Meditationes de prima philosophia. By Renatus Des-Cartes

발행: 1644년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

mus enim nos videre ceram ipsammetri adsit, non ex colores, vel figura eam adesse judicare, unde concluderem statim ceram ergo visione oculi,non solius mentis inspectione cognosci nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea tran1euntes , quos et-jam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre e quid autem video praeter pileos testes , sub quibus latere possent automata, sed judico homines es eis atque ita id quod putabam me videre oculis, set judicandi facultate , quae in mente mea est, comprehendo. Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse pergamusque deinceps, attendendo utrum ergo perfectius , evidentiusque percipiebam quid es t cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi,

ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere an vero potius nunc, postquam diligentius vestigavi tum quid ea sit, tum quomodo cognoscaturri certe hac dero dubitare esset ineptum nam quid fuit in prima perceptione distinctum ' quid quod non a

quovis animali haberi pos e videretur at vero cum ceram ab exter

nis formis distinguo tanquam vestibus detractis nudam considero , sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipse, nihil-dum enim aliud admitto in me esse praeter mentem , quid inquam ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentiusque cognosco 'iam si judico ceram exsistere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius essicitur me ipsum etiam exsistere ex eo ipso quod hanc videam : fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur sed fieri plane non potest cum vide-am,sive quod jam non distinguo cd cogitem me videre,ut ego ipse cogitans non aliquid sim : simili ratione si judico ceram esse ex eo quod hanc tangam , idem rursus essicietur , videlicet me est e si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa, idem plane. Sed hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sim extra me posita licet applicare. Porro autem si magis distincta visa sit cerae perceptio postquam mihi non ex solo visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distin e

22쪽

distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin caedem omnes mentis, meae naturam melius probent. Sed malia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest , ut ea quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur. Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam; nam cum mihi nunc notum sit ipsam et corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangautur, aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius, aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo nou potest, placet hic consisteres, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.

De Dei, quod exsistat. CLaudam nunc oculos inurus obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest , illas ut inanes falsas nihili pendam, meque solum alloquendo, peuitius inspiciendo meipsum paulatim mihi magis notum familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans

affirmans, negans,pauca intelligens, multa ignorans,volens, nolens, imaginans etiamin sentiens ut enim ante animadverti, quamvis

illa, quae sentio vel imaginor, extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me es e sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae verὰ scio , vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum resperi: sum certus me esse rem cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua resim certus λ nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam distincta perceptio ejus quod affrmo quorsan non suffceret ad me certum de rei veritate reddendum, si possis et unquam contingere, ut aliquid quod ita clardri distincte perciperem falsum stat: ac proinde jam videor pro regula generali posse

statuere,

23쪽

, MEDITATIO

statuere , illud omne esse verum quod valde clare Histincte percipio Verumtamen multa prius ut omnino certa manifesta admisit, quae tamen postea dubia me deprehendi qualia ergo ista

fueres nempe terra , coelum , sidera caetera omnia quae sentibus

usurpabam quid autem de illis clare percipiebam' nempe ipsas

talium rerum ideas , sive cogitationes menti meae obversari sed ne nunc quidem illas ideas in me esse inficior Aliud autem quiddam erat quod affirmabam , qu6dque etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam nempe res quasdam extra me esse a quibus ideo istae procedebant, 'uibus omnino similes erant atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe si verum judicabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat. Quid vero sim circa res Arithmeticas,

vel Geometricas aliquid valde simplex facile considerabam , ut quod duo tria simul juncta sua quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse affrinarem p Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam

quia veniebat hi mentem forte aliqvcmicum talem mihi naturam indere potuisse ut etiam circa illa decipere quae manifestissima viderentur;sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit, facile illi esse essicere ut errem etiam in iis quae me puto mentis oculis quam- evidentissime intueri; quoties vero ad ipsas res quas valde claro percipere arbitro, me converto, tam plane ab illis persuadeo ut sponte erumpam in has voces , fallat me quisquis potest , nunquam tamen effciet ut nihil sim , quandiu me aliquid esse cogitabo , vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse; vel forte etiam ut duo tria stimul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia , in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem , nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis Deus, valde tenuis, , ut ita loquar, Meta- physica dubitandi ratio est quae tantum ex ea opinione dependet. Vt autem etiam illa tollatur quam primum occurret occasio, exami nare debeo an sit Deus, si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata non videor de ulla alia plane certus es se unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes meas cogitatio nes in certa genera distribuam, in quibusnam ex illis veritas aut

falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagi-

24쪽

imagines sunt, quibus solis proprie convenit de nomen , ut clim hominem , vel Chimaeram, vel Coelum,uel Angelum,vel Deum cogito; aliae vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, . cum timeo, cum assirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo sed aliquid ciam ampliusquam istius rei silmilitudinem cogitatione complector;& ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur. Iam quod ad deas attinet, ii solae in se spected tur, nec ad aliud quid illas referam , falso propriis esse non pol hiat, nam sive capram , ive chimaeram imagine , non minus verum est in e uitam imaginari quam

alteram. Nulla etiam in ipsa voluntate, vel affectibia falsitas est

timenda , nam quamvis in ava, quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare , non tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar praecipuus autem error frequentissimus qui possit in illis reperiri consistit in eo quod ideas , quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me possitis similes esse, live conformes: nam profecto si tantum dea ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem , nec ad quidquam aliud referrem, vix mili ullam errandi materiam dare possent. Ex his autem deis aliae innatae, aliae adventitiae, aliae a meipso factae mihi videntur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio, haec non

aliunde habere videor quam ab ipsam et mea natura quod autemiiunc strepitum audiam , Solem videam , ignem sentiam , a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus judicavi ac denique Sirenes, Hippogryphes, similia a me ips finguntur vel

forte etiam omnes esse adventitias pos in putare, vel omnes innatas, vel omnes factas , nondum enim veram illarum originem clare perspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendum quas tanquam a rebus extra me exsistentibus desumtas considero , quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus similes es e existimetis nempe ita videor doctus a natura. praeterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso pendere , saepe enim vel invito obversantur: ut jam sive velim, sive nolim, sentio calorem, ideo puto sensum illum, sive deam caloris a re a me diversa, nempe ab ignis, cui assideo , calore mihi advenire , nihilque magis obvium est quam ut judicem istam rem suam similitudinem potius , quam aliud quid in

me immittere, quae rationes an satis firmue sint, jam videbo. Cum hic

dico me ita doctu esse a natura, intelligo tantum spontaneo quodam

25쪽

impetu me ferri ad hoc credendinn, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum, quae duo multum discrepant; nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod duabitem sequatur me esse in similia , nullo modo dubia esse possunt. quia nulla alia facultas esse potest , cui aeque fidam ac lumini isti. quaeque illa non vera esse possit doceres; sed quantum ad impetus naturales, jam saepe olim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam. Deinde quamvis ideae illaea voluntate mea non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere , ut enim impetus illi , de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea diversi es evidentur , ita forte etiam aliqua alia est in me facultas nondum mihi satis cognita istarum dearum effectrix , ut hactenus semper visum est illas, dum somnio absque ulla rerum eXternarum ope in me formari;ac denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes esse debere quin imo in multis saepe magnum discrimen videor deprehendisse. ut exempli causa, duas diversas Solis ideas apud me invenio , unam tanquam a sensibus haustam in quae maxime inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparet; aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam , hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam , vel quocumque alio modo a me factam , per quam aliquoties major quam terra exhibetur; utraque profecto similis eidem Soli extra me exsistenti esse non potest, .ratio persuadet illam ei maxime es. dissimilem quae quamproxime ab ipso videtur emanas. Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex certo judicio , sed tantum ex coeco aliquo impulsi credidis. res quasdam a me diversas exsistere quae ideas sive imagines suas per organa sensuum , vel quolibet alio pa-

sto mihi immittant. Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad inquirendum, an res aliquae ex iis quarum ideae in me sunt extra me exsistant. Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, omnes a me eodem modo procedere videntur; sed quatenus una unam rem,

alia aliam repraesentat, patet easdem s. ab invicem valde diversas Nam proculdubio illae quae sibstantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se

