Opera C. Cornelii Taciti

발행: 1812년

분량: 622페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

J C. 62. ANNALIUM LIBER DECIMUS QUARTUs.

tuos administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem ipse detrudam; Sed traditis, quorum fulgore perStringor, quod tempori hortorum, aut villarum,

curae Seponitur, in animum revocabo. Superest tibi robur, et tot per annOS' nixum DStigii regimen pos- Sumus Seniore amici, quiete reSpondere.' Hoc quoque in tuam gloriam cedet, eo ad Summa veXisse, qui et modica tolerarent.

55 AD QUAE Nero sic ferme respondit Quod modi

tatae orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praevisa, Sed Subit expedire docuisti. Abavus meus Augustus Agrippae et secenati usurpare otium poSt labores concessit Sed in ea ipsa aetate, cujus auctorita tueretur, quidquid illud et qualecumque tribuisset attamen neutrum dati a se praemiis exuit Bello et periculis meruerant. In his enim juventa Augusti versata est. Nec mihi tela et manustus defuissent, in armis agenti. Sed quod praeSens conditio poscebat, ratione, conSilio, Praecepti pueritiam, dein juventam meam fovisti. Et tua quidem erga me

munera, dum ita Vppetet, aeterna erunt. Quae a me habes, horti, et foenus, et villae, caSibUS Obnoxia sunt ac

licet multa videantur, plerique, haud quaquam artibus tui pares, plura tenuerunt. Pudet referre libertinos, qui ditiores spectantur. Unde etiam rubori mihi est, quod

praecipuus caritate,' nondum omne fortuna antecellis. 56.

VERUM et tibi valida aetas, rebusque et fructui ' rerum sussiciens; et nos prima imperii spatia ingredimur: nisi forte aut te Vitellio ter consuli,' aut me Claudio

nal. XIV. 4.

. Pru cipuus caritate . Tua inmo, more in te Caritate Pra'Cipuus.

Vitellio ter consuli. i. Vitel-

232쪽

222 C. CORNELII TACITI

postponis ' Sed quantum Volusio ' longa parcimonia quaesivit, tantum in te mea liberalita CXplere non potest. Quin, si qua in parte ubi crum adolescentiae nostrae declinat, revocaS, Ornatumque robur Subsidio impensius regis. Non tua moderatio, Si reddideris pecuniama nec quies, si reliqueris Principem Sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur. Quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit, unde amico infamiam paret, inde gloriam sibi recipere. ' His adjicit compleXum et oscula, factus natura, et ConSUetUdine exercituS, velare odium fallacibus blanditiis Seneca qui finis omnium cum dominante sermonum grates agit: sed inStituta prioris potentiae commutat prohibet coetus Salutantium Vita comitantes rarus per Urbem quasi valetudine infensa, aut sapientiae studiis domi attineretur.

cccccccccccccccccc

5 . PERCULso Seneca, promtum fuit Rufum Fenium imminuere, Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. Validiorque in dies Tigellinus; et malas artes, quibus Solis pollebat, gratiore ratus, Si Principem Societate scelerum

Illina, Claudii amici: m, ter On-SUlem Consurae Collo am juvenem egregium, sagitiosum senem vidi-mUS Upr Annal. VI. 32. et paS- sim Annal. XI et XII.

Aut me Claudio postponiS. Vulgo, mrporris. Vide Ot et ementi ad Annal. XIV. 56. Sensus vero St Et ros prima imperii spasia ingredimur plurima adhuc in te collaturi, nisi forte aut te Vitellio ter consuli, aut me Claudio p0stponiες et quantum sic enimem endundum csse puto Volusio longa parcimonia quoesizit, tantum in te mea liberalitas e lere non

potest. Olim Claudius Vi tollium

ter consulem secorat. Nondum consul morat onoca, nisi fori hoc anno fuerit consul sus Uctus, ut

quibusdam viris eruditi placet, cum Trebellio Maximo. Sed quanimi Volusio. Volusii opes bonis artibus partae laudantur

Annal. XIII. 32.

Gloriam sibi recipere. Utraque Oratio utriusque ingenio digna Arte multiplici praestat ero : 0-

Ceptor magis quam Ultor rigidus. Fenium imminuere. Poste interemtum, ut diCetur Annal. XV.

Agrippino . Pronis matris.

