Meditationes de prima philosophia. By Renatus Des-Cartes

발행: 1644년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

36 MEDITATI o

stere, sed tantum montem vallem, sive exsistant, sue non exsistant, a se mutuo sejungi non posse atqui ex eo quod non possim couitare Deum nisi exsistentem, sequitur exsistentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera exsistere, non quod mea cogitatio hoc effciat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat sed contra quia ipsius rei, nempe exsistentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum neque enim mihi liberum est Deum absque exsistentia hoc est en summe perfectum absque summa perfectione cogitare , ut liberum est equum vel cum alis, vel sine alis imaginari. Neque etiam hic dici debet necesse quidem esse ut ponam Deum exsistentem , postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem exsistentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc

putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen cst falsum. Nam quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem , quoties tamen de ente primo,& summo libet cogitare, atque ejus deam tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem , nec ad singulas attendam inuae necessitas plane suffcit ut postea, cum animadverto e sistentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum iummum exsisteres quemadmodum non est necesse me ullum triangulam unquam imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare,necesse est ut illi ea tribuam ex quibus recte infertur eius tres angulos non majores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cum vero examino quaenam figurae circulo inscribantur, nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse;imo etiam dipsum nequidem fingere possum quamdiu nihil volo admittere nisi quod

clare distincte intelligoci ac proinde magna disserentia est inter ejusmodi fallas positiones,&ideas veras mihi ingenitas , quarum prima iraecipua est dea Dei inam sane multis modis intelligo illam non esse quid fictilium a cogitatione mea dependens, sed imaginem verae Limmutabilis naturae ut, primo, quia nulla alia res potest a me excogitari ad cujus essentiam exsistentia pertineat praeter solum Deum Veinde quia non possiti duos, aut plures ejusmodi Deo intelligere quia post quod jam unus ex si at, pland videam esse nec est rium ut lante ab aeterno extiterit,

in ternum sit mansurus,ac denique quod multa alia in Deo percipiam

42쪽

eipiam quorum nihil a me detrahi potest, nec mutari sed vero quacumque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut ea me sola pland persuadeant quae clare, distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio etsi nonnulla unicuique obvia sua , alia ver nonnisi ab iis qui propius inspiciunt, diligenter investigant, deteguntur postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Vt quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis aequale esse quadratis laterum , quam istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis obruerer,&rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius , quam summum ens esse, sive Deum ad cujus solius essentiam exsistentia pertinet, exsistere Atque quamvis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc

tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur; sed praeterea etia animadverto caeterarum rerum

certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absq; eo nihil unquam perfecte sciri possit. Etsi enim ejus sim naturae ut quamdiu aliquid valde clare Histincte percipio, non possim non credere verum esse, quia

tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipienda ,recurratq; pe memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarci , facile ab opinione dejicerent, atq ita de

nulla unquam re veramin certam scientiam , sed vagas tantum mutabiles opiniones h berem. Sic , exempli causa , cum naturam

trianguli considero,evidentissime quidem mihi,utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales es e duobus rectis nec possum non credere id verum es e quamdiu ad ejus demonstrationem attendo sed statim atque mentis aciem ab illa defexi, quantumvis adhuc recorde me illam clarissime perspexime, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera. si quidem Deum ignorem possum enim mihi persuadere me talem hiatura factum esse ut interduit inis fallar quae me puto quam evidentissime percipere; cum praesertim meminerim me saepe multa pro veris iertis habuisse , quae postmodum abis rati onibus adductus falsa esse judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere illumque non es e fallacem; atq; 3 inde

43쪽

: MEDITATIO

1nde collegi illa omnia quae clare distincte percipio necessaribesse vera, etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas stud verum esse judicavi,modo tantum recorde me clare distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest quae me ad di bitandum impellat, sed veram certam de hoc habeo scientiam; neque de hoc tantum, sed lae reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse ut de Geometricis similibus quid enim

nunc mihi opponeturi Mene talem factum esse ut saepe fallar intiam scio me in iis quae perspicue intelligo falli non posse mene multa alias pro veris tertis habuisse quae postea falsa esse deprehendipatqui nulla ex iis clare distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias caesas torte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur ' anne ut nuper mihi objiciebam me fortaesomniare, sive illa omnia quae jam cogito non magis vera esse quam ea quae dormienti occurrunt rimo etiam hoc nihil mutat, nam certe quainvis somniarem, si quid intclle.' ui meo sit evidens, illud omnino est verum. Atque ita plane video omnis scientiae certitudine ieritatem ab una veri Dei cognitione pendere,adeo ut priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfecte scire potuerim. Iam vero innumera tum de ipso Deo , aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura Corporea, qHae

De rerum materialium exsistentia,&realimentis a corpore disistitione.

