Tractatus de iustificatione, Fausti Socini Senensis

발행: 1616년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

de Iustificatimete. Huin ipsi Ch isto considat,eique obediat. Nam cu Iesus,ques dicitur Christus, si illi confisi fuerimus,& obediverin iis,promisit vitam aeternam,nulla pacto fieri potest,ut credamus,eum illud vero dixisse, quin illi confidamus, eique obediamus. Atqui nemo credit unquam, Iesum esse revera Christum Dei Filium, quin smul persuasissimum habeat, cum & hoc, dc quicquid unquam dixit,vere dixisse. Quod autem si hoc nobis persuadeatur, non possit fieri, quin illi confidamus, eique obediamus, ex eo pater,

quod fieri nequit,ut quis prudens, sciens, vitam artemam aspernetur. Est enim vita aeterna, omnium rerum quae excogitari possunt, desiderabilissi ma, atque e)usmodi,ut ipsa natura nos cogat,ad illam vehementissime cupiendam. Est igitur agnoscendum, quod Iohannes tribuit eausae id,quod revera pertinet ad effectum, id est, tribuere fidei, quod Iesus sit Christiis,

vitae aeternae adoptionem, cum tamen revera, vitae, aeternae adeptio proficiscatur a fiducia, quam in Christo collocamus, & ab obedientia, quam ejus praeceptis praestemus,quae sitiat effectus fidei ejus, q uod Iesus sit Chri s. Idem dicendum est de loco ad Rὀm .io. ubi justitia, seu justificatio

nostra, tribuitur fidei, quod Deus Christum excitaverit a morte, quod sine dubio rcs est, quam Deus per ipsius Christi Apostolos, per orbem te rarum pubIicavit,atque testatus est. Nam sic quoque caulae ab Apostolo tribuitur, quod est effectus. Credere enim, quod Deus Iesum a mortuis excitaverit, est causa, & quidem necessaria, D id vere & ex animo credi tur, ipsi Deo per Christum confidendi atque obediendi, nempe, quia hocsmiliter vere credi non Potest, quin simul credatur esse vera ea, quae per ipsum Christum a Deo nobis promissa sunt, si illi obediverimus, & cons quenter ei confidatur, atque obediatur, quae est vera & proxima causa, quatenus ad ea attinet, quae in nobis esse debent, nostrae coram Deo sustia stationis, ut antea abunde explicatum fuit. V

De Ade operibus, quod attinet ad Iussi a-

tionem nosram,

AD tuas quaestiones, & si per ea, quae antehac ad te scripsi, satis r

smonsum mihi videtur, tamen conabor adhuc, quoad ejus per me heri poterit, respondere. Sed prius oportet me repetere,quidnani fidei nomine intelligam, fidei inquam Christi, qua iustificamur,ac perpendere, num Christi fides in tota hac disputatione non in unum tantum sen sum accipiatur, ne forte in homonymian seu aequivocationcm incidamus- Et quamquam hoc satis commodo fieri potuisset in responsione ad secundam quaeitionem,tamen bene erit,ut id ante omnia fiat. Dico igitur,fidem Christi,id est,quae quoquo modo,quatum ad praesen

52쪽

De pide

licationem. Vna significat credere, Iesum, esse Christum, Des si

atque haec fides ad ipsius Christi personam & munus,proprie r Dicit: accellorie autem ut loquuntur) & consequeter, ad ejus praecepta di promissa. Altera significatio est, cum significat confidere Christo,atque haec fides ad ipsius Christi praecepta & promissa praecipue respicit: accentirie autem,& ut sic dixerim antecedenter,ad ejus pers nam atque munus. Ex his duabus non quidem prior sed pollerior cuius rei rationem Postea explicabo, cum aci secundam quaestionem respondeb' ea Christi fides revera mihi esse videtur, qua scriptura testatur nos justis cari , id est

coram Deo pro iustis haberi,nob sque nostra peccata condonari, ita ut loco mortis peccati poena, nobis donetur aeterna vita. Haec siquidem solares est,quae pro Dei miscricordia, nos illi ad vitam aetetnam gratos effrit. nempe Christo confidere, eique totum se tradere: id quod reipsa nihil aliud est,quam ejus praeceptis obedire, e suturae immortalitatis,quematanaodum oreviter explicat Paulus in epistola ad Titum, circa finem secum

