Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

391쪽

murmur. Indulgeo deinde corpori quantum satis est Magna vero pars temporis consumitur deambulando . nam, est hic aer frigidiusculus, d loca amoena admodum, id deambulationem accommodata. Quod autern facio plurimi, nulla hic audio nova, nulla bella, nullos rerum tumultusti non quaeri senti, quid Aragonum, quid Francorum parent Regesa quid Dux Mediolani, quid Florentini moveant: non audio nostror temporum molestas archipiratarum terrestrium militias , quos ultra Sauromatas vellem hinc esse abreptos Fruor quiete animi nam corpus sibi consulit; neque me sollicitat cupido ulla lucri. Quin potius illa me torquebant cum essem Tibure Si quem conveneram ex nostris: Heus tu, nunquidnam novi Unus mortuus est, alter morituro proximus Nun

quid aliud novis Milites conscribuntur, aliqua obsidio paratur, Tuderium deditionem fecit, Perusini legatos misere, nescio quod castellum secessionem parat s sexcenta alia, faetorum plena. Qvqdediscenda essent, scirentur. Hic vero iis inanibus fabellis honeste caremus . Hujus vitae vellena te fieri participem , si id esset futurum in rem tuam. Nam tunc

nihil nobis deesset ad absolutam cumulatam

392쪽

Nam hic quoque Epicurum fieri licet,leum , qui aqua inpolenta hospitem recipiebat, eum, qui titillatione sensuum vitam effecit beatam. Si aderis, utramvis capere licebit tibi tamen soli, si priorem legeris. Virum clarim muIn Antonium Luschum, si praesens est,uerbis mei salvere jube V item Ramessem confabulatorem nostrum. Vale dec.

INgentem benignitatem tuam, vir clarissime jam ter spectare jussus sum

primum, quum declarationem in Senecae

declamationes commodare mihi, qui nulla tecu familiaritate conjunctus prius fueram , non dubitastici deinde , quum commentarium in Augustinum de civitate Dei, Bonacurso nuncio, mihi consignandum tuo nomine, dedisti tertio, quum munuscula mea, dignitate tua longe inferiora,jucunda fronte suscipere dignatus es. Qua in re non te latere velim jocosam contentionem per me cum ipsis muneribus in ipsa destinatione habitam. Cum enim illa mittere deliberarem, nullo pacto pede efferre volebant in quanto magis tuos petere lare jubebam, tan

393쪽

ILLus TR VIROR EPrs T. 38 to magis resistebant. Horrebant, reor, ecquodam rubore praepediebantur magnificum auum illud subiret a Tatium. Nec mirum , si tanti nominis tui splendore

confundebantur. Quis enim genere clarior, quis omni virtutum genere praestantior, quis fortunae muneribus abundantior, non tantum tua ipsa in urbe Lucana, sed tota in Etruria reperiri potest Tu tantum pro tui animi magnitudine fortunae fulgorem flocci facere, parvique ducere solitus es. Equi dena de mansuetudine tua certior factus, persuadere illis non dubitavi, ut audacter indubitanter-

que migrarent. Refocillata itaque oratione mea pudibunda inrubore suffusa, declivibus oculis aedes tua sidereas subi- Te conata sunt. Ubi praeter opinionem benigne suscepta, futuris umeribus tutum pollicentur accessum. Quae sit tardiuscula fuerint, pro tua modestia tarditatem ipsam mansuete patienterque tolerabis. Voluissem tamen tuis illis celeberrimis nuptiis aliquid misisse. Ad quod

faciendum me non mediocriter adhoItatus est Iola annes de Vecchiano, sacraruna

legum interpres egregius. Sed quia nihil ipsarum splendorem condecens occurrebat, in aliud tempus differendum duxi. Nec ipsa tarditate tantorum in me be