REliquum est ut examinem an res materiales exsistant: quide jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse exsistere, quandoquidem ipsas clare Histincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia essiciendi quae ego sic percipiendi sum capax;nihilq; unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi se cultate, qua me uti experior dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas exsistere: nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio , nihil aliud esse apparet quam quaeda applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde exsistens. Quod ut planu fiat, primo cxamino differentiam quae est inter imaginationem iuram intellectionem. Nempe,exempli causa, cum triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam,sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor;

atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliagono velim

cogitare,

44쪽

mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figura constante tribus, sed non colle modo illa mille latera imaginor sive tanqua praesentia Intueor:&quamvis tunc, propter consuetudine aliquid semper imaginandi quoties de re corporea cogito,figuram forte aliquam contule mihi repraesentem, patet tame illam non esse chiliagonum, quia

nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentaret ii de myriagono, aliave quavis figura plurimorum laterii cogitarem nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chili agonii ab alii pos- lygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio fit,possisum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliagoni, absq- ope imaginationis ; sed possum etiam eanden imaginari, appli cando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad

aream is contentam manifeste hic animadverto mihi peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum; qua no utor ad intelligendum quae nova animi contentio, differentia inter imaginationem, intellectionem puram clare ostendit. Ad haec considero istam vim magicandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad me ipsius, hoc est ad mentis meae esctentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus

ille idem qui nunc sum unde sequi videtur illam ab aliqua re a me diversa pendere; atque facit intelligo, si corpus aliquod exsistat cui mens sit ita con iacta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitriose applice , fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligittae ad seipsam quodammodo convertat,respiciatq; aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt dum auteimaginatur, se convertat ad corpus. aliquid in eo ideae vel a se intellectae,vel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici possin si quidem corpus exsistat,&quia nullus alius modus aeque conveniens Occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus exsistere, sed probabiliter tantum, quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae corporeae dea distincta, quam in imaginatione mea invenio ullum sumi posse argumentum quod necessario concludat aliquod corpus exsistere. Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam corpoream quae est purae Matheseos objectum , ut colores, sonos, sapores,dolorem finitia, sed nulla tam distincte; quia haec percipio melius sensit, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse;

45쪽

MEDITATIO ut commoditis de ipsis agam,eadem opera etiam de sensu est agenisdum,videndumq; an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum

appello, percipiutitur, certum aliquod argumentum pro rerum coria

Dorearum existentia habere possim. Et primo quidem apud me hie epeta quaenam illa sinit quae antehac ut Ensu percepta vera esse putavi inuas ob causas id putavi deinde etiam causas expendam Dropter quas eadem postea in dubium revocavi ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaq; sensime habere caput, manus pedes, membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel sorte etiam an

quam me totum spectabam sensique hoc corpus inter alia multa versari, a quibus variis com niodis, vel incommodis assci potest,&commoda ista sensu quodam voluptatis, incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem voluptatem sentiebam ctiam in me famem sitim, aliosque ejusmodi appetitu itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem , ad tristitiam, ad

iram,similesq; alios affectus foris vero, praeter corporum extensionem, dc figuras,& motus, sentiebam etiam in illis duritiem, calorem, aliasque tactiles qualitates ac praeterea lumen, colores, odores,in sapores, sonos, ex quorum varietate caelum, terram,

maria,& reliqua corpora ab invicem distinguebam nec sane absq; ratione ob deas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, quas solas proprie Mimmediat sentiebam putabame sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas , nempe corpora a quibus ideae istae procederent;experiebar enim illas ab iusso meo consensu mihi advenire, adeo ut neque pos em objectum ullum sentir quamvis vellem,nisi illud sensus organo esset praesens; nec pos em non sentire cum erat praesens cumq; deae sensu perceptae essent multo magis vividae Mexpressae,& suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens sciens meditando effiagebam , vel memoriae meae impressas advertebam,fieri non posse videbatur ut a meipso procederent ideoque supererat ut ab aliis quibusda rebus advenirent: quarum rerum cum nullam aliunde notitiam habere quam ex istis ipsis deis,non poterat aliud mihi venire in mente quam illas iis similes esse: Atq; etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione,videbamque deas quas ipse effiagebam non tam expressas esse , quam illae erant quas seniupercipiebat,&plerumq; ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu,quam non prius habuissem in sensu.Non etiam sine ratione corpus illud ,quod speciali quodam