di capitis. Itaque prior fides quam exposui, non est illa Christi fides, quarevera justificamur , sed eam antecedit, quemadmodum postea dicemus, nec sine hac illa haberi potest. ut etiam fieri nequit, ut civitas aliqua cuia piam regis legato pareat ac speret, si paruerit, se id accepturam, quod i gatus ille, vi potestatis sibi a rege concessae, iis qui paruerint, se daturum Promisit, nisi credat,istum revera esse regium legatum, cumque ejusmodi rotestate praeditum; sic nemo Christo parere potest, immortalitatemque sperare,quam is vi potestatis sibi Deo concellae iis, qui paruerint, se daturum promisit,nin credat eum revera esse Christum Dei Filium,&c. Praeterea,quicunque priore hac fide est prsditus,altera carere non potest,cum fieri nequeant,ut quisquam ex animo credat, Iesum csse Christum Dei Filium, &c. ac consequenter sibi persuadeat, eum habere potestatem dandi vitam aeternam iis, qui ipsius praeceptis obediverint, nec tamen obediat. Nioqui posset quis tua sponte prudens sciens vitam aeternam aspernari, quod tamen fieri nullo modo potest. Hinc factum est, ut isti priori fidei Christi, tametsi non ea est, qua revera justificamur, interdum latus nostra ad cripta fuerit,ut Iohan. xo. 31.&alibi. Ex iis,quae hactenus dicta sunt, intelligi potest, me, cum uita tecum assirino, sine Christi fide non Iosse quemquam vitam aeternam adipisci, eis utramque istam fidem intelligo,

non tamen utramque eadem ratione intelligere, nec ob eandem caussam, nec utrique codem modo salutem nostiam attribuere: sed priori, quatenus prscedit,& secum necessario trahit posteriorem: posteriori vero,quatenus ea ipsa est revera, qua justificamur, & Deo ad vitam aeternam grati cimur. Nunc ad tuas quaestiones venio.

I. Prima quaestio est, Hoc posito, quod sine fide vita aeterna nemini possit

contingere, qualis & quanta essicacia, aut pars causae essicientis iustificationis nostrae, pcr me operibus tribuatur, antccedentibus & subsequentibus fidem,quando ais ad vitam aeternam consequendam nihil momenti ipsa habent. Hicque me mones ut apertὰ loquar,& nimiassubtilitates ne persequar. Qua in re id tibi in memoriam redigendum putayi,complures

Parὸlogismos atque sophismata, nec retegi, nec diuisivi posse sine magnis subtilia

53쪽

& operibus. subtilitatibus, quae numquam sunt nimiae, dum modδ veritatem contineant,& ad rem omnino faciant. Iam verb aperte ac distincte loquendo, Respondeo, me, quod ad opera attinet, quae fidem antecedunt, nullam eis esscaciam ad vitam aeternam iustificandi tribuere. Nec sane poterat a me aliud responsum expectari, cum concedam sine Christi fide nemini vitam aeternam posse contingere. Quod tamen eatenus intelligi volo,quatenus sub novo Testameto sumus, nobisque patefacere Deo est visum. Deis enim tempore,quo Testamentum vetus viguit, deque Dei arcanis nihil loquor. Possunt quidem opera, quae fidem praecedunt,quempiam aliqua ratione Deo gratum efficerei vertim non satis sunt, ut quis aeternam salutem consequatur, eaque ratione

justificetur, & Deo sit gratus, quam hoc loco intelligimus. Vt evidenter colligitur ex his duobus locis cum antecedente historia conjunctis Actor. Io. V. 3 . & Is. 14. Porr quod attinet ad opera, quae Christi fidem subsequuntur , si de vera & propria subsecutione loquimur, ita ut opera sint Iiddam re ipsa a fide distinctum,haec Christi fides,in quaestione tua, nihiIiud erit,quam prior illa fides ,hoc est, Credere Iesum revera esse Christin Dei Filium, &c. opera vero erunt reipsa posterior illa fides , hoc est, ij si Christo confidere. Quamobrem haec opera, ex iis, quae initio sunt dici 'et scaciam habebunt justificandi coram Deo ad vitam aeternam, non quidem ut opera,sed ut fiducia,quae per Christum in Deo collocetur, & quia Deus pro bonitate sua ita vult. Nihil autem absurdi est in eo, quod istis operibus,non autem fidei illi, quae ipsa intecedit, justificatio ista asscribatur. Non enim propterea negatur,nos fide justificari,siquidem jam dictum est, de opera ista aliud nihil reipsa esse, quam fidem , id est fiduciam . & fidem illam , quae eis re ipsa praecedit, non esse revera eam fidem, quae nos

Deo ad vitam aeternam gratos efficit.