394쪽

38i Ri Ne IPuM ET neficiorum immeniorem existimes, quaeso si meritis tuis non repente satisfactum per me fuerit saxo tame ne te, certasse priorem, poeniteat. Quod si digita non contulero praemia, ne tamen ingratus videar, enitar pro viribus spee orique meo Maronicum illud semper haerebit infixum s In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum, laudesque, manebunt. Et quoniam nullum ossicium

referenda gratia magis necessarium du- citur, singulari benignitati tum quas poscsum, gratias ago, majores debeo sequas, cum tempestivum fuerit, persolvere non

praetermittam Librum vero tuum supra notatum tam benigno commodatum animo , tutum , illaesum, inviolatumque reservabo ; nec illum penes me diu dormitare permittam, sed bibliothecam ab Iam tuam omni genere librorum copiosissimam repetere jubebo Vale, vir insignis in me tuorum servitorum numero adseribe Ex Pisis, ani Lai. Decembres, i

395쪽

Francisus Philelphus, Praeclaro equiti,

domino Paetanti Stroet et a S P. D.

Soleo certe nonnunquam, Pallas , vir clarissime, majorem in moduna queri perniciosam praeteriti seculi adversus nostrae tempestatis doci: os homines itera rumque cupidos injuriam in illos vehementi quodam odio detestari, quorum inerti negligentia factum est, ut in amitasiis veterum scriptorum illustribus ac infinitis prope voluminibus tacitam ipsi cladem susciperemus. Quid enim claris ingeniis aut acerbius, aut calamitosius accidere potest quam iis carere, quibus sine omnis suus splendor , omnisque a gnitudo , manca, muta est Nemo profecto , mea sententia, etsi adequitandum aptissimus sit natura, sine equis equestrem teneat, neque sine armis militiam , neque navigandi peritiam in enavigiis neque architecturam , neque aliam quamvis sive artem sive facultatem , ubi hujusce rei defuerint instru- naenia, medullitus sane noscere qui quam queat. Cujusmodi vero quoque

bonarum artium instrumenta , ob tantum hune tamque indignum veterum librorum interitum, amiterimus, ipse opti

396쪽

1aius testis sis. Nemo enim est unus omnium inter nostros, Aut id te melius scire vel possit vel debeat. Nam Graeceis Latine eam habes eruditionem qua medius id in majorem nemo Et, si quid apud idios ros externosve librorum relictum sit, id omne, pro tua eximia diligentia ac laudatissimo doctri-riae studio, tibi, vel potius eruditis omnibus Iam priden maximis cum laboribus impensisque comparasti. Qi denim philosophos numerem Qui quo

majore numero extiterunt, eo paucioribus nihil naufragii factum est Libros

circiter quadringentos Aristoteles , ac

prope totidem Theophrastus , scripsit;

tuorum mirum est quanta sit nobis relicta paucitas Democriti illius Magni tantique viri , magnum de mundo Opus talentis quingentis aestimatum per- inbent Usque adeo multa scripsit , ut librarius sit ab Epicuro appellatus. picurus autem ipse trecenta reliquit voluitiana Chrysippus vero , quem librorum Epicuri hujus parasitum Carrae ades nominat, quinque ac septingenta volumina elucubrasse traditur Permulta Zeno Cittensis, Cleanthes scripsere, permulta Heraclitus , permulta Empedocles malia, cum Graeci tum Latini Philo-

397쪽

Philosophi, quae complecti numero, labor sit, permulta nobis, maxima suae sapientiae, peril histria monumenta reliquerunt. Horum autem omni una nulla prorsus scripta extant. Qilici autem , ut reliquos, sive Poetas, sive historicos, sive alios praestanti aliqua doctrina ringenio viros, o naittam, quid, inquam, oratorum versoriam interitusque commemorem Hosce propemodum omnes, ad Brutum scribens , Cicerota non Latinos solui ab ipso usque M. Cornelio Cethego, quem ore suaviloquenti viguisse En- nius decantabat, vel ab illo potius Bruto repetens , qui vim ex urbe Rhegina extruseritu verum, Graecos ab ipsius usque Solonis Pisistratique memoria, diligenter, ut assolet, Leleganter enu an erat. In quibus quanta sit strages fa ista, quanta suscepta calamitas, quis te, nobilissimo qui te, homine doctissimo, melius omnium unus noscit Nonne igitur jure succensebimus, detestabimur, execrabimur, quorum desidia ignaviaque tantam nobis actura factam intue inura