46쪽

quodam jure meum appellabam, magis ad me pertinere quam alia

ulla arbitrabar; neq; enim ab illo poteram unquam ejunx ut a reliquis omnes appetitu affectus in illo. pro illo sentiebam ac deniq; dolorem titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illum positis advertebam. Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, i sensu titillationis

laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, ita de caeteris , non aliam sane habebam rationem , nisi quia ita doctus sum a natura ncque enim ulla plane est assinitas saltem quam ego intelligamo inter istam vellicationem , cibi sumendi voluntatem , sive inter sensum rei dolorem inferentis. cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed&reliqua omnia quae de sensuum objectis judicabam, videbar a natura didicisse prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendidem Postea

vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt, nam interdum turres quae rotundae vise fuerant e longinquo, quadratae apparebant e propinquo, statuae permagnae in eorum fastigiis stantes, non magnae ceterra spectanti 'idebantur; talibus aliis innumeris in rebus sensuum cxternorum judicia falli deprehendeba; nec externorum duntaxat, sed etia internorum, nam quid dolore intimius esie potest atqui audiveram aliquando ab iis quibus crus aut brachiu fuerat abscis una, sei bi videri adhuc interdum dolorem se:at ire in ea parte corporis qua carebant idebq; etiam in me non plane certum esse videbatur membru aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiana duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci prima erat, quod nulla unqua dum vigilo me sentire crediderim , quae non etiainter dormiendum possim aliquando putare me sentire cum .illa quae sentire mihi videor in somnis, non creda a rebus extra me positis mihi advenire, non adverteba quare id potius credere de iis quet sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cum authore meae originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingere, nihil videbam obstare quo minus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum serabilium veritatem mihi persuaseram, non dissiculter ad illas respondeba Cum enim viderer ad multa impellia natura quae ratio dissuadebat, non multum fidendum es e putabatis, quae a natura doceatur. Et quamvis sensuum perceptiones a vos luntate

47쪽

a MEDITATIO

luntate mea non penderent,non ideo concludendum esse putabam illas a rebus arie diversis procedere,quia forte aliqua esse potest in me ipsi, facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum,fectrix. Nunc autem postquam incipio meipsum, meaeque authore originis melius nosse, non quidem omnia quae habere videor a sciasibus, puto esse temere admittenda; sed neq; etiam omnia in dubium revocanda. Et

primo quoniam scio omnia quae clare de distincte intelligo , alia a Deo fieri pos e qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absq; altera clare distincte intelligere, ut certus sim una ab altera es e diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni, non referta qua potentia id fiat,ut diversa existimetur; ac proinde ex hoc ipso quod sciam me exsistere, qu6dq; interim nihil plane aliud ad naturam,sive essentiam meam pertinere animadverta, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo meam sientiam in hoc uno

consistere quod sim res cogitans. Et quamvis fortasse vel potius ut postmodum dicam, pro certo habea corpus quod mihi valde arcte

conjunctum est , quia tamen ex una parte claram Vistincta habeo ideam mei ipsius,quatenus sum tantum res cogitans,non extensa &ex alia parte distinctam deam corporis, quatenus est tantu res extensa,non cogitans, certum cst me ac Crpore meo revera esse distinctum, absq; illo possie exsistere. Praeterea invenio in me facultates specialibus quibus da modis cogitandi, puta facultates imaginandi, sentiendi, sine quibus toti me possum clares distincte intelligere, sed non viceversa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde perca io illas a me, ut modos a re distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi,varias figuras

induendi. similes, quae quidem, non magis quam praecedentes, . abs taliqua substantia cui insint possunt intelligi nec proinde etiam absq; illa exsistere. Sed manifestum est has,siquidem exsistant, inesse

debere substantiae corporeae sive extensae, non aute intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non aute ulla plane intellectio in earum clar, distincto conceptu continetur. Iam vero est qui de in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi cognoscendi, sed ejus nullum usum habere pos em,nisi quaedam activa etia exsisteret, sive in me, sive in alio, facultas istas deas producendi, vel efficiendi. Atq; haec sauc in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionsi praesupponit,& me non COOperante, sed saepe etiam invito ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel . sismaliter