At vero si de quadam subsecutione loquimur,non vera nec propria, sed tantii , ut loquuntur per viam intellectus, ita ut opera a lide, re ipsa non distinguantur, tunc Christi fides,quam opera subsequentur, aliud nihil erit, quam ips Christo confidere, quod sine dubio coram Deo justificandi vim habet, & consequenter opera ipsa justificant, quatenus executio sunt ac persectio,& tamquam forma ipsius fidei. Quocirca divinitus

a Iacobo dictum est, Abraham pater nocter nonne ex operab-Jussi catin est, Iacob Desserens λί--skum Isaaesuper a re t Vides quoniamsides coegerabatur ope.

νιι des consummam est. Et sequitur, Er supplem vel potitus implem est Ces is scriptura Gerara, Credidit Abraham Deo εν re pura um ess sto ad Juctitiam, taamum Dei peltat- est. Ac tandem fidem,quae opcribi s careat . corpori iritu carenti assimilat. Vnde constat, Opera nequaquam simpliciter ense fidei fruetus,ut vulgo creditur,sed fidci formae perfectionem indere, civitam ut sic dixerim tribuere. Itaque vides, quomodo & cur dicam, pςra, quae fidem subsequuntur, essicaciam habere justificandi coram ipso Leo,idque dirinarum literarum testimonio. Quapropter, cum Paulus negat opera coram Deo justificare, ea conficerat, non quidem ut executi

54쪽

iacian

nitate ac promissis divinis, sed, quenladmodu ex ipsiusmet verbis liquet. ea per se ipsa considerat, atque ut facta, legis divinae implendae caussa: ex

quo fieret,ut merces daretur non ex gratia , sed cx dcbito, ac propter vini ac dignitatem ipsorum operum. Nam si quis hac ratione coram Deo justificari velit, oportebit eum numquamne minimum quidem peccatum, coram ipso Deo committere. Hanc au non esse rationem justificationem nostrae coram Deo, David inquit Paulus γ satis ostendit, cum ait,

Zeara quorum remissa sunt G quorum tecta .nt peccam. Tea ir cu/ non imputariot Domin- peccatum. Formalis igitur ut ita loquar )justificatio nostra coram Deo fuit, &semper erit, propter carnis nostrae infirmitatem, remisso peccatorum nostrorum, non autem impletio divianae legis, quod Paulus operari vocat. Veruntamen nulli reipsa concediatur remistio ista, nisi Deo confisus fuerit, seque ipsi regendum ac gubernandum tradiderit. Ex quo, quamvis antehac Dei praecepta aut contemneret, aut minime conservaret, vel etiam nondum perlaete conservet,

tamen jure affrinari possit,jam eum Deo obedire. Atque hoc pacto fides,. ii. id est, Christo considere, qui enim in Christum credit, in ipsum Deum credit & opera, id est obedientia praeceptorum Christi, quae, ut dictum cst, exectitio ac persectio, & tamquam forma est ipsius fidei, coram Deo nos iustificant, seu Potius, ut m cis proprie, atque ut scriptura solet, i quamur, Deus per illa, ex illisve nos j ustificat, si ve per illa ex illisve j ustincamur, de consequenter ex Dei gratia ac bonitate, plerimum valent ad vitam aeternam consequendam. Atque haec satis quod attinet ad primam quaestionem.

Secunda quaestio est, Vtrimi censeam, cum scriptura jubet, ut in Christum ut Christo,aut per Christum credamus, debere hic praecipue rati nem haberi docti inae de operibus ac vitae innocentia, cum sic loqueris Prima ac praecipua pars doctrinae Christi & Apostolorum sit fidem praedia

care,id est, quod Ieius sit Messias,Dei Filius,&c. ouemadmodum fecerunt Apostoli omnes, & Iohannes ante ipsos, prius icitificantes de Chr: sti persona,deinde de peccatorum poenitentia, ut apparet in actis Apostolorum, di primo cap. Evangclii Iohannis. Itaque a me quaeris, cur, cum Christi doctrina has duas partes habeat, esto velim ci edere in Christum idem esse, ac credere Qus doctrinae ad opcra speciati, praesertim cum inquis) vanumst opera praedicare,nisi prius praedicetur fides, cx qua omnis operum prostantia ac dignitas pendet. Respondeo, scripturam, cum jubet nos credere in Christum, id praecia puc lubere velle, ut Christo confidamus, quod quid sit, supra expositum fuit. Hoc autem dico,quia modus ipse loquendi, Credere νn &c. qui proster Hebraeam linguam proprius scripturae est,id dcclarat. Nam in eadem.

