Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

REGNI FRANCIAE. teporum monumetis facilelbari potest. Non quod maxima jam tunc ambitione & summo crescendi desiderio non flagrarent. Sed non audebantita aperte, ut postea, regibus nostris molestiam exhibere. Unas tantummodo occasiones cupide captabant: ut ii facere solent, qui clam, & occulte aliquid moliuntur. Si qua in regum familiis discordia esset ob uxore quandam repudiatam, quae magnae auctoritatis principes cognatione contingeret, eo, tanquam ad rem patrocinio

dignam, &ex qua pramali aliquid se

relaturos sperarent, avide se conferebant, sua&obsequia& excommunicationum fulmina oblaturi. Si ad has controversias disceptandas ac componendas adhiberentur arbitri, ea re

ad potestatem suam constituendam abutebantur, hinc scilicet jus in dirimendis principum omnium litibus captantes: Ut Nicolaus primus in Lotharii regis caussa. Sed irae imprimis& contentiones, quae inter principes crant, luculentae illis & valde speciosae

162쪽

1go DE INTERDICTO Causse videbantur,quas etiam cupidi sime arripiebant, ut inde compendij aliquid facerent,& in aqua, ut dicitur, turbida piscarentur: ad eos se adium

gentes,per quos potentiam suam amplificarent. Omnibus tamen suis artibus & machinis efficere non potuerunt,ut)uris aliquid in hoc regno consequerentur. Magna extitit filiorum

Ludovici ph adversus suum ipsorum

patrem coniuratio. Ecce Papae in mediam hanc tepestatem illico se conci-ciunt,necia patris,cuius caussa iustior erat, sed ad filiorum partem, eamque deteriore se applicat, ex qua nimirum maiorem quaestum se consequuturos putabant. Nam Ludovico patri se per subjecti fuerant,necquidqua uberius & quaestuosius ex eo obtineri pos se sperabant. Sed suum studium &operam ad liberos deferendo, sibi certo pollicebantur, si superiores essent,

amplam se remunerationem adept

ros. Gregorius igitur 4. in Galliam venit , Ludovicum ab Ecclesia abdica- rurus , ut quide plerorumque omniuopinio

163쪽

RECN1 FRANCIAE Dilopinio haec erat: sed continuo coinperit Regem ea re nihil moveri,ac re gni Episcopis certum deliberatumq; esse , tibi resistere : Itaque a consilio suo destitit, simulavitque se eo animo venisse ut pacem inter patrem & liberos conciliaret. Qui res eo tempore gestas memoriae prodiderunt, ajunt Episcopos summa voluntatum& se tentiarum consensione decrevisse, se

Papae quanquam excommunicationes suas minanti non obtemperaturos, voluntatique illius nulla in re ceLsuros: eumque adeo, si excommuni-Caturus Veniret, excommunicatum rediturum. Ea ipsa sunt eorum verba:

propterea quod perspectum penitus ac persuasum haberet, Papae non m jorem quam sibi ipsis potestatem esse. Hoc vero & in ejus temporis annalibus , & in eo qui Aimonii Monachi historiam persequitur, &in pervetu sto quodam,quod D.Dionysii dicitur, Chronico scriptum extat. Atque illud primum habetur Paparum adversus Reges nostros tentatuin praeludium.

164쪽

161 DE INTERDICTO Deinde ex cotentionibus inter Ludovici pii successores exortis, commodiS suis considere conati sunt, sed nihilo plus quam antea promoverunt. Post primos autem Carlinoru familiae principes, ut major Papis ab aliis nationibus honos tribuebatur, sic Regcs nostri plusculum aliquid, aliorum potius

exemplo,quam ullius Iuris ratione, iis tribuerunt. At ut sibi dominarentur, ut regno imperarent, ut de se, suoque statu pro animi libidine statuerent,pati certe nunquam potuerunt: immo vero protinus omni ratione, & martectiam apcrto, infestisque armis sese illis interdum objecerunt.

