, placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere.&immensi hujus luminis pulchritudinem,quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri,admirari, adorare. Vt enim in hac sola divinae majestatis conrd a tem-
33쪽
templatione summam alterius vitae foeticitatem consistere fide ereis dimus,lta etiam jam ex eade,licet multo minus perfecta,maximam,
cujus in hac vita capaces simus, voluptate percipi posse Sperimur. MEDITATIO IV.
Ia a me his diebus assuefeci in mentes sensbus abducenda, tamque accurate animadverti perpauca esse quae de rebus corporeis vere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla dissicultate, gitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secreta convertam:&sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans , non extens in longum , latum, profundum , nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeaea cumque attendo me dubitare , fave esse rem incompletam δε dependentem , adeo clara distincta idea entis independentis, completi, hoc cst Dei, mihi occurrit & ex hoc uno quod talis idea in messiit,sive quod ego ideam illam habens exsistam , adeo manifeste concludo Deum etiam exsistere, atque ab illo singulis momentis totam exsistentiam meam dependere, ut nihil videntius,nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam.Iamq; videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum Tapientiae absconditi ad caeterarum rerum cognitionem deveniaturi Inprimis enim agnosco fieri non posseu isse me unquam fallat in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur;&quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, procul dubio velle fallere vel malitiam , vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem , quam certe , ut reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut dum ea recte utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium superesset,iai si inde sequi videretur me igitur errare nunquam poste, nam si quod' cumque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederat errandi
facultatem , non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus quamdiu de Deo tantium cogito,totusque in eum me converto, nullam erroris, aut falsitatis causam deprehendi sed postmodum ad me reversus experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive entis
34쪽
entis summe persecti realem, positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, sive ejus quod ab omni perfectione summe abest, negativam quandam deam mihi obversari,& me tanquam medium quid inter Deum nihil sive inter summum cias non ens ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente sum creatus , nihil quidem in me sit, per quod fallar, aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodam modo de nihil , sive de non ente participo , hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quamplurima, non adeo mi-xum esse quod fallaris atq; ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat,sed tantummodo esse defectum , nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex eo quod facultas verum judicandi quam ab illo habeo non sit in me in finita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non enim error est pura negatio , sed privatim, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet atque attendenti ad Dei naturam non videtur fieri posse ut ille aliquam in me posuerit facultatem quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita perfectione sit privata , nam si quo peritior est artifex eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris at solutum nec dubium cst quin potuerit Deus me talem creare ut nunquam fallerer nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum anne ergo melius est me falli quam non fallio dum haec perpendo attentius , occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam nec de ejus exsistentia ideo es dubitandum quod forte quaedam alia esse experiar quae quare,vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo;
cum enim jam sciam naturam meam es e valde infirmam, dimitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibile, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum pos quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum
genus quod a fine peti lectu rebus Physicis nullum usum habere existimo non enim absque temeritate me puto possi investigare fines Dei. Occurrit etia non unam aliquam creaturam separatim Gedomnem rerum universitatem es e spectandam, quoties an operaDei
perfecta sint inquirimus 'uod enim forte non immerito, si solum esset, valde imperfectum videretur , ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter cie, Deum exsistere certo cognovi, non
35쪽
possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti,negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo
ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad
me propius accedens, siqualestiam sint errores meis qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt investigans , adverto illos duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est,&a facultate eligendi sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu in simul a voluntate; nam per solum intellectum percipio tantum ideas de quibus judicium serre possum, nec ullus error propri dictus in eo praecise sic spectato reperitur; quamvis enim innumerae fortasse res exsistant quarum deae nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negative tantum destitutus sum dicendus , quia nempe rationem nullam post um sterre, qua probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum, in singulis ex suis operibus Omnes perfectiones ponere debuis equas in aliquibus ponere potest. Nec vero etiam queri post um quod non satis amplam perfectam voluntate, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim; nam san nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandia mihi videtur nulla alia in me sunt tam perfecta,aut tanta, quin intelligam perfectiora ,sive majora adhuc esse posse, nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero , statim agnosco perexiguam illam, valde finitam in me esse,simulque alterius cujusdam multo
majoris, imo maximae, atque infinitae deam formo, illamq; ex hoc ipse quod ejus ideam formare posam , ad Dei naturam perimere percipio. Eadem ratione si facultatem recordandi,vel imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio quam non in me tenuem,in circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam sola est voluntas , sive arbitrii libertas quam tantam in me experior ut
nullius majoris ideam apprehendam adeo ut illa praecipuessit, ratione cujus imaginem quandam, similitudinem Dei me referre intelligo: nam quamvis major absque comparatione in Deo quam ome sit, tum ratione cognitionisin potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam magis firmamin efficacem;tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit non tamen in se formaliter praecise spectata major videtur , quia tantum in eo consistit quod idem vel facer vel non facere hoc est assirmare vel negare, prosequi vel fugere 'osimus vel potius in eo tantiam,quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur assirmandum vel negandula , sive prosequendum
