장음표시 사용
281쪽
IN OLO RELIGIOSES INSTRUITUR , OMODO TAM IN NOCTURNA QUAM IN DIURNA PSALMODIA SESE ΗABERE DEBEAT, UT ILLAM DEBITA CUM ATTENTIONE ET REYERENTIA PERFICIAT.Disitired by Cooste
283쪽
Quod religiosus magnopere debet esse solicitus circa divinum ossicium.
In secundo libro Paralipomenon c. 2s scribitur :Filii mei nolite neptipere, Bos e sit Dominus, in Stetigraram eo, et ministretis illi, eolatisque eum. Quia igitur Deus elegit religiosum in suum ministrum, ut eo sat et serviat ei, oportet ut sciat, qualiter ei servie
dum est. Nam ( ut ait Gerson nihil ita primo otpraecipue convenit religioso, sicut digne et studiose eultum explere divinum, id ESL, horas canonicas, quas Pater et Dux noster Benedictus in regula opus Dei nuncupat: maxime cum praecipuum religiosi ossicium i prout dicit B. Ηierondimus) sit divinis laudiuus vacare, offerendo ei IIymnos, Psalmos, Orationes et Sacrificia, et per haec populum Deo reconciliare, sua et proximorum deflendo peccata. Unde oportet monachum vigilanter et diligenter studere , ut servitutis suae pensum digne valeat resolvere, ne illa eum Ilieromiae Prophetae formidanda comprehendat maledictio : Maledictus homo, qui optigDei facit nessistenter. I ierem. i8.
Narciae Medi lationes. di Disiti pod D, Cooste
284쪽
Quam necessarium sit religioso se ante vigilias praeparatum reddere ad divinum ossicium persolvendum.
Legitur in Ecclesiastico 8: ante orationem ' Pαrα αnimam tuam, et noli ene quasi homo, qui tentia Deum. Legitur praeterea in collatione Abbatis Isaac, quod quales cupimus in oratione inveniri, tales ante eam oportet nos praeparari. Scribitur quoque in libro , qui dicitur Speetilum Monaehorum: Stude excitare cor tuum, aliqua devotione praeveniens horam Canonicam, quam dicturus es. Sume tibi exemplum a paupere, qui cum vult eleemosynam ah aliquo divite exposcere, studet eum praevenire , cogitans , quibus verbis ad impendendam optatam eleemosynam valeat eum flectere. Inspice quoque aliquem
mortis reum, antequam contra eum feratur sententia i quam studiose nititur cogitare , antequam sistatur judicis tribunalibus, quid poterit perorare, cum ei astiterit, quod eum valeat ad misericordiam inclinare. Similiter servus Dei, antequam appareat in conspectu divinae majestatis, solicite considerare habet, quomodo et quibus verbis ejus misericordiam possit stectere. Grandis igitur, fratres, et temeraria audacia est, absque ulla praeparatione ad tantam accedere majestatem. Omnis quippe tam diurni quam n turni divini officii fructus consistit in praevia praeparatio-
285쪽
ne, Secundum quod dicit Propheta: Praeparationem eordia mei audisti otiris tua. Et nulla potest esse perfecta oratio, quam meditatio non praevenerit, ut ait IIugo in tractatu de reali ne. Et Gerson in tractatu de m&stiea Theolopia admonet, ut religiosus , praetermissis caeteris , ad canonicas horas dicendas se disponat. Itaque, dilectissimi fratres, non sit nobis molestum , uno horae puncto ante vigilias a lectulis surgere , Cum omne earum meritum consistat in praeparatione. Et venundemus Deo illam temporis moru- luem , et experiemur , quam abundanter retribuet nobis. Et ut in hac praeparatione aliquem teneamus modum , et non sit nobis vanum surgere ante Iu-cem , tangemus hic breviter tres praeparationis modos.
De tribus praeparationum modis ad divinum ossicium pedi agendum , et specialiter, quomodo se religiosus ad vigilias debeat praeparare.
Dilectissimi fratres, describunt Sancti tres praeparationis modos: scilicet praeparationem
Remotam, ganet* vivendo, Propinquam, , quae eonstitit in i profundo eonsiderando, Proximiam, ferventer orando.
Prima est generalis: et hanc explemus bene et Sancte vivendo, scilicet ut nobis semper caveamuS
286쪽
ab omni vanitate tam in cogitationibus, quam in ve his , quam in actibus, et Studeamus assidue, ut cor nostrum diligenter custodiatur , et tempus utiliter Expendatur, et operum intentio finaliter in Deum diarigatur , ne cor nostrum tempore orationis vanis phantasmatibus impediatur. Et si quando se vanis cogitationibus senserit infestari, debet aliquantum legere ante orationem, et conetur ad ea, quae legit, applicare mentem suam , et materia lectionis debet esse talis , ut ferat opem ad pure orandum.