233쪽

J C. 62 ANNALIUM LIBER DECIMUS QUARTUS. cca obstringeret, metu eiu rimatum compertoque Plautum et Sullam ' maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in altaliam Narnonensem nuper amoto nobilitatem eorum, et ' propinquos huic Orientis, illi Germaniae Xercitus' com memorat. Non Se Ut Burrum, diVerSa Spes, Sed solam incolumitatem Neroni Spectare: Cui caVeri utcumque ab Urbanis insidiis praesentia; longinquo motu quonam modo comprimi posses Erectas Gallias ad nomen dicta- - torium, nec minus suspectos ASiae populos, claritudine avi Drusi Sullam inopem, unde praecipuam audaciam; et simulatorem segnitiae, dum temeritati locum reperiret. Plautum magnis opibus, ne fingere quidem cupidinem otii, sed veterum Romanorum imitamenta praeferre,

adsumta etiam Stoicorum arrogantia, Sectaque, quae tu

bidos, et negotiorum appetente faciat. V Nec ultra mora. Sulla, Sexto die pervecti ΜaSSiliam percussoribus, ante metum et rumorem interficitur, cum epulandi causa discumberet. Relatum caput ejus inlusit Nero, tamquam praematura canitie deforme. 58. PLAUTO parari necem, non perinde occultum fuit, quia pluribus salus ejus curabatur, et spatium itineris ac maris tempusque interjectum moverat famam vulgoque fingebant, petitum ab eo Corbulonem,' magnis tum Xe

Plautum et Sullam Rubellium lautum, de quo dictum est Supra Cap. 22. et Cornelium Sylialam, de quo in libro priore cap.

47. De utroque vide tem CBOS.

n. 76 et 107.

Proesenticl. Neronis ac Tigellini Lesentiu. Ad nomen dictatorium. Ad nomen Syllae, quod olim, dictatore Sylla, inclaruerni.

tus nepos erat Drusi Caesaris, et

atavum iubebat Augustum, qui

tantum abnuus erat eronis. Vide Stem. 92S. n. 76. Quae turbidos, et negstiorum appetentes faciat. Hae non CCtae,aUSterae quidem Ct, ut fateor, ex placitorum naturi; arrogantiS, Sed

hominum vitia, qui honesti imagine saliuntur, vel fallunt. Vide

Annal. XVI. 32. Inde amon Cl. Baconus de Augm Sc lent. I. 3.

.hausit illud τίδετον Non Epicuri

Schola, Sed Stou veteres respublicas perturbavit.

234쪽

224.

C. CORNELII TACITI

A. U. C.' II.

citibus praesidentem P si clari atque insontes interficerentur, praecipuum ad pericula: quin et Asiam favore juvenis

arma cepisse, nec militeS ad SCelu misSos, aut numero validos, aut animo promtos postquam jussa efiicere nequiverint, ad spe nova transisse. V Una haec ' more famae, credenti l otio augebantur. Ceterim libertus Plauti celeritate ventorum praeVenit centurionem, et Andata L. Antistii soceri, attulit: effugeret segnem mortem, otium, suffugium,' et magni nominis miserationem: reperturum OnOS, OnSOCiaturum audaces nullum interim subsidium aspernandum: si sexaginta milites totonim adveniebant propulisset dum refertur nuntius Neroni, dum manu alia permeat, multa Secutura, quae ad usque bellum evalescerent denique aut salutem tali consilio quaeri, aut nihil gravius audenti, quam ignavo, patiendum esse.

59. SED Plautum ea non movere : Sive nullam pem providebat inermis atque exul seu taedio ambiguae Spei; an amore conjugi et liberorum, quibus placabiliorem fore Principem rebatur, nulla sollicitudine turbatum. Sunt, qui με alios a socero nuncios venisse V erant, tamquam nihil atro immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis,' constantiam oppe

Erercitibus praesidelitem. In Syria ut dictum Supra cap. 26. Truns se. Una tiro. Mullem

Die Vana ioc. Vide not. Otomon l. ad Annal. XIV. 58. ' L. Antistii soceri L. Antistius patUr Antistite 'ollutiae, Rubolli Plauti conjugis. Vide Stom.

Ca s. n. 77.' Otium, v stigium. Melius, Otiosum si mugire M. Vido not. et emonii. Ad Annal. XIV. 58. Non in is n/i, ration fu/. EmOU- dandum mihi videtur: sistimerest Segnem mortem, et otiosi/m rufugium magni nominis mi*eratione r perturun bonos conSociaturum audQC S. Doctoresque supieritia . Philosophos tot COS. Coeranum Graeci Graecis Κοίρανος. nudatur ara linio intor auctor s. Vido larduinum in Indic Auctor Fru Stra Orgo OXi Stimavit Lilistus unusi,m forte OSSO a Chl- rarium, On 'cae condiscipulum,nui ad cetera contemnenda a contemtu sui venit, Sonec Epistola LXVI. qua nulla Stoic magis.

Musonium hisci generis. Ov

235쪽

I C. 62. ANNALIUM LIBER DECIMUS QUARTUS. 225 riendae mortis, pro incerta et trepida vita suasisse. Repertus est certe, per medium diei, nudus, exercitando corpori. Talem eum centurio trucidavit, coram Pelagone,

Spadone, quem Nero centurioni et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat. Caput interfecti relatum cujus aspectu ipsa Principis verba referam' Quin,' inquit, mero, deposito metu, nuptias Poppaeae,

ob ejusmodi terrores dilatas, maturare parat, Octaviamque conjugem amoliri, quamvis modeSte agat, et nomine pa-

tris, et studiis populi gravem tV Sed ad senatum literas misit, de caede Sullae Plautique haud confessus Verum utriusque turbidum ingenium esse, et sibi incolumitatem

reipublicae magna cura haberi. ' Decretae eo nomine M supplicationes, utque Sulla et Plautus Senatu OVe-

rentur,' gravioribus tamen ludibriis, quam malis.'

6O IGITUR accepto patrum consulto, postquam cuncta Scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam, sterilem V dictitans. Exin Poppaeae ' conjungitur. Ea diu pellex, et adulteri Neronis, mox mariti potens, quemdam ex ministris Octavis impulit, servilem ei amo- rem' objicere destinaturque reus cognomento EuceruS,

quem malisne mortalit philosophicleaecelluisse aiu)it, Philostrat. Vii. Apodon. V. 46 p. 8 p. Clim apud ii indem hilostratum, V. 35. p. 176. Βαζυλωνιος dicitur, id ne accipias de patria, sed de studiorum genere, quod philosophos, quasi Chaldaeos, puniret ero. Unde ipse Musonius h Nerone in

insulam Gyam projectus, teStecodem Philostrato, it Apollon. VII. 16 p. 297. qui hic Μουσωνιον τον υρρηνον appellat. De illo adhuc infra Annal. XV. 71.

Principis verba referam. JuXtaVOL. II.

Dionem, XII p. 707. ero, Viso Plauti capite, ait, nesciebam magnum ei fuisse nasum, ου ἐδειν, ἔφη, οτι μεγά ν ρινα iπεν. Verba erone digna, Sed quiae merito mi Sit Tacitus. Alius est Aulus Plautius, juvenis a erone interfectus, de quo Suetonius inmer. XXXV. Nomine putris Claudii. Oc tavia enim Claudii et Messalinae filia. Vide stem Caes. D. 26. Quam malis. Oecque ludibria mulis ii Sis graviora. Quid enim gravius bac pudenda senatus

Servitute λ

' aei Poppaeae. De qua multa sunt dicta Annal. XIII. 45 et 46.

236쪽

natione Alexandrinus, canere tibiis doctus Actae ob id de

ancillis quaestiones, et vi tormentorum Victis quibusdam, ut falsa adnuerent, plures perStiteres Sanctitatem dominae tueri. Ex quibus una instanti Tigellino, castiora esse muliebria Octaviae V respondit, quam os ejus.' Movetur tamen primo civilis discidit' specie domumque Burri, et praedia Plauti, infausta dona, accipit. o in Campaniam pulSa St, addita militari custodia. Inde crebri questus, nec Occulti Per Vulgum, cui minor sapientia, et ex mediocritate fortunae, pauciora pericula Sunt. His motus Nero, haud quaquam poenitentia flagitii, con)ugem revocavit Octaviam. 6 I. EXIN laeti Capitolium scandunt, eosque tandem Venerantur. Effigies Poppaeae proruunt Octaviae imagines geStant humeris, spargunt floribus, foroque ac templi Si tuunt. Itur etiam in Principis laudes, expetitur Venerantibus. Iamque et palatium multitudine et clamoribu COm-Plebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos disjecere. Mutataque, quae per Seditionem Verterant, et Poppaeae honos repositus est. Quae Semper odio, tum et metu atrox, ne aut vulgi acrior vi ingrueret, aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus ejus Non eo loci res suas agi, ut de matrimonio certet

quamquam id sibi vita potius), sed vitam ipsam in X-

tremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae, quae

Plures perstisere. Si Dioni, LXII. p. 707. fides, sola Pythias perstitit, faciem Tigellini conspuit,

eumque allocuta est: Μήνη δ' η Πυ

γελλῖνε, τ αισοῖεν η δεσποινα μου του σῆ

Civilis discidii. Diuortii. His haud quaquam Nero his populi clamoribus, haud quaquam premitentia sagitii motus, Octaviam

Campania reVOCaVit.' a petitur venerantibus. Vide not. et emend. ad Annal. XIV. 61. 2 si fatoque Mutata Sunt, quae per seditionem verterant, et prorutae ossigies Poppaeae repositae SVnt. Eversas Poppa ae imagines fuso describit Serieca, OctaVia, Ct. IV.

237쪽

J C. 62. ANNALIUM LIBER DECIMUS QUARTUS uer plebit sibi nomen indiderint, ea in pace ausi, quae vix bello evenirent. Arma illa adversu Principem sumta: ducem tantum defuisse, qui, moti rebus facile reperiretur. Omitteret ' modo Campaniam, et in Urbem ipsam pergeret ad c u nutum abSenti tumultus cierentur. Quod alioquin suum delictum t quam cujusquam offensioneis An, quia eram progeniem penatibus Caesarum datura Sit, malle populum Romanum tibicinis

AEgyptii subolem Imperatorio fastigio induci menique,

si id rebus conducat, libens, quam coactus, acciret domiti am, vel consuleret securitati justa ultione. Et modicis remediis, primos motus consedisse: at, Si deSperent uxorem Neronis fore Octaviam, illi maritum daturos.' 62. VARIUS sermo, et ad metum atque iram accommodatus, terruit simul audientem, et accendit. Sed parum valebat suspicio in servo, et quaestionibus ancillarum elusa erat. Ergo confessionem alicujus quaeri placet, cui rerum quoque OVarum crimen adfingeretur. Et visus idoneus maternae necis patrator, Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio quia malorum facinorum ministri quasi ex-

Quae plebis. Quae plebis Urbanae, aut populi Romani, nomen sibi indiderint. Haei illustra Seneca, Octaviis, Act. III. 675.

Ubi Romani vis est postili

Omitteret Oniitteret modo Cann paniam, in Urbem ipsam per-guret Octavia, ad vj his absontis nutuna tumultus cierentur. Quod alioquin Poppaea delictum QuemIostendit Au, quia verum Progeniem penatibus Caesarum datura sit malle populum Romatium Eu-cori, tibicinis Alexandrini sobolem Imperatorio fastigi induci. Denique si id reipublicae Ondu Cat libens potiu8, Ulili CORCtUS C-ciret dominam, vel securitati justa

ultione consuleret. Primos quidem motus modici remediis sedatos fuisse : ut Octavit maritum daturos, si illam eronis uxorem Ore desperaverint. Matern necis patrator Anicetus, interfector Agrippinae, Neronis matris, ut dictitati est Suprnca P. 7.

238쪽

228 C. CORNELII TACITIA. U. C. 815. probrantes aspiciuntur. Igitur accitum eum Caesar operaes prioris admonet. Solum incolumitati Principis adversus insidiantem matrem Subvenisse locum haud minoris gratis instare, Si conjugem infensam depelleret: nec manu aut telo opus. Fateretur Octaviae adulterium. Occulta quidem ad praeSens, Sed magna ei praemia, et secessus amoenos ' promittit: vel si negavisset, necem V intentat. Ille insita vecordia, et facilitate priorum sagitiorum, plura etiam. quam jussum erat, fingit, fatetu que apud amicos, quos velut consilio adhibuerat Princeps.

Tum in Sardiniam ' pellitur, ubi non inops exilium toleravit, et fato obiit.

63. A NERO praefectum in spem sociandae claSSis Corruptum,'' et incusatae paulo ante sterilitatis V oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi ρε comperta,' edicto memorat insulaque Pandataria,=Octaviam claudit. Non alia exul visentium oculo majore misericordia adfecit. eminerant adhuc quidam Agrippinae a Tiberio . recentior Iuliae memoria obverSabatur, a Claudio pulsae. Sed illis robur aetatis adfuerat. Laeta aliqua Viderant, et praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatione allevabant. Huic primum nuptiarum

dies loco funeris fuit, deductae in domum, in qua nihil nisi

luctuOSum haberet, erepto per venenum patre, et Statim

Plura etiam. Non modo adulterium fatetur, sed fingit e coris ruptum ut classem Misenatium sociaret, et in partes octaviae adversus Neronem traheret.

In Sardiniam. De qua Mela, II. 7. Sardinia fertiliε, et oli,

quὰm coeli, melioris atque ut foecunda, ita pene peStilenS. Corruptum. Quod ab Aniceto confictum modo diXimus.' ι militatis. Incusatam steri litatem vidimus cap. 6O.

Insuidque Pandaturi Thetiland of St. Mata, in Puteolano

Agrippincera Tiberio Agrippina Germanici Xor, a Tiberio in andatariam projocta, ut diXimus in Suppl. Annal. V. 12. Iulii e memoria. Juliae, Germanici et Agrippinae filiae, X ilium mortemque memorabimus in Suppl. Annal. IX. 24 et 48. Vide et stem. CAES. n. 7. In domum. In domum Ne

239쪽

J C. 62 3 ANNALIUM LIBER DECIMUS QUARTUS. 229 fratre: tum ancilla ' domina validior et Poppaea non

nisi in perniciem uxoris nupta postremo crimen omni exitio graViUS. 64. AC PUELLA, vicesimo aetatis anno, Inter centUriones et milites, praesagio malorum jam vita Xemta, nondum tamen morte acquiescebat.' Paucis dehinc interjectis di bus, mori jubetur cum jam viduam se, et tantum Ο- rorem testaretur, communesque Germanicos,'' et postrem Agrippinae nomen cieret, qua incolumi, infelix quidem matrimonium, sed sine exitio pertulisset.' 'Restringitur vinculis, venaeque ejus per omne artUS EXSOl-VUntur; et, quia pre8SU pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur. Additurque atrocior

Saevitia, quod caput amputatum latumque in Urbem Poppaea vidit Dona ob haec templis decreta. Quod ad eum finem

memoraVimVS, Ut, quicumque casus temporum illorum, nobis vel aliis auctoribus, noscent, praesumtum habeant, quotiens fugas et caedes jussit Princeps, totiens grate Deis actaS; quaeque rerum Secundarum olim, tum publicae

cladis insignia fuisse. Neque tamen silebimus, Si quod

Patre, et statim fratre Claudio patre, fratre Britannico. Tum ancilla. Acte, ancilla, de qui dictum est supra cap. 2. et

Annal. XIII. 46.

Postrem crimen Abacto partus conScientia libidinum. Morte acquiescebat. Elegantissim dictum, licet paulo ingenio- Sitis. Praesagio malorum jam

vita exemta erat Octavia, nondum tamen morte, quae et ipsi ultimum malorum levamentum, eroni et Poppaeae extremum Celu SU pererat, acquiescebat, id est, nondum occubuerBt. Viduam se, et tantὰm Sororem.

Viduam ob divortium D sororem Neronis, adoption . Sic sermhapud Senecam, OctaViu, Ct. III. 658.

Communesque GermaniCOS. Claudium, Germanicum, eronem DrUSUm, Omne Germanicos, et Octaviae progenitores, ipsi cum Nerone communes propter Neronis adoptionem, unde ero quoque dictus est Germanicus. Videstem CaeS. D. 79.

Agrippinae. Germanici filiae,

Neronis Matris, Claudii uxorii. Vide stem Caes. n. 3.

240쪽

230 C. CORNELII TACITIA. U. C. 815.

senatusconsultum adulatione ΠΟVum, aut patientia postremum fuit. 65. EODEM anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum, quasi adversatum nuptiis Poppaeax Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam, ut C. Pisonis socium,' sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est. Unde Pisoni timor, et orta insidiarum in Neronem magna moles, sed improSpera.

I bertorum postas nos SVeton. in Ner. XXXV. Libertos diuites et sene olim adoptionis, moae dominationi suae fautoreS, Tenen partim cibis, partim potioniblis indito, intercepit.

Doryphorum. A libellis Neroni, qui illi, teSte Dione LXI. p. 692 ducenties sestertium Angi. 166 666l. 13s. d. dederat olim prodigUS, Un Crudeli S. Moryphorum, qui Neroni denupsit, meis ora Suetonius in Ner. XXIX. At, ut existinuant viri eruditi, Suetonius librarii vo Doryphorum pro Pythagoram Scripsere, de quo dicctur infra Annal. XV. 37. Pallantem Saepe memoratUm in libris superioribus. De allantis sepulcro, abhinC anno prope quinquaginta reperto, Vide Ot et emend. ad Annal. XIV. 65. C. Pisonis socium De illo plura Annal. V. 48.

SEARCH

MENU NAVIGATION