Attamen in tanta veterum librorum Daucitate, summa diligentia, sudio incredibili, id assecutos nonnullos cernimuS, ut honori apud omnes admirationique habeantur. Nec certe dubitandum exi-R 1 stimo,

398쪽

388 RiNCI Pu METstimo , quin multos hodie Leonardos permultos haberemus Ambrosios, si priscis bibliotecis liceret frui. Quarum aliquota pars cum in omnem Italiam di fusa est tum potissimum in hac urbe patet, ubi divina quaedam ingenia germinant. Nec diffido tamen, quin aliqui brevi ex hac ipsa emersuri sint, qui sua incura Lindustria cingenio tanta huic jacturae cladique medeantur et quo pacto

cum Iarnottium Manetum hunc nostrii, Carolum retilium, disertos, doctos

homines tum alios plerosque ad elo-.quentiae eruditionisque decus evasisse. at . que in dies magis evasuros jam probe video Sed de his hactenus multa. In eo

autem veterum scriptorum naufragio insignis est Lysii oratoris procella. Is enim orationes quadringentas viginti quinque scriptitasse fertur. Quarunt ducenta ac triginta Dionysius oecilius indubitatas ilius existina abat Reliqua vero creduntur adulterinae. Hisce autem in omnibus, id duntaxat ob malignitatem caussae, eum succubuisse Plutarchus refert. Scripsit rhetoricas artes,in conciones . laudationes, lapistolas orationesque,

tum amatorias, tum funebres ac Socratis defensionem. Ex hac autem tanta

399쪽

ILLus TR VIROR EPis T. 38ycium triginta orationes extatu reliqua vero omnia periere Quanta is vero dicendi luculentia majestateque floruerit, princeps eloquentiae, Coptima nultitis expers disciplinae, plurimis in locis disseruit, ac nos fortasse propediem alio quodam in loco commodius exposituri sumus. Id tamen abunde dignosci potest ex ea funebri oratione , quae ab hoc ipso Lysia pro iis Atheniensibus edita est, qui adversus Lacedaemonios Corinthiis auxilium ferentes , post urbem jugo solutam triginta tyrannorum , forti latroci praelio interiere. Hanc frequentissime antea Graece lectitaveris, nunc Latinam a nobis factam ut Latine legas, baeteris legendam de , te vehetantissime

Franciscis Philalphus, Claro equiti,

Pallanti Stroet Tae S. P. D. N Uere nonnulli, prudentes, docti a viri, praestantissime Pallas, qui id, anter Lysiae oratoris, Platonisque Philosophi scripta, maxime interesse judicarent, quod propemodum alii quidam, apii homines haud vulgares , inter Demosthenem, Ciceronem voluere. Nam 1 uic nil adiici, illi detrahi nil posse.

400쪽

3so PRINCIPuM ET Id quid aliud esse dixerimus, quam, quod vel Platonis esse cernimus eximiam quadam exuberantemque dicendi copiam, vel Lysiae elimatum gravissimumque orationis filum Quod quidem acutissimorum hominum udiciuna cum semper maxime facere consueveram, tum vero, postea quam Graecas literas degustassem, admiratus sum adeo, ut vix quicquam aut verius aut subtilius judicatum existimarim.Nam, ut reliquos nunc omiserim,

quid de Lysia ipso dicam cujus peregregia dicendi quaedam divinaque elegantia, castigata verbis, sententiis affuens , tantum de se stuporem splendoremque legentibus ingerit ut hunc profecto eum fateri oporteat qui unus inprimis inter Graecos primas eloquentiae partes teneat. Hic est ille Lysias , cujus disertissimis orationibus si quod subtraxeris verbum, etfi id commode feceris, de sententia subtraxisse tamen appareas cum adeo ab eo sunt omnia mirabili quodam suo artificio hordine lucubrata, dicta . posita , colligata. Is praeterea cum caeteris in rebus praestiteri plurimum, tum quoque singulari perspicuitate, nitore claruit. Quem etsi nobilis rhetor socrates imi-xatus fere sit tamen neque hunc neque Demosthenem ipsum,eloquentiae principem

SEARCH

MENU NAVIGATION