Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

231쪽

reto PRINCIPuM ET dem bello senesta quo ternario nuin ero inprimis Deus Optimus Maximus gai1-det Triadem nostram ipsa coelestis adjuvabit, incoram nobis hostium cohortes conteret. Veni igitur, ac mecum bene speres. Datum Romae, apud Sanctum Petrum amio Incar Do m. I 63 octavo Κalcndas Novembris , Pontificatus nostri anno

SH penumero mecum cogitans , Invictissime Rex, mirabar, quid illud es set, quod , cum omnia pro Christianorum victoria stare viderentur, ipsi tamen muliis abhinc annis in acie caesi profligatique semper fuerint. Habemus Christum, qui notae unica exercitum Sennacherib delevit; qui mulieris Iudith manu Holophernem interfecit sin, ut brevibus dicam, ab ipso Deo optimo Maximo victoriae omnes pro arbitrio condonantur. E contra vero Turcae habent Maho

metem, qui vivens , scelestissimus fuit,hmortuus, sine spe denuo vivendi, insepulchro jacet ta, ut tantum inter u- trumque deum intersit, quantum inter viventem Dei filiuna, Volentissimum cadaver

232쪽

daver hominis ex mortali homine progeniti Adeo in Christianorum cladibus, si quis exacte naturam utriusque numinis intueatur, mortui homines armis ac vi vivos vincere plane videntur. Nos enim, quamvis corporis robore animiqire

viribus illis praestemus, quae ad victoriam plurimi fieri semper solent verumtametatibique locorum fundimur ac fugamur Quis durior Ungaro quis formidabilior Germano quis praestantior Gallon quis firmior Hispanon quis clarior Italon ut reliquos praetermittam, qui Turcis corporis viribus vel praestantiores vel aequales judicari possunt. Quod si qualitate; animorum consideres , quis in vulneribus ac periculis securior Ungaro milites quis generosior Germano' prudentior Italo elatior Gallon callidior Hispano F Quae omnia sponte sua victoriam com parare nobis facile possulit Saepe nullis aliis viribus audacia victoriam parat, saepe animi altitudo, saepe praestantia tepet prudentia, saepe etiam calliditas. Nobis

tamen miseris continuo victoria fere parta effluit e manibus. Nunc si bello res

opportunas, armorumque genera, con

seramus, multis rationibus liquet, nos Turcis praestantiores haberi Tormentorum inventum nostrum est, nostr una

233쪽

11 PRINCIPuM ET tot omnium armorum genus. Perse inermes aut fere nudi in aciem prodeunt. Ii arcubus , nos clopeti su nos sui minibus, ipsi sagittis utuntur , quae armorum duritie eluduntur. Tormentis vero non rupes, non scopuli ipsi obsistere aut sufficere queant. Ipsi, quos Mus alma nos vocant, siclopetarios , sed numero pauciores, ac minus peritos habent. At , quaeso, quas gentes in aciem educunt Scythas in Thraces quibus nihil Italo sapientiae, nihil Hispana calliditatis inest.

In eorum animis feritas , barbaries , ac rerum omnium ignoratio dementiae immixta, dominatur. Iis additur Graecus ,

longa jam desidia imbellista Asiaticus,

prae luxu nimio languensu AEgyptius , corpore in imo mollis Arags, exustus, pusillus rex anguis. Quis, ab hujusmodi militibus fortissimos Gallos, audaces

Germanos, Italorum ingenia, Hispanorumque versutias , vinci posse, animum induceret Veruntamen vincimur, ibiis vincimur, qui jure optimo in servitutem a nobis vendicari poterant. Servi ipsi, ut jugum a majoribus nostris sibi impositum detrectent, nobis, quibus liberetas amplissima ac pulcherrima relicta fuerat, bellum indixerunt. Si vero leges utriusque gentis si ritus prospicias , nec

. . .