criptura,ad eundem modum speradi verbum construitur, id est, cum praepositione Let, veluti Ioh. . s. i Tim . . s. nec dubium est, quin hoc verbum ita constructum , significet spem quae collocetur ita, &c. Cum via scriptura iubet nos Christo credere,id praecipue iubere vult, ut iidem ejus verbis ad ungamus,id est credamus verum et se quicquid ille dixerit. Gaeta. 'rpretatio nulla probatione indiget, cum apud ipsos etiam profanos script

55쪽

di hunc modum constructi. Nam quamvis non defuerint viri linguae Η braicae peritin mi, ut Bucerus,& Stancarus, qui censuerint, idem prorsus D sacris literis significare., Credere in Deum, quod Credere Deo, ego i men arbitror eos deceptos fuisse, deceptionisque caussa aperte a me o posita suit,in disputatione illa mea de Iesu Ch. isto Servatore, in ipso se me initio Mus partis,ubi explicatur, quidnam sit ea fides in Christum, qua iustificamur. Postremo cum scriptura jubet nos per Christum credere,diaco,eam nihil aliud praecipue )ubere velle,quam ut Deo c5fidamus,et ni credamus ex ipsiusChristi praescripto,aut si mavis,hac ratiope,ut chriasto confidamus,nusvε verbis fidem adhibeamus. Itaquς nullus ex praedictis tribus Ioquendi modis, praecipue, aut per se ipsum , signifieat judicio meo, Credere Iesum esse Messiam, &c. Id tamen significant, seu potiti

complectuntur accessorie, ut dicitur, & per accidens, quatenus viaelicet accidit,ut nemo possit Christo confidere, aut ejus verbis credere, necPer Christum Deo confidere, aut ejus verbis credere, nisi prius credat Iesum esse Messiana,&c. Intelligendum est autem hoc prius si de co loqui veliamus quod semper eveniat) potius intellectus rationc,quam reipsa. Quandoquidem facild fieri potis, immo quotidie fit,ut uno & eodem tempore haec tria existere incipiant, Credere Iesum esse Messiam, Rus verbis adhibere fidem, Se , Ipsi confidere. Vbi etiam animadvertendum ciue quod pariter ratione intellectus prilis Christi verbis adhibetur fides, deinde sit

confiditur. Etenim ordo perpetuus, ratione intelle tus harum trium rerum talis est: Primum credimus Iesum esse Messiam,&c. Ex quo oritur necessario fides, quam ejus verbis adhibemus, id est, ut dictum fuit,firma Iersuasio omnia esse vera,quae ille dixit,cum videlicet fieri nequeat,ut Ie- iis sit Messias,&α & tamen quidpiam non verum dicat. Postremo ex hac persuasione necessario consequitur,ut ei confidamus d est, spe vitae aete nae,quani ille sibi obedientibus promisit,et obediamus. Non quidem eam ob caussam, qudd fieri nequeat, ut quis cujuspiam verba vera esse credat,

nec tamen illi obediat, siquidem, exempli cata fieri potest,ut quispiam

amicum a vita Christiana retrahere conetur,inquiens alioqui sore,ut persecutionem experiatur, isque amicus hoc verum esse credat, non tamen a

Christiana vita recedat sed propterea quod ipsa aeterna vita, quam Christus sibi obedientibus promisit, ejusmodi res est, quam nemo prudens sciens, aspernari ulla ratione queat, ut supra dictum est. Ex his autem intelligi test, eam Christi doctrinae partem, quae eraecipue ejus personam respicit,posse quidem primam appelliari,quatenus intellectus ratione, campartem antecedit, quae praecipue eius praecepta respicit, atque promissa. led non idcirco posse, aut deuere vocari praecipuam. Verum praecipuam partem istam debere dici,quae illam sequitur, ut habet dictum illud, Priamum in intcntione, ultimum in executione. Quocirca id Iuod affirmas vanum esse Opera praedicare,nisi prius praedicetur fides, inlebiges sine dubio Fidei nomine,Credere Iesum esse Messiam,&c. etiamsi verissimi im enset,nihil tamen meae sententiae adversaretur, cum fieri omnino possit, immo plurunquet nati xit,quod necessatio praecedit, eo quod sequutur, minusii praecia

56쪽

s3 De Fide

praecipuum sit. Idque eo exemplo demonstratur,quod huic rei ni fallor

valde accommodatum supra attulimus. Nemo enim negavei it,magis precipuum esse regis legato parere, quam credere eum esse regis legatum, αtamcn necesse est, ut hoc prius fiat quam illud. An non aperte costat,credere quod si legatus regis,eo tendere,ut illi parcatur, idque ut finem sibi propositum habere,non autem contra λ Ad eundem igitur modii etiamsi necessarium foret, ut praedicatio, quod Iesus sit Messias, S c. antecedere: praedicationem obedientiae,quae illi debetur, non idcirco sequeretur, croderaqubd Iesus sit Messias,&c. obedientia, quae illi debetur,magis praecipui . esse. cum manifestum sit, illud hanc, tamquam finem sibi propotatum habere, non autem contra. Nam quis est, qui non claro perspiciat, propterea nobis praedicari Ielam esse Messiam,&c. ut illi considamus,etili obediamus λ Tellatur hoc universa sacra scriptura, quae finem & complementum totius Christianae religionis,charitatem este statuit, quae aliuil nihil est, quam obedientia ista, vicentc Christo, est praeceptum meum, mastigatu insucem. Intcr plurimos autem locos id apertissiim S docet divina

illa ut sic loquar Christianae pietatis epitonae, de qua ab initio mentionem feci,quae est apud Paulum Tit. 2. ii. Vbi breviter habetur, quicquid Christus ejusque Apostoli, nos Dei nomine docuerunt, nihil esse aliud quam vitae innocentiam cum spe beatae immortalitatis conjunctam, quod idem est prorsus, ac Christo confidere ipsique obedire inibi ue concluditur, in hunc eundem finem mortuum csse Christum, videlicet ut nos ab omni iniquitate liberaret, ac bonorum operum sectatores efficeret. At enim ais tu, ex fide omnem praestantiam & dignitatem opcrum ycndere. Hoc,cum Fidei nomine intelligas, credere quod Iesus sit Messias,&c. non

potest tibi ullo pacto concedi, neque hoc usquam innuunt sacrae litterae. Ex fide quidem praestantia & dignitas operum pendet, si Fidei nomine fiduciam intelligamus quae in Christo collocetur, & in Deo per ipsum, Seratione intellectus hanc fiduciam ab ipsiis operibus distinguamus, quemadmodum in responsone ad primam quaestionem dictum est. Quin i mores plane cotra se habet ac tu ais as . Siquidem, credere Iesum esse Meiasam,&c. eatenus praestans res est ac digna,id est,Deo grata,quatenus cum

ea fiducia in ipsum Iesum,perque illum in Deum con)uncta est, & ita cum ipsa con)uncta sunt opera, quae, ut dictum fuit, executio sunt ac compi mentum,& quasi forma istius fiduciae. Arbitror autem ea,quae hactenus a me dicta sunt satis esse ad demonstrandum, cur, cum de Christi fide verba

fiunt, fiduciam potionum intelligam, quae in ipso Christo collocctur, id est reipsa obedientiai raeceptorum ejus, sub spe eorum quae promisit, atque ais em, hanc fidem, esse illam Christi fidem , qua revera justifica-naur,noia autem persuasionem illam,qii bd Iesus sit Messias,&c. quamvis Iohannes, & Apostoli in suis concionibus apertὰ de dignitate personae iesu verba fecerint, ac testati fuerint, Iesum esse Messiam, &c. quod tamen judicio meo non fecerunt praesertim vero Iohannes ea ratione, qua tibi videtur, nihil tuam opinionem; uvatibus iis tostimoniis,quae ad cana confirmandam indicasti,quae plenioris explanationis ac responsionis non indi-

ῖςnt; cum jam ostedium sit, cliud elis, rem quampum tiber cipuanti quod

57쪽

&operibus.

quod illud est, de quo agimus, aliud verb prim. in ordine, quod est, qui

quid ex testimoniis istis de persuasione :st . dici potest.

Tertia tua quaestio est. Cum Deus pet gratiam peccatorem vocat, dat- III. que illi spiritu vivat fidei, an iste, tequam quidquam operetur, possit coram ipso Deo esse justificatus. Nam, si subjicis hoc concessero, necesse

est, ut omnia istius opera a justificatione excludam, fatearque ea, ut vero

ais sunt, nihil aliud esse quam justifidationis sequelam, seu aprendicem

quandam. Hic autem petis, ut scribam quidnani nis operibus tribuam,&num ea dignitate atque essicacia,paria fidei esse censeam, an vero ipsius fidei effecta. o Respondeo primium, me in sacris litteris scriptum non invcnire, Deum

ex gratia sua peccatorem ita vocare,ut det illi vivae fidei spiritum,aut ce te non eo sensu dictum, quo tu sine dubio intelligis. Nisi enim vehementer erro, nihil dubitandum est, quin tu, per vaba ista significare volueris, Deum generatim occulta & arcana quadam ratione, ab Evangelii praedicatione,aut quavis alia patefactione distincta, in eorum quorum ipse vult corda vivam fidem infundere,quae efficiat,ut Evangelio credant. Hoc,in uam,non invenio. Sed invenio, Deum per verbum suum, omnes quibus' annunciatur, aut quavis alia ratione patefit, ad credendum Evangelio invitare,& consequenter neminem ex inis esse generatim loquendo7 qui credere nequeat. Quod nisi aliud esset,vel ex eo constare posset, quod ii, qui non credunt,ob hoc ipsum gravissime puniuntur, Matth. Io. I 8. NeCtamen propterea non est fides Dei donum, quemadmodum non propterea

ejus, qui ex mea a liberalitate aliquid dat, donum censeri non debet, quia videlicet in otestate illius,cui dat it positum, id quod datur,nec ne accipere. Fides igitur est Dei donum,eo quod Deus iis, quibus per Evangelii patefactionem fidem octu, nihil prorius debet, non autem, quia cana alia

ratione in hominum corda insundat. Generatim autem mea verba accipi volo,deque ea fide,qua justificamur laud sane ignoras,Deum nonnunquam singulari quadam ratione, aut solere, aut certe posse fidem donare, eamque in cujuspiam cor, quemadmodum ipsi visum fuerit, infundere, 'eundemque Deum, solere spiritum suum donare, quo in nobis confirme tur, &in omnibus gravioribus periculis corroboretur fiducia, quam in Christo Iesu collocavimus, Ephes. i. I 3,i . Quamobrem cum Deus hunc spiritum donat, iam is cui dodonatur, justificatus est coram ipso. Iam nim poenitentiam iste suorum peccatorum egit, eaq; correxit, idque operatus est,quod ei per tempus & occasiones licuit. Alioqui nequaquam affrinari posset,eum in ChAsto fiduciam collocatala..Deinde dico, non posse vivam fidem eam nominari atque ejusmodi, qua peccator justificetur,q uacunque tandem ratione eam aacptus fuerit, quae operibus careat, id est poenitentia & vitae correctione. Quinetiam videtur fieri non posse, ut quis vivam fidem, nempe in Christum habeat, nisi prius aliquo pacto poenitentiam suorum peccatorum egerit. Vt ex eo intelligi potest, quod Iohannes, antequam quicquam de Christo diceret, paenitentiam praedicavit,hacque ratione viam ad Christum stravit, quemadmodum aperte doceat,Mat;haeus Marcus,& Lucas. Nam quod ad I H 1 hanncm

58쪽

εo ' De Fidehannem Evangelistam attine ' . . .iistoria istam poenitentiae praedicationem , eamque prius suisse tacite Ronit, non secus atque alia multa ab aliis narrata. Adde, quod omnino vidctur, Christum ipsum& Paulum ejus Apostolum prius poenitentiam praedicasse, deinde fidem, ut ex his locis colligi potest, Marc. I. H. Act.2o. 13. Immo perspicuum est, primum omnium quod & Christus & Apostoli praedicarunt suis se posnitentiam, Matth. . I 7. Marc. 6. I 2. Illud certissimum est, non omnia b

na opera post justificationem esse,& tamquam ejus appendicem censenda. Quin potius bona opera,quatenus ipsa complementum sunt, & quasi sor-rna jduςiae , nec reipsa aliud censeri debent, quam ipsa in Deum fides, ea sunt quibus per Dei gratiam justificamur. Quod autem bona opera non modo appendix quaedam iustificationis non sint,sed ipsa sint ante justificationem, hinc apparet, quod justificatio nostra nihil aliud reipsa est, quam

reccatorum deletio. Peccatorum autem deletionem antecedit poenitentia, δύ ad Deum conversio, Act. 3. I9. Quae poenitentia atque conversio,

manifeste nihil nisi correcti vitae est, &bona opera malorum loco quae prius fiebant. Ut nihil dicam,quod in loco proxime norato, quemadmodum & in compluribus aliis,apparet, peccatorum deletionem & sic just

ficationem nostram,esie poenitentiae ac conversionis,ac consequenter bonorum operum csfectum,Petro isthic dicente, ν tur Mnse timim, ut de antur ρGeam vectra. Sequuntur quidem etiam bona oeera

justificationem nostram, sed non ut ipsius appendix 'uaedam. Immo ipsa

sunt, quae conservant justificationem , atque ut continuetur essiciunt. Ea enim aeficit, quotiescunque is qui justificatus erat, ad priora peccata revertitur , sic Deo volente, ut quemadmodum ipse bona opera facere est oblitus, ita similiter ejus bona oblivioni tradantur, Erech. 33. I 3. estque istius conditio deterior, quam ante cum justificationem nondum fuerat adeptus, 2 Petr. 2. 2 o. &c. Iam igitur ex iis,q rae dixi Iatis intelligere γ'

tes, quid ego bonis operibus tribuam ejusmodi videlicet operibus, qualia feri prscipit Iesus Christus,quaeque sub spe aeternae vitae,ut illi obediatur, fiunt, cum assirmaverim Deum per ipsa nos iust ficare , id est ea, proprer

Dei bonitatem ac misericordiam,caussam este, ut ipse Deus nobis peccata nostra ita condonet,ut vitam aeternam largiatur. Sunt,inquam, hujus rei caussa, quatenus quisquis ea facit. talem suorum peccatorum condonationem adipiscitur , qui autem ea non facit, si mo ad tempus & opportunitatem ea faciendi habeat nec quisquam antequam ea faciat usmodi peccatorum suorum condonationem minime adipiscatur. Potes etiam intelligere,quanti illa a me pro fide fiant,& num ea paria, dignitate at uee scacia, fidei est e statuam, an vero ut eius effecta agnoscam , cum 'elim, fidem nempe eam, qua iustificamur de nac enim loquimur) nihil aliud etise, quam Christo confidere,id quod executioni mandatur, tuumque complementum & quasi formam niscipit, cum per spem vitae aeternae ipsius Christi praeceptis obedientia praestatur. Adeo ut inter justificatem lidem l di bona opera nullam, nisi ratione intellectus,differentiam con lituam,s cui & Scriptura facit, interdum pro obedientia fidem usurpans, easque

invicem permutans. id quod Hieron. quoque Olarius inta alios animadvertit,

59쪽

& operibus. onserest, & lib. r. de justitia caelesti, a fine solii xi. Se deinceps, quosdam

illius scripturae usus locos collegit. Quartae quaestionis locum lubebit id,quod ais,te nescire,quid mihi ve- II

lim,cum scribo,oportere potius de iis quaerere,quae in nobis esse debeant, quam de iis quae extra nos. Inquis enim in nobis nihil praeter condemnationis materiam inveniri posse, extra nos aute omncs salutis nostrae caus ses,nis sortasse positasum habeam,in nobis aliquod liberum arbitrium se,aut facultatem,operibus nostris ad caelum perveniendi. . Ad hoc respondeo,meorum verboriam sententiam, quemadmodum ex

ipso loco colligi arbitror, ubi ea sunt scripta, hanc esse, quod cum de)u- . stificatione nostra disputetur & 'uaeratur, unde ea proficiscatur,vis praecipua quaestionis, si hinc fructus aliquis percipiendus est, non circa illa ven. latur, quae extra nos sunt, sed quae in nobis, cum scilicet justific ti stimus, ut scire possimus,quidnam necesse sit in nobis reperiri,si jure affirmare volimus, nos esse justificatos. & si id in nobis minime esse, forte cognoverimus, demus operam ut sit, alioqui falsi ac decepti esse deprehendemur. Nam quod ad illa attinet, quae extra nos sunt, & tamen iustificationis nostrae sunt caussae, quamvis & digniora & nobiliora, in ue ipsa justificatio ne nostra magis praecipua iis, quae sunt in nobis, non cst cur de eis solliciti admodum simus,quatenus quaerimus ut justificemur. Etenim aut ista sunt de erunt, sine ulla nostra cura atque industria, nec necessc est, ut prius in nobis certum aliquid sit: & quid opus psi de eis esse solicitum p Αut nec sunt nec erunt sine cura nostra atq; industria, & nisi prius in nobis certum aliquid sit,& sane opus est curare,ut istud in nobis habeamus. Et sic apparet tandem vestisationem nostiam circa ea esse debere, quae in nobis inveniantur,cum justificati sumus. Pro majore vero explicatione ac confirmatione eoiram,quae dicta sunt,dico, jam perspicuum csse, magis praecipuam in justificationis nostrae negotio quaestionem de operibus ene ac fide: quae res in nobis, id est, intra nos sunt: & in quibus via untas & actio nostra re uiritur. Quocirca diligθnter primum vestigate debemus, an revera res illae,sive utraque,sive una talum, & utra si modo res diversae sunt ad nos justilicandos pertineat,ac deinde quid sint, aut quales esse debeant, ne e remus, nobisque sortat se videamur, illas habere, cum tamen longe ab eis absimus. Quod enim ad misericordiam Dei attinet, Christique personam una cum iis omnibus, quae idem Christus pro nobis fecit & facturus est, quamvis hae sint verae &praecipuae caussae justificationis nostrae; tamen aut jam illarum sumus crimusvύ particitos antequam intra nos certum aliquid sit,& sic supervacaneum est de illis cogitare, quatenus pereas justificari velimus. Aut illarum,nec iam sumus,nec futuri sumus participes,nisi prius intra nos certum aliquid sit: & sic de hoc curiose quaerere debemus. id autem inveniemus tandem nihil praeter fidem & opera inc, aut utraq;smul aut alterutrum i modo,ut dixi, res sunt inter se diversae. Nec quisquam est,qui neget,eum,qui vera ac viva fide sit praeditus, quae absque bonis operibus e nequit,justificatum esse, seu potius per ipsam hanc fidem Dei iustificari. Non igitur absolute verum est,inii bis nihil prStercondemnationis nutetiam se posse, aut omnes j iistificationis nostrae causas Ma extri

60쪽

sa & operibus.

extra nos en postas, quandoquidem,ut dicti im est,uiva ae vera fide jussia ficamur,& consequenter ab omni condemnatione liberamur, estque fides praedicta, caussa uta)unt sine qua non salutis nostrae, quae quidem fidestine dubio intra nos est. Sic enim, ut sit pra attigi, accipienda sunt voma illa mea In non autem ut significent idem, quod, Inpotectate nos, quemadmodum fortast e tu ea acceperas, cum ego tamen semper hoc se in ea extulerim, ut videlicet idem fgnificcnt, quod nos, idque non sine voluntate atque actione nostra. Quod si haec voluntas atque actio nullo modo est libera, sed prorsus neccilaria existit, adeo ut circa rem hanc, nihil sit in potestate nostra, oleum operamque quod dicitur si perdunt, qui hisce d. rebus loquuntur aut scribunt. Verum ego penitus -- .hi persuadeo , voluntatcm istam atque actionem nostram, aliqua saltem ratione in nost a est e potest ite, cum videam id in sicris litteris, ubique passim apertissime testatum ess e, & testimonia, quae raro contraria senten-

tia afferuntur, nullum pondus ad cam confirmam sit habere vid antur, cumque aperte cognoscam, sublata praedicta . . t. e , s ea animadvertantur, quae hinc necessario consequuntur, ipsam eTam religionem,& pietatem univcrsam, sublatum iri, & funditus everti. quod ita se ii here aliquando fortasse, Deo adjutore, scripto edito demonstrabo. Nec sane, ut mihi videtur, ullo pacto absurdum est affirmare, in nobis aliquod Iiberum arbitrium esse, aut facultatem per opera nostra ad caelum perveniendi, quamvis fortasse tibi hoc non modo maxime absurdum, sed horribilis etiam quaedam blasphemia videatur, dummodo verba ista recta explicentur, atque intelligantur. Nihil enim prorsus dubito, quin Deus benignissimus velit, quemcumque, quantumvis perditum antea peccatorem, qui in posterum secundum Ieui Christi praecepta vivat, ad caelum pervenire; nec similiter dubito, quin ita vivere & C isto Iesu obedire. generatim in eorum omnium potestate ac libertate sit positum, quibus

ipse Deus, dignatus est cundem Christum, usque Evangelium Pate

cere.

Theses δε eausa ofundamento in ipso homine, eius fidei

in Deum, qua hominem i ustificari, sacra

HOMO, quantumvis institutione aut consuetudine mala alioqui de pravatus, si modo discrimen aliquod habeat recti pravique, id est,

quaedam recta esse judicet, quaedam verd prava: idem necessi rib, sic ratione dictante, quae recta esse censet, facienda, quae autem prava, vitanda sentit, etiamsi haec sibi prolatura, illa vero obtutura esse exi

SEARCH

MENU NAVIGATION