48쪽

sermaliter, vel eminenter inesse debet quae est objectivd in deis ab ista iacultate productis, ut jam supra an uia ad veit vel haec substantia

ei corpus, ave natura corpore , in qua nempe omnia formalites continentur lucem id eis objective vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior in qua continentur eminenter: atqui lim Deus non sit fallax, omnino manifestu est illu nec per se immediate istas deas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum ed contra magnam propensionem ad credenduillas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse allacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur ac promite res corporeae exsistunt. Non tamen forte omnes tales omnino ex biiunt, quales illas sensu comprehendo quonia ista sensuum comprehenso in multis valde obscura est, ionfusa sed

saltem illa omnia in iis sunt quae clareis distincte intelligo , id est omnia generaliter spectata quae in purae Matheseos objecto comprehenduntur. Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt, ut quod Sol iis talis magnitudinis aut figurae c. vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, i milia quamvis valde dubiain incerta tiant, hoc tamen ipsum quod Deus non sit a lax, qu6dq; idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane, o dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant veritatis ternaturam enim gelieraliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum,Vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo mec aliud per naturamineam in particulari, quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo uni tributa. Nihil autem est quod me ista natura magis expres e doceat quam quod habeam corpus, cui male est clim dolorem sentio; quod cibo, vel potu indiget,cum famem, aut sitim patior, imilia nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit

veritatis. Docetitia natura per istos sensus doloris, famis, sitis,&c. me non tantum ades emco corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum, quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam alioqui enim cum corpus laeditur, ego qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem,sed puro intellectu laesionem istam perciperem , ut nauta visu percipit

si quid in nave frangatur, cum corpus cibo, vel potu indiget, hoc

49쪽

ή MEDITATIO

ipsum expresse intelligerem, non confuse semis Itis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris, c. nihil aliud sunt quam confusi quida cogitandi modi ab unione 'uasi permixtione

mentis cum corpore exorti Praeterea etiam doceor a natura varia

circa meum corpus alia corpora exsistere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe ex eo quod valde diverses sentiam colores, Onos,odores, sapores, calore, duritiem,&similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus,a quibus variae istae sensuuperceptiones adveniunt,varietates iis respondentes;etiamsi forte iis

non similes; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus,mihi

gratae sint, aliae ingratae, plane certu est meu corpus, sive potius me to- tu, quatenus ex corpore mente sum compositus,variis commodis

Mincommodis a circumjacentibus corporibus assci pos e. Multa vero alia sunt quae etsi videar a natura doctus es e,non tamen revera ab ipsa ted a consuetudine quadam inconsiderate judicandi accepi, atq; ideo falsa es e facild contingit; ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum quod in corpore,exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est ran albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio; in amaro aut dulci idem sapor,& sic de caeteris: quod astra

turres, quaevis alia remota corpora eJus sint tantii magnitudinis figurae, quam sensibus meis exhibent, Malia ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam accuratius debeo definire quid proprie intelligam cum dico me aliquid doceri a naturai nempe hic naturam strictius sum, quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt in hac enim complexione multa continentur quae ad mente solam pertinent,ut quod

percipiam id quod factum est insectum esse non pos e reliqua

Omnia quae tum me naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo; multa etiam quae ad solii corpus spectant, ut quod deorsum tendat,& similia de quibus etiam non ago , sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente4 corpore a Deo tributa sunt: ideoq; haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inserunt, prosequi quae sensum voluptatis,4 talia sed non apparet illa praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire ad mentem solam , non autem ad compositum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis assiciat, nulla tamen in eo realis, sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem, sed hoc

50쪽

sne ratione ab ineunte aetate judicavi, quamvis ad igne accedens sentio calorem,ut etiam ad cande nimis prope accedens sentio dolorem,nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori; ut neq; etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquides quodcunq; lemum sit,quod istos in nobis sensus caloris vel dolori essiciat: quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus, sed video

me in his aliisq; permultis ordine naturae pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad menti significandu quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommodat eatenus sunt satis clarae distinctae,iator tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporiana extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil nisi valde obscure confus significant. Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate,judicia mea falsa es econtingat. Sed nova hic occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur; atq; et a circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse Nicum quis grato cibi alicujus sapore delusus venenum intus latens a sumit: sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit; non aute ad venenum quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest quam naturam istam non esse omnisciam quod non mirum , quia cum homo sit res imitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis. At vero non rato etia in iis erramus ad quae a natura impellimur ut cum ii qui aegrotant, potum, vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dicisersan hic poterit illos ob id errare quod natura eoru sit corrupta: sed hoc dissicultate non tollit, quia non minus vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atq; ut horologium ex rotis,

ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae observat,cum male fabricatum est,& horas non recte indicat,quam clim omni ex parte artificis voto satisfacit ita si considere hominis corpus quatenus machinam ctu quoddam est ex ossibus, nervis, musiaculis,'enis,sanguine, pellibus ita aptu compositum, ut etiamsi nulla in eo mens exsisteret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente procedunt;facito agnosco illi aeque naturale fore,si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditate pati, quae sitis sensum menti

inferre solet, atq; etiam ab illa ejus nervos,& reliqua partes ita disse

s 3 poni

SEARCH

MENU NAVIGATION