234쪽

iis aliqua ex parte inferiores sumus.Naria quae res augustior Euangelio quae majori ordine disposita quam Jus pontificium quae sapientior ac gravior civili Jure .At econtra vivunt ii Alcorani legibus non minus ineptis, quam vanis. Quenae librum a Christianis legi ac propagari miror: ac si nos eorum leges addiscamus, de nostris aliquando jacturam facturi; ut primum Turcae animo efficiamur, dein de Otomanno Imperio adjungamur. Cur igitur, tot tantisque rebus maximis praestantes, iis succum bimus Unde est, ut vexilla , cruce signata , quae aliquando Turcis, daemonum turmis formidin esse solebant, nunc tam facile capta hostibus ludibrio fiant Id dicam in brevi

dicam : Nos Deum, magnum inve runc, sed nobis iratii in infensumque habete ita, ut, una cum vate illo,Non- populus-

Dei dici possimus. Cur autem Christus, tot falsis opinionibus, ritibus discerptus, nobis praesto esse debeat praeter nomen Christi, nihil nobis ampridenae reliquum est. Nostra hac tempestate agricola obscoenus est, gladiator bivis nobilis dolosus lavarus a qui praesunt

curiae, retributiones quaerunt,in munera

amant nobiles luxui proni sunt ac desidiae miles, praeter stipendia spoliaque, IC . nihil.

235쪽

etr PRINCIPuM ET ii hil magnopere curat; quo cessura imperia sint, nihil cogitatu sine delectu a-naicis hostibusque eqtie infensus. viri auteria sacerdotes , praeter pompam, regios fastus, nihil sancti habent, non re- . . ligionem, non sanctitatem, non doctri-Dam noverunt. Omnes , quae sua sunt,

non quae Iesu Christi, curant. Nihil est igitur, quod miremur, si Christus hujus-rnodi moribus adversatur, nos autem sIne Deorum praesidio pugnamus, , quod deterius est, adversu, Deum dimicamus. Nos crucem signis impictam proferimus at Christus cruci astixus ex adversum acie nobis opponitur. Omnia igitur corruunt maximis calamitatibus ita volvuntur , cum alteri Christianorum populorum adversus Turcas pugnant, alteri vero aliis bellis implicantur, aut desidio ocioque torpescunt. Miles in aciem eductus, pecuniis, non Christo, inservit nisi illi quam primum stipendia pendantur, continuo castris excedit, aut transfugit. Quid igitur sapientia Italorum , quid industria Hispanorum , .uid robur ermanorum , quid indomitae Gallorum vires, qui Ungarorum audacia prosint, ubi miles non Christum, non gloriam , cogitat, bellumque quasi tabernam ingreditur, eo consilio, ut divina

236쪽

ILLuSTR. VIROR EPIST. ars humanaque omnia evertates Leges sanctissimae nobis propositae sunt, at moribus perditissimis tenemur armis optimis, at animis pessimis militamus: sunt-mamque gloriam arbitramur , civilibus armis egregie digladiari. Si vero adversus Turcas segniter pugnemus, aut nulli vitio datur , aut nulla poena propterea plectimur. Dicat mihi aliquis , quando quispiam miles , militiam deserens , aut transfuga supplicio vel minimo affectus fulta At priscis iis temporibus, pro tuenda militari disciplina, desertores , tranS- fugae, hujusmodi capite plectebantur , decumisque emones universae aliquando imminuebantur. Prodimus ergo in bellum pauci numero, moribusq; impuris contaminati, adversus innumerabiles hostium copias , militari disciplinae apprime obsequentes Turcae enim in castris vitia exuunt Christiani induunt. Turcae nesciunt delicia su castra Christianorum ipsa deliciae dici possunt , ubi luxus tali centia dominatur , pluresque iaexercitu meretrices quam milites numerantur. Ungarus proditionibus studet, Hispanus furatur, Germanus vino indutaget, Italus scortatur, Gallus cantat, Anglus vorata ita ut vix ne unum militari

disciplina milite dicere ure possis Nullic mirum,

237쪽

coiit inentes, ac vigilantes, vincant viii canturque quoru alii errantes furantur,

alii inter pocula , alii somno stertentes, aut cum scortis deprehensa, intercipiuntur. Hoc vero plebi populoque vitio dari debet. At quod nos Turcis pares copias in aciem educere non possimus , Reges ipsi in culpa sunt. Nunc bellum Gallorum tandem finem suum sortitum est ex quo fit, ut non modo haereses universas, sed&Principii odia simultatesque omnes extingui , ac tandem firma subsidia adversus Turcas mitti posse aliquando speremus . Germania igitur sola quinquaginta millia pedit uni in aciem educet, nec pauciores Italia armabit Totidem , ac plures, e Gallia expectabimus. Hispaniaque pari militum numero Christianorum rebus favebit. Quid de Brabantia quid de Flandria, Hollandia, Zelandia, Frisiaque dicam ipsa decem milialibus equitum, xx peditum praesto aderunt. Reliquiae Pannoniorum Moraviae, Stesia, Boemia, quicquid gentii, in Istro flumine alluitur, Poloniaeque ac Ilyrico nomine continetur, quam facillime sexaginta equitu millibus adversus com niti ne hostes in aciem prodire poterunt.