continent, quam illae quae tantum modo, sive accidentia reprae-

26쪽

sentant; rursus illa per quam si inamu aliquem Deum aeternum, infinitum, omniscium, Omnipotentem, reruπq; omnium, luc praeter

ipsum sunt creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exhibentur. Iam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa essicienteri totali, quantum in ejusdem causae effectu; nam quaeso unde nam posset assumere realitatem suam effectus, nisi a causa quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet λHinc autem equitur nec posse aliquid a nihilo fieri , nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet, ab eo quod minus atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis; sed etiam de deis in quibus consideratur tantum realitas objectiva; hoc est non modo non potest , exempli causa , aliquis lapis qui prius non fuit, nunc incipere esse , nisi producatur ab aliqua re in qua totum illud sit vel formaliter , vel eminenter quod ponitur in lapide nec potest calor in subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor,& sic de caeteris .sed praeterea etiam non potest in me est idea caloris, vel lapidis , nisi in me posita sit ab aliqua causa in qua tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio: nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali, sive formali in meam deam transfundat , non ideo putandum est illam minus realem es deberes, sed talem esse naturam ipsius deae ut nullam

aliam ex se realitatem formalem exigat praeter illam quam mutuatura cogitatione mea cujus est modus quod autem haec idearealitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis quantum ipsa continet obiectiva. si enim ponamus aliquid in id ea reperiri quod non fuerit in ejus causa, hoc igitur habet i nihilo atqui quantumvis inperfectus sit iste es endi modus quo res est objective in intellectu per ideam , non tamen profecto pland nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam debeo suspicari, cum realitas quam coni dero in meis deis sit tantum objectiva,non opus esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum dearum , sed sufficere si si in iis etiam objective nam quemadmodum iste modus es endi objectivus competit idcis ex ipsarum natura , ita modus essendi formalis competit id earum causis, saltem primis iraecipui , ex earum natura: quamvis forte

27쪽

aa MEDITATIO

una dea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi in quo omnis realitas formaliter contineatur, quae est in id ea tantum objective adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imaguies , quae possim quidem facile deficere a periectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut perfectius continere. Atque haec omnia quo diutius iuriosius examino, tanto clarius distinctius vera esse cognosci sed quid tandem ex his concludam nempe si realitas objectiva alicujus ex meis deis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter , nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsi ejus deae caussam esse posse, hinc necessario sequi non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est causa , etiam exsisteres si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei, Line diversae exsistentia certum reddat; omnia enim diligentissime circumspexi, nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meisi deis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla dissicultas esse potest: alia est quae Deum , aliae quae res corporeas, inanimos, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. Et quantum ad deas quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo metipsius . rerum corporalium , Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli in mundo essent. Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatura me ipso potui si proficisci; nam si penitius inspiciam , singulas examinem eo modo quo heri examinavi id eam cerae, animadverto perpauca tantum esse quae in illis clare distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum , latum, irofundum figuram quae ex terminatione istius extensionis exurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent in motum , sive mutationem istius situ quibus addi possunt substantia , duratio ,

numerus : caetera autem ut lumen in colores , soni odores, sapores , calor frigus , aliaeque tactiles qualitates , non risi valde confuse, obscure a me cogitantur , adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an idear quas de illis habeo sint rerum quarundam deae , an non rerum, quamvis enim falsitatem proprie di-etam, sive formalem nonnisi in judiciis pos e reperiri paulo ante

notaverim,

28쪽

notaverim , est tamen profecto quaedam alia falsitas materalis ini deis, cum non rem tanquam rem repraesentant ita , exempli causa, ideae quas habeo caloris frigoris tam parum clarae4 distinctae sunt, ut ab iis discere non possim an frigus it tantum privatio caloris , vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum , quia nullae deae nisi tanquam rerum esse possunt ii- quidem verum sit frigus nihil aliud esse quam privationem caloris; idea quae miliet illud tanquam reale quid o positivum repraesentat non immerito falsa dicetur sic de caeteris. Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem; nam ii quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas anihilo procedere , hoc est non aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid naturae meae, nec est plane perfecta ; si autem sint verae, quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent ut ne quidem illud a non re possim distinguere , non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in deis rerum corporalium clara, distincta sunt , quaedam abide me ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam , durationem , numerum quae alia sint ejusmodi ; nam cum cogito Japidem esse substantiam , sive esse rem quae per se apta est exsistere , itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem

cogitantem non extensam lapidem vero es e rem extensam, non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantia videntur convenire; itemque cum percipio me nunc esse,ac prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo , acquiro ideas durationis iumeri, quas deinde ad quascunque alias res posium transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum deae conflantur, nempe extensio, figura situs,

motus , in me quidem , cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia , videntur in me contineri pose eminenter. Itaque sola restat de Dei, in qua considerandum est an aliquid sit quod a me ips,non potuerit proficisci Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam , independentem , summo intelligentem summe potentem, aquatum ego ipse, tum aliud omnes quid aliud extat, quodcumque extat est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut quo diligentius attendo , tanto minus a me

solo profecta es. posse videantur. Ideoque ex antedictis Deiani

29쪽

necessario exstistere est concludendum nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipsb, quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita procederet. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut percipio quietem, tenebras per negationem motus in lucis nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantia infinita quam infinita, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius squa enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, me non esse omnino perfectum si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus meos agnoscerem p Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihil esse posse, ut paulo ante decideis caloris , frigoris, similium animadverti; nam contra, cum maxime clara, distincta sit, plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec tu qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est inquam haec idea entis summe perfecti, infiniti maxime vera nam quamvis forte fingi possit tale ens non exsistere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara&distincta, nam quidquid clare Histincte percipio quod est reales verum quod persectionem aliquam importat, totum in ea continetur nec obstat quod non comprehendam infinitum , vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec Comprehendere , nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo possum est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum finitus non comprehendatur; sufficit me hoc ipsum intelligere, ac judicare illa omnia quae clare percipioin perfectionem aliquam importare scies, atque etiam forte alia innumera quae ignoro , vel formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt maxim vera, .maximὰ clara Histincta.

Sed forte majus aliquid sum quam ipse intelligam , omnesque illae

perfectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt etiamsi nondum sese exerant, neque ad actum reducantur experior

enim jam cognitionem meam paulatim augeri ; nec video quid obstet quo minus ita magis' magis augeatur in infinitum nec etiam cur cognitione sic aucta non possim ejus ope reliquas omnes Dei

persectiones adipisci mec denique cur potentia ad istas perfectio-

30쪽

.es , si jam in me est, non sussciat ad illo una id eam producendam.

Imo nihil horum esse potest nam primo ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, multa in me esse potentia quae actu non 'dum sunt, nihil tanaen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum gradatim augeri certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi cognitio mea semper magis Magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu infinitam , quia nunquam eci devenietur, ut majoris adhuc incrementi non sit capax. Dbum autem ita judico esse actu infinitum,ut nihil Mus perfectioni addi posia sit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod propr:e loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive formali posse produci. Neq; profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum sed quia cum minus attendo, rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo procedat,quod sit revera perfectius ulterius quaerere libet an ego ipse habens illam deam esse possem, si tale eris nullum exsisteret. Nempe a quo essem p a me scilicet, vel a parentibus , vel ab aliis quibuslibet Deo minus persectic nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum cogita ri aut fingi potest. Atqui si a me essem , nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones, quarum dea aliqua in me est, mihi dedissem , atque ita ipsemet Deus essem nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt dissicilius acquiri posse, quam illa quae jam in me sunt iam contra, manifestum est longe dissicilius fuisse me, hoc est rem , sive substantiam cogitantem , ex nihilo emergere , quam multarum rerum quas ignoro cognitiones , quae tantum istius substantiae accidentia sunt,

acquirere. Accerte si majus illud me haberem , non mihi illa saltem quae facilius haberi possunt denegassem sed neque etiam ulla alia ex iis , quae incide Dei contineri percipi ; quia nempe nulla dissiciliora factu mihi videntur : si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi dissiciliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo , a me haberem , quoniam in illis potentiam meam

terminari experirer. Neque vim harum rationum effugi , si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum , tanquam si inde sequeretur nullum exsistentiae meae authoiem esse quaerendum: quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest,

SEARCH

MENU NAVIGATION