Serenda praeparatio dicitur propinqua et specialis , quae fienda est in illo quadrante ante inchoati nem vigiliarum hoc modo: Postquam igitur exu gentes de cubilibus fuerimus induti, manebimus in cellis i et stantes erecti supra pedes in loco , ubi
quisque orare conSuevit, debemus nos pro viribus intra nosmetipsos recolligere, et sic recollecti debemus mox conSiderare, quid est, quod sumus acturi,
et pmpter quid surreximus a lectis et qui enim non considerat, quid acturus est, incautus incedit in operibus suis. Quid enim , fratres, acturi sumus tempore divini ossicii, nisi apparere in conspectu Dei et sanctorum Angelorum , in concilio Iustorum et Sanctorum fratrum: unde tria nos oportet diligenter considerare , Scilicet, quod tendimus
287쪽
Primo tendimus ad Deum adorandum trinum in Personis et unum in essentia adoratione latriae super judicia justificationis suae. Iudicia autem justificationis ejus , fratres , intelligere debemus incarnationem Filii sui unigeniti redemptoris nostri; nativitatem, circumcisionem, regibus manifestationem, in templo praesentationem , et deniquo suam Sanctissimam passionem, resurrectionem et caetera alia, quae gloriosus Dominus propter nostram redempti nem Super terram operari dignatus est. Et dicuntur
judicia divinae justificationis , quia per ea redempti sumus et justificati. IIoc est igitur primum , quod .
postquam a lectulis consurrexerimus ( ut dictum est , cum summa diligentia et devotione debemus considerare. Et in his judiciis exhortantur nos Sancti , debere adorare , benedicere , laudare et magnificare Dominum , accipiendo ea sicut objecta invigiliis , sicut infra dicitur in ossicio vigiliarum. Secundum, quod considerandum est, cum ad ossicium divinum concurrimus, est, quod tendimus ad impendendum gratias Deo et eum laudandum pro receptis beneficiis: eaque tanquam objecta in diurnis horis intueri, ut exponetur in prima et tertici. Tertium, quod a nobis est advertendum , QSt, quod tendimus orare immensam Dei clementiam , pro nobis ipsis et pro universis Ecclesiae statibus , accipiendo personam singulorum, ut explicabitur in
288쪽
Invitat autem nos ad praedicta , si attendimus ,
adorari dianitia, Laudari rationabilivi, Mastis necenarium et militis. Ilis cum ingenti devotione mente pertractatis , oportet ut mox nosmetipSos circumspiciamus , an ,
ut decet, simus dispositi apparere in Dei praesentia , ad quem habere Sermonem tendimus: in Psal- mis enim alternatim nobis loquitur Deus , nosque loquimur ei. Ad hanc autem dispositionem requiruntur tris , scilicet Purificatio, Mensis Reeollectio,. Isseeliato. Debemus primo habere mentem purificatam ab omni mortali peccato , ut ante divinam praesentiam
digne apparere valeamus. Secundo, mentem recollectam ab omni distractione , ut divinum ossicium attente dicere queamus. Tertio, mentem assectatam aliquo devotionis affectu , ut excusso torpore reverenter canere possimus, ut in sequenti praeparatione apparebit clarius.
Tertia praeparatio, quae dicitur proxima , consistit in orationis frequentia: nihil enim prodest humana industria . nisi adsit divina gratia. Post praedictorum igitur considerationem stexis genibus suppli-
289쪽
citer exoremus Dominum, ut concedat nobis , quatenus super judicia justificationis ejus ipsum digne
queamus adorare , et pensum servitutis nostrae devote valeamus exolvere. Cumque auribus nostris est anet seu cymbalum majus insonare coeperit, Surgemus ab oratione, dicentes haec verea: megisnum muni Resis est; eamus et inquiramus eum , et Useramus ei aurum , tho et m&rrham et Aurtim deυotionis, . Inva dreolae allentionis , rrham fortis et renerentis glationis. Et sic pergemus ad Oratorium, cantantes in cordibus nostris cum ingenti laetitia cantica jubilationis , dicentes iterum: Ecce nenit ad templam gantium stitim Dominator Dominus, saude et laelme Sion, Occurrens Deo tus. Ecce, o anima mea, Deus universae terrae: et ideo in conspectu suae immenSae majestatis psalle sapienter. IIis igitur et aliis similibus verbis seraphicis oporbet monachum mentem excitare et se totum in Deum levare. Ingredientes autem chorum , aspergenteS nosipsos aqua benedicta , dicemus : asperses me Domine etc. concipientes generalem de culpis levibus contritionem. Et in ipso ingressu dicemus quoque :Introibo in domum tuam. Nosque dum ista dicimus , profunde inclinantes , mentis oculos in Eucharistiae sacramentum figentes atque dominum Deum nostrum
Cum Summa reverentia adorantes, adjungemus: Ado-Disitired by Coos e
290쪽
ramus te Christe et benedicimus tibi, etc. Et sequatur continuo : Devi meis es tu et consilebor tibi, Deus metis es tu et eaealtabo te , tibi tam , tibi plaria , ubi pratiarum celio , te jure laudant, te Morant, te Foroicam omnes ereaturae tuae. Et haec adoratio dicitur latriae, quae est quaedam species honoris, quae soli Deo debetur. Et sic unusquisque nostrum in loco suo Stans , clausis oculis et attracto spiritu formabit intentionem , in corde suo dicens: In conspectu Anselorum psallam tibi ad laudem et gloriam et gratiarum actionem summae et individuae Trinitatis , et humanitatis Iesu Christi, et in unione omnium Superferventissimarum affectionum ei orationum D
mini mei Iesu Christi olim in terris et nunc in dextera Dei Patris pro nobis interpellantis , et in i tellectu quem intendit Spiritus Sanctus, et in veneratione beatissimae Virginis Mariae, et istius Sancti
cujus hodie memoriam celebramus, et omnium Sanctorum , pro Salute quoque universalis Ecclesiae desidero has exsolvere laudes, utinam poSsem dignas. Et scitote fratres , quod haec intentionis formatio post praedictorum holicitam considerationem est magnae virtutis illa enim exhibet universo vigiliarum osticio vim merendi , ut B. Ambrosius et alii Sancti testantur. Et adhuc, si ex infirmitate in vigiliarum processu mens inadvertenter ad alia distrahitur, excusat nos a reatu distractionis , quia totum refertur ad primam intentionem, sicut praemisSum est, fodi