36쪽
dum vel fugiendi ita seramur,ut a nulla vi externa nos ad id determinari sentiamus. Neq; enim opus est me in utramq; parte ferri posse ut sim liber, sed contra quo magis in una propendeo, sive quia ratione veri, boni in ea evidenter intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eliges nec sane divina gratia , nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem , sed potius augent, corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis in nullam in ea perfectionem sed tantummodo in cognitione defectum , sive negationem quandam testatur; nam si semper quid verum lonum sit clare viderem, nunquam de eo quod esset judicandum,vel eligendum deliberarem; atq; ita quamvis plane liber , nunquam tamen indifferens es e posse sena Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo habeo per se spectatam causam es e errorum meorum est enim amplissima, atq; in suo genere perfecta, neq; etiam vim intelligendi, nam quidquid intelligo, cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, nec in eo fieri potest ut fallar: unde ergo nascuntur mei errores' nempe ex hoc uno quod cum latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo , sed etiam ad illa quae non intelligo extendo ad quae cum sit indifferens , facit Ea vero lono deflectit, atq; ita fallor pecco Exempli causa, Cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo exsisteret, atq; adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me exsistere,non potui quidem non judicare illud quod tam clare intelligebam verum esse,non quod ab aliqua vi externa fuerim ad id co- aistus , sed quia ex magna luce in intellectu , magna consequuta est propensio in voluntate , atq; ita tanto magis sponte di bere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autem
non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, exsistere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur , contingit l, ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel
potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea, vel an ambaeide sint suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere quae mihi unum magis quam aliud persuadeat,certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet aUrmandum vel negandum , vel etiam ad nihil de ea re judicandum. Quin imo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit de quibus intellectus nihil plane cognostit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate deliberatur;
37쪽
ratur quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unam partem, set cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem ce tae atque indubitabiles rationes , susscit ad assensionem meam in contrarium impellendam e quod satis his diebus sum expertus cum illa omnia quae prius ut vera quammaxime credideram , propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui. Cum autem quid verum sit non satis clare,& distincte percipio , iquidem a judicio ferendo abstineam , clarum est me recte agere, ion falli sed si vel assirmem, vel
negem, tunc libertate arbitrii non recte utor atque si in eam partem quae falsa est me convertam , plane fallar si vero alteram amplectar, casu quidem incidam in veritatem , sed non ideo culpa carebo,quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem; atq; in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio,inquam , inest in ipsa operatione quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etia In pe- ratione quatenus ab illo dependet: neque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat,& de ratione intellectus creati ut sit finitus;estq; quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est , non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit.
Non habeo etia causam conquerendi quod voluntatem dederit lati- sis patentem quam intelleistum, cum enim voluntas in una tantum re, tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre ejus natura ut
quicquam ab illa demi possit;&sane quo amplior est,tanto majores debco gratias ejus datori. Nec deniq; etia queri debeo quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus voluntati stive illa judicia in quibus fallori illi enim actus sunt omnino veri,& boni quatenus Deo dependet, major in me quodammodo perfectio est quod illos
possim elicere quam si non possctem; privatio autem, in qua sola ratio formalis falsitatis&culpae consistit, nulloDei concursu indiget, quia noesties,neq; ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo ne
gatio dici debet; nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi
libertatem dederit assentiendi vel non as entiendi quibusdam, quorum claramin distinctam perceptionem in intellectu meo non pom
uit, sed procul dubio in me imperfectio est quod ista' bertate non bene utar, Me iis quae non recte intelligo judicium feram. Video
38쪽
ramen fieri a Deo facild potuisse ut etiamsi inanerem liber, cognitionis nitae, nunquam tamen errarem , nempe si vel intellectui meo claram Vistinctam perceptione omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset; vel tantum si a sco firmiter memoriae
impressisset, de nulla unquam re esse judicandum quam clare o distincte non intelligerem,ut nunquam ejus possem oblivisci; facilEintelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfcctiorem futurum fuisse quam nunc sum, si talis a Deo factus essem Sed
non ideo possum negare quin major quodammodo perfectio sit in
tota rerum universitate,quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes pland similes J nt; nullum habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua , maximo perfecta;ac praeterea etiam ut non possim ab erroribusabs. tinere prior illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione de quibus est deliberandum, postim tamen illo altero qui pendet ab eo tantum quod recorder quoties de rei veritate non liquet, a judicio ferendo esὰ abstinendum nam quamvis eam in me infirmitatem es. experiar ut non possim semper uni iidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta saepius iterata meditatione essicere ut ejusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram qua in re cum maxima iraecipua hominis perfectio consistat , non parum me hodierna meditatione lucratum es e existimo quod erroris falsitatis causam investigarim sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui; nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo
ut ad ea tantum se extendat quae illi clareri distinct ab intellectu
exhibentur, fieri plane non potest ut errem , quia omnis clara,
distincta perceptio procul dubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse
non potest, sed neces ario Deum authorem habet, Deum inquam illum summe perfectum, quem fallacem es e repugnat; ideoq proculdubio est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar,sed simul etia quid agendum ut as qua veritate; as equar enim illam profecto , si tantii ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter in poster operam dabo.