Quis dubitet, hujusinodi copiis procu

ratis

238쪽

ratis divinis rebus , moribus nostris aliqua ex parte instauratis, nos de Turcis triumphaturos Graeciam, Thraciamque totam de hostibus recepturos Quibus

in locis adhuc etiam Christiani ritus, religio vigent Ii enim homines accensis

arrectisque animis Christianorum arma expectant, ad minima quaeque rerum momenta defecturi, Otho manorumque

regum jugum detrectaturi Post unicam victoriam video plane latissimos aditus ad Pannoniae res instaurandas dari, futurumque , ut Istro flumine tormenta,

resque bello opportunae, ad oppugnandum ByZantium comparentur et ad quarum rer in apparatus exciti Persae ipsim et ad usque suburbia Byganti excursiones facient. Aderunt, nobis Ruthenus Georgianus reges quibus adversus Turcas nec vires nec odia ullo tempore defuere. Ethiopum Rex Ioannes non conquiescet, sed, ab India movens communi hosti clades , quam maximas poterit, inferet. Haec voliti tibi dixisse, Maximiliane, optimorum Imperator unxsiliti tum, quod maxima ex parte Christianorum calamitates expertus sim; tum etiam , quod omnes de virtute tua polliceri ea videntur sibi, ut te alterum Maximilianum atavum , Ferdinandum pa-

239쪽

118 PRINCIPu ME Trentem, Carolumq; Caesarem patruum, futurum sperent. Quae hominum maxima spes percrebrescit, viresque sumit, tuisauc a virtutibus. No igitur Deum ora- anus, ut tantae de te expectationi faveat; cui te nunquam defuturum confidinius; ut tandem Christianorum res profligatae ac fessa in virtute tua conquiescant.

i 'crates , Philippo Macedonum

S I essem unior , non per literas tecum

agerem , sed . istuc profectus , coram disseruissem. Sed, cum adolescentiae meae tempus, rurei gerenda occasio, non una inciderint, nam ego senectute pigresco. illa nunc rectissime administrari potest:) ita eam tibi explicare conabor, ut tali statu rerum fieri potest. Equidem haud ignoro, quantum ad persuadendum

intersit, utrum viva voceri an per literas consilium detur non eo tamen, quod

iisdem de rebus praesenti cum praesentibus agere, quam scriptis, facilius est aut quod omnes dictis quam scriptis plus credunt, xilla tanquam decreta, haec ut figmenta audiunt: sed propterea in primis, quod in congressibus, si quid forte vel non recte intelligitur vel non creditur.

is, qui

240쪽

is, qui coram adest, utrique incommodo levi opera medetur in scriptis , si talis scrupulus inciderit, nemo est qui tollat, ipso author defensore non praesente. Sed, cum totius rei penes te judicium sit, bona mihi spes est, orationeni nostram ponderis aliquid apud te habitura; quem, rejectis omnibus id genus impedimentis, res ipsas inspecturum arbitror . Aidana autena, qui tu congressum, colloquium

tuum venerunt, me ab hoc instituto de terrere sunt conati, dicentes, apud te a sentatores in precio est: contemni monitores. Quorum verbis si crederem, altum sane silentium tenerem. Sed nemo unquam mihi persuadebit, posse fieri, ut

quisquam tanta rerum gestarum gloria, et laude sapientiae, caeteris antecellat,nisi ex aliis discat, alios audiat, aliis benefaciat in undecumque accerset, collis at ea quibus ingenium excolatur. Et haenae causae, ut ad te scriberem, moverunta Dieturus autem magnis de rebus, deque iis, quas audire nemini mortalium, quam tibi, magis convenit, te alacriter adeo esse hortandum existimavi, ut scriptam orationem audire dignareris. Neq; enim aut ego nunc gloriolam captori aut te hujusmodi orationes vel ad satietatem

audivisse ignoramus. Adhaec, illud etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION