Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

eANONICARUM.

gaudium, videre Regem coelorum in decore suo et Dominam nostram Virginem Mariam totam deific tam et glorificatam. Doela te fruiturus es Sanctorum societate, jucundissima propter eorum qualitatem; sunt enim speciosissimi , nobilissimi, charitate plenissimi et in numero plurimi. Intra te propter glorificationem animae et corporis ratione quadruplicis dotis, qua adornabitur et vestietur immortalitate et prae sole fulgebit. Die Dominica ad terlim.

metra te praebiturus est tibi Iooum amoenissimum, deliciosissimum, omni quod delectare potest rem tissimum , scilicet odoribus, Suavitatibus , canoribus , melodiis et diversis harmoniis altissimum, latissimum , lucidissimum. Sialtis te alia plura gaudia tibi largiturus est. Non enim solum his, quae supra te fiunt, fruiturus es, sed etiam quae subtus te Sunt, cum perspexeris, totam saevos et terribiles divina virtute hostes devicisse , et commissos reatus Dei clementia deflevisse, et tam dolorosos cruciatus Dei miSericordia ovasisse. Cirea te alia multa bona est tibi exhibiturus, quae

sunt tam multa, ut nequeant numerari: tam mygna, ut nequeant menSurari: tam pretiosa, ut nequeant aestimari: itaque fruiturus es amotione omnium ma-

312쪽

lorum et impletione omnium desideriorum , Omne

habens quod cupias, et nihil habens quod odias. Utilitas straliarum etctionis pro beneficiis. Iactenus, dilectissimi fratres, per totius hebdomadae ferias in prima et tertia Dei beneficia retuliamuS , ne quis valeat se excurere, dicens, se ignorare pro acceptis beneficiis gratias agere, cum inter cuncta religiosi exercitia hoc sit praecipuum, ut gratias agens de receptis fiat dignus recipiendis. Quia enim sumus ingrati, ideo tantam virtutum et divinorum donorum, et praecipue divini amoris patimur inopiam. Nullatenus quippe perfecto amore Deo valemus aptari, nisi per assiduam suorum beneficiorum considerationem; nam isti sunt funiculi, quibus trahimur, aptamur et adhaeremus Deo secundum quod ipse per Prophetam eo testatur, dicens: Traham eos in funietilis Idam. Et qui sunt, fratres, funiculi Adam, nisi divinorum munerum jugis rumbnatio , ut Liconiensis et BonavPntura dicunt 2 Ingenter igitur nobis insudandum est, ut in praemissis exercitiis assidue nosipsos exercendi peritiam habeamus , et procul dubio experiemur , animas nostras divinitus illuminari et instammari, quia , ut B. Augustinus dicit, nihil nos ita ad Dei inflammat amorem, sicut crebra divinorum beneficiorum recordatio.

313쪽

CAPUT VI.

uem modum tenere debet religiosus in sexta et nona.

ouemadmodum supra diximus, non Solum pro nobisipsis, sed pro toto mundo orare et totis pietatis visceribus supplicare debemus Dominum , quatenus suam dignetur inclinare misericordiam ad omnes creaturas, pro quibus Princeps gloriae Christus Redemptor noster pati dignatus est, ut scilicet ad agniationem veritatis suae Catholicae fidei trahantur, sive Christiani, sive Iudaei, sive alii infideles, et non priventur illo heatorum consortio felicissimo et careant illa beatifica Divinitatis visione, ad cujus contemplationem et fruitionem rationales creaturae fuerunt conditae, pro quibus quoque et sanguinis Christi pretiosus thesaurus fuit effusus in cruce. Praecipue tamen divinam arctamur pro populo ChriStiano sup plicare Majestatem, sicut nos docet Ilieremias Pr pheta , cum, Videns populum suum per iniquum regem Nabuchodonosor male tractari et captivum in

Babylonem trahi, dolens debat: his dabit evili

meo aquani, et oculis meis fontem lac martim: et Plarabo die ac nocte interseelos populi mei' ouis est Nabuchodonosor iniquus rex, fratres, nisi diabolus , qui trahit captivas animas populi Christiani in Babylonem , hoc est, in infernum' Et quis est Ilieremias, nisi anima devoti religiosi Deo per amorem conglutinata , quae ante Deum astans spiritu pietatis deli-

314쪽

buta ex intimis compassionis visceribus die ac nocte plangere et preces fundere non desistit pro interfectis populi sui' Debemus igitur, fratres, in sexto et nona assectuoso cujuslibet status Ecclesiao personam sum re , orantes, ut ad memoriam revocemus illa septem Verba, quae Redemptor noster anxietate plenus in cruce protulit, poscentes pro reverentia cujusque illi rum verborum a divina Majestate illud, quod cuillibet septem statuum personarum est ne Marium. Septem Verba. Primum Secundum Terlitim Ouarium inlum,aelum, limum Pater dimitte illis,

non enim Sciunt,

mem, ut quid dereliquisti mo p

l consummatum Gl. Paler, in marim tuas commendo Uiritum meum. Septem StatuS.

nis , Saracenis , Iudaeis et aliis Infideliseus.

315쪽

Ad seaelam per totam hebdomadam. Concine primum Psalmum repraesentando primum vectum , scilicet: Pater dimitte illis, non enim aesunt, quid meitinia. Ora pro Christianis inimicis, Agarenis, Iudaeis et aliis Infidelibus, concipiens in corde tuo, ut ad cognitionem veritatis perveniant, ne illa aeterna beatitudine priventur. Et assectu pietatis forma orationem, dicens: O piissime Domine , per istud Primum verbum , quod in cruce pendens protulisti,

miserere omnium istarum animarum. Concine secundum Psalmum in persona omnium consanguineorum, repraesentans Secundum Verbum,

quod in cruce Dominus protulit, scilicet: vulier, eece filius tuus, et discipulo: Ecce valer tua. Et sommato sic orationem: O Domine, per istud verbum propitius esto nostris consanguineis. , Tertium cane Psalmum in persona benefactorum repraesentans tertium verbum, quod Dominus dixit ad latronem , scilicet: mdie meetim eris in Paradiso. orationem autem sic formabis: O Domine, per virtutem istius sacri verbi tantae misericordiae miserere benefactorum noStrorum. Ad nonam per lotam hebdomodum. Ηymnus est concinendus in persona omnium tentatorum , amictorum et captivorum ad repraeSentandum quartum verbum , scilicet: Deus meus, Deus

Gareiae Meditationes. 38 Disiilaod brum Cooste

316쪽

meus , til quid dereliquisti me ' oratio autem sic est formanda: O Domine, per Virtutem hujus verbi su venire dignare afflictis omnibus et tentatis atque captivis. concine primum Psalmum in persona omnium in mortali peccato persistentium, repraesentans quintum Christi verbum in cruce pendentis, scilicet: Silo, salutem videlicet animarum. Et formetur per hunc modum oratio: O Domine, per virtutem hujus

sacrosancti verbi miserere cunctorum in mortali consistentium crimine, et trahe eos ad veram poeniten

Secundus Psalmus in persona universorum just rum est cantandus ad insinuandum sextum verbum Christi, scilicet: Conatiminatum est, videlicet omne

quod prophetarum fuerat super judicia justificationis

Patris mei. Orationem vero forma hoc modo: O Domine , per hoc sacrosanctum Verbum conserva universos justos in actibus verae justitiae. Psalmus tertius canendus est in persona aegrotantium et in agone mortis laborantium: et per eum reprBesentatur septimum Christi verbum, quod in cruce protulit, scilicet: Pater, in manu8 tum c-mendo spiritum meum. Et est hoc modo formanda oratio: O Domine, per hoc sacrum Verbum miserere omnium infirmantium, et recipe animas eorum, qui in mortis laborant agonia.

317쪽

res c APUT VII.

De vesperis.

Ad vesperarum ossicium solicitius debet se retiagiosus praeparare, ut osserat Domino sacrificium vespertinum : et matutinorum et vigiliarum repetita praeparatione, cum fuerit in oratorio in loco suo attracto spiritu, ascendat mente coelum, praesentans se ante thronum divinae Majestatis et multitudinis Angelorum et omnium Sanctorum in circuitu throni psallentium, et quasi inter eos cum Summa reverentia laudans Deum, Concinat Psalmum Cantet Coneinat Concinat Primum Seeundum Tertium

Avelis, Patriarchis, Prophetis, Apostolis, mrbribuS, Confessoribus.

Primos cum Domina ri tria Secundos cum

318쪽

CAPUT VIII.

De completorio.

Inter horas canonicas diurnas ultima est Compi torirem , et quemadmodum hic est terminus diei et operum vitae activae , ita devotus religiosus illis expletis transire debet ad contemplationem, et ab exterioribus ad interiora. Et ideo in principio Completorii praemittimus: Onυerte nos Deu8 etc. rogantes Dominum , ut convertat nos ab actione ad contemplationem. Psalle primum Psalmum cum (Hota. universis sanctis Patribus in persona animarum in purgatorio luentium, repraesentans Dominum ad limbum descendentem. Est autem sic orandum: O Domine ,

per tuum SacroSanctum descensum ad limbum miserere omnium animarum in purgatorio commanentium

Psalmus secundus ( Hata. 2 est psallendus in persona Sanctae Ecclesiae, repraesentans Redemptorem nostrum in monte Olivarum in die Ascensionis cum Domina nostra et toto illo sacro Collegio ejusdem Ecclesiae typum gerente. Et orabis sic: ODomine, per tuam sanctam AScenSionem miserere Ecclesiae tuae, Ordinum et Graduum ejus. Tertium concine Psalmum (Hata. 3 in persona totius nostrae congregationis cum Domina nostra et

319쪽

cum Apostolis et sanctis mulieribus in coenaculo ad insinuandum adventum Spiritus Sancti. Ora vero hoc modo: o Domine , per adventum Spiritus Sancti mia Serere hujus nostrae congregationis , et dignare in nobis ejusdem Sancti Spiritus gratiam et dona dissu dere , ut ipse nos semper gubernet et regat. Conelasio hujus heris. Diximus hactenus de repraesentationibus devotis et objectis, ad quae in singulis Psalmis divini ossicii debet religiosus respicere. Nam sicut praemissum est, multum confert, ut attenti simus et devoti, mentem in aliquo certo loco stabilire. Ηis objectis usi sunt Sancti in Psalmodia diversimode. Nam quidam habuerunt respectum ad horas Dominicae Passionis. Alii ad vitam Redemptoris nostri per totam hebd madam , ut ostendit Bonaventura in suo libro GContemplatione vilae Christi. Nonnulli ad Evangelium literaliter, ut scribit Gerson in suo Monetesseron. ouidam alii ad divina beneficia. Et quia non omnia conveniunt omnibus, secundum capacitatem nostri temporis ex omnibus praemissis excerpsimus illa , quae melius et minori fastidio valent exercitari. Unde qui dignus citharista cupit esse Domini, modum supra positum observet diligenter. ouod si egerit, Secura conScientia poterit apparere super distracti

nibus in ossicio divino habitis ante divinam Clementiam, faciens quod in se est; nam absque mentis dia

320쪽

3ot virecroRIBU RORARE stractione Deo cantare Angelicum est, non humanum

ossicium. Et ut parum eruditi intelligant, quid nomine Obbeti significatur, dicimus, quod in praesenti Ohoelum dicitur quaecunque materia devota, quae praesentatur intellectui, ut vita Domini. Dei beneficia, status diversi perSonarum, ut supra patuit.

Quomodo sunt horae Canonicae terminandae, et quid meditari debet bonus monachus in illa morula, in qua post si gulas horas Canonicas in Oratorio llectit genua.

Diximus ecco de horis canonicis quantum ad in--ereum et quantum ad progressum: videndum est modo do iisdem quantum ad egroreum. Legitur quippe in Ecclesiaste: Melior est finis orationis quam principium. IIoc dicit, quia omnis laus in fine canitur. Nam opus, cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum egi. Non igitur, fratres, decet, ut finita hora nonica de Oratorio mox egredi festinemus. Valde enim hoc Sancti reprehendunt , quinimo expleto penso Servitutis nostrae debito, mens nostra solicita sit ex intimis praecordiis Dominum exorare, quatenus servitium nostrum gratum habere dignetur ,

et humili corde

veniam petere,, smtim vere ,

Sacrisitium olferre. Primo consideret, si habuerit attentionem , de-

SEARCH

MENU NAVIGATION