De essentia rerum materialium, ef iterum de Deo quod ex M.
λ Vlta mihi supersunt de Dei attributis,multa de mei ipsius, sive a V mentis meae natura investiganda , sed illa forte alias resuma,
39쪽
jamq; nihil magis urgere videtur postquam animadverti quid eau
vendum atq; agendum sit ad assequendaveritatem quam ut ex du- hiis in quae superioribus diebus incidi, coner emergere videamq; an aliquid certi de rebus naterialibus haberi possit. Et quidem priusquam ii quiram an aliquae tales res extra me exsistant, considerare debeo illaru ideas, quatenus sint in mea cogitatione, videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis , aut potius rei quantae extensionem in longum, latum, profundum numero in ea varias partes; quaslibet istis partibus magnitudines figuras, situs, motus locales, motibusq; istis quaslibet durationes alligno. Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota perspecta sunt , sed praeterea etiam particularia innumera defiguris , de numero , de motu, imilibus attendendo percipio , quorum veritas adeo aperta est naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea
primum advertere quae dudum quide in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis convertissem. Quodq; hic maximaeconsiderandum puto,invenio apud me innumeras ideas quarum da rerum, quae etiamsi extra me fortasse nullibi exsistant, non tamen dici postunt nihil ese; quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tam a me finguntur, sed suas habent cras immutabiles naturas ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortas ialis figura nullibi gentium extra cogitationem meam exsistat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura , sive essetitia,sive forma, immutabilis laeterna,quae a me non esseta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur,&similes, quas velim nolim clare nunc agnosco , etiamsi de iis nullo modo antea cogitarim cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus externis per organa sensuuinam trianguli deam advenis e quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum vidi; pos una enim alias innumeras figuras excogitare de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint,& tamen varias de iis, non minus quam
de triangulo, proprietates demonstrare: quae sane omnes sunt verae,
quandoquidsm a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid simi, non
40쪽
merum nihil patet enim illud omne quod verum est esse aliquid;&jam fuse demonstravi illa omnia quae clare cognosco esse vera atq- quamvis id non demonstrassem , ea certe est natura mentis meae uti nihilominus non possem iis non assentiria altem quamdiu ea clard percipio;meminiq; me semper, etia ante hoc tempus, cum sensuum objectis quammaxim inhaererem ejusmodi veritates, quae nempe defiguris,aut numeris,aliisve ad Arithmetica, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus evidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. Iam veros ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ca omnia quae ad illam rem pertinere clare distincte percipio, revera ad illam pertineri, nunquid inde haberi etiam potest argumentum quo Dei exsistentia probetur merte ejus idea,nempe entis summe perfecti,non minus apud me invenio, quam ideam cujusvis figurae aut numeri; nec minus claret distincte intelligo ad ejus natura pertinere ut semper exsistat, quam id quod de aliqua figura,aut numero demonstro ad ejus figurae, aut numeri naturam etia pertinere;ac proinde,quamvis no omnia quae superioribus hisce diebus meditatus sum vera essent,in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei exsistentia,in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates. Quanquam sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam phismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus exsistentiam ab es entia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam abes litia Dei sejungi posse,atq; ita Deum ut non exsistente cogitari: sed tame diligentius attendenti fit manifestuna non imagis poste exsistentia ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis,sive ab dea montis ideam vallis adeo ut non magis repugnet cogitare Deum hoc est en summe perfectum cui desit exsistentia hoc est cui desit aliqua perfectio quam cogitare monte cui desit vallis. Verumtamen possim quidem cogitare Deum nisi exsistentem, ut neq; montem
sine vallei ac certe ut neq; ex eo quod cogitem montem cum valle;
ideo sequitur aliquem montem in mundo esse,ita neque ex eo quod cogitem Deum ut exsistentem , ideo sequi videtur Deum exsistere: nulla enim necessitate cogitatio mea rebus imponit; quemadmO- dum imaginari licet equum alatum,etsi nullus equus habeat alas, ita forte Deo exsistentia os amassingere,quamvis nullusDeus exsistat. Imosophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim cogitare imontem nisi cuna valle, sequitur alicubi montemi vallem exsi- et stere,