165쪽

TERTIA PARS,

. ea rerum a majoribus nostris adversu Papas gestarum, ad eas, quae hoc

remore occurrunt, accommodatis , ut 3 3

quid nobis his agendum H ,

intelligatur.

RAECLARE admodum ab oratore olim dictum est, cum historia sit fidelis temporum testis, lux veritatis, vita memoriae, nuntia vetust iis, eam quoque nobis eadem opera magistram vitae esse. Cum enim qua dam incidunt, quae aliquando ante

acciderunt,tunc veterum onum n-ta exquirimus, ex quibus quid viri doctrina virtuteque praediti in iis egerint, & quid iis inde evenerit, plane cognoscamus: illudque nobis magistri fidelisque consiliarii vice est, a quo docemur, qua fide animique praesentia, sublata omni dubitatione, nos in iis gerere debeamus. Ad ea igitur, historias, quae supra commemoratae sunt, & quid in illis observatum sit,

166쪽

164 DE INTERDICTO referemus &acc5modabimus. Francoru historiae,in iis quae ad prima hujus Monarchiae tempora pertinent, mancae quodammodo &imperfectae sunt: quod prisci illi Galli bene rem gerere. mallent, quam multa scribere. At de postremis temporibus, in quae Paparsicotentiones inciderunt, pleniores eae sunt, certiores, & pluribus testibuς instructae. Nec dubitandum est, quin hoc Dei providentia ita coligerit, qui multo ante provideret, quam difficile nobis tasset in ta gravi rancipiti contentione certi quid quam statuere, nisi narratum nobis probatumq; scriptorum diligentia fuisset, quid Patres nostri a Papis indigne provocati, & sacris interdicti pr stiterint:propterea quod de religione hic etia agatur, quae scrupulum & dubitationem animis nostris injicit, unde optima saepe consilia impediri solent. Verum Ma)ores nostri

ejus rei viam, quam ducebant esse rectissimam, tam multis ac praeclariS exemplis tritam passim reliquerunt, ut si modo velimus, errare minime posi

simus.

167쪽

'REENI FRANCIAE. ID smus. Ea vero non semel, sed saepenumero acciderunt. Consilia non unius , aut paucorum hominum sunt. Solennia sunt senatusconsulta, &gravissima ordinum conciliorumque decreta. Quod ad eorum exitus effect que attinet, si paulo attentius Consideremus , quales fuerint Paparum & factiosorum, quos suis artibus & opibus ad suam caussam suscipiendam allexerant, conatus & machinae: quam luctuosae tragoediae in Germanorum Imperio ab iis excitatae , quae item aliorum ruinae & mutationes: fatendum Certo ac praedicandum nobis est, saluberrima fuisse ejusmodi vi orum nostrorum consilia, sine quibus nullum jam regnum teneremus, nulla liberi te frueremur. Ea igitur exempla magni apud nos esse debent, quippe quae sint ejusmodi, ut nos fallere non pos snt.Ita ut, si quaeratur quid nobis hodie faciendum videatur, quum Papasxcommunicationis fulmen nobis intentat , si regi parere sit animus, non magnahic deliberatione S consulta-

168쪽

tione sit opus, in eo etia quod de com scientiis agitur. exstat jam haec, constatque plane sententia.Regni propria super hac re sunt nobis axiomata: Rex inde intelligit, quam virtutem, quamque animi firmitatem S constantiam adhibere debeat:Senatus praescriptam in iis legem habet, quam sequatur Clerus illic cernit, quid veteres regni

limus Episcopi & concilia de eo statuerint ac responderint: Denique nobilitas , militares viri, ac reliqui omnes

docentur, qua fide & alacritate suo hic Principi obsequi debeant.

Quoniam vero nullus est exemplorum usus,nisites,ad quas probandas & illustrandas adhibentur,persimiles fuerint : ut nullus sit objectionibus relictus locus, docere mihi propositu est, nos in eadem omnino caussa versari in qua olim patres nostri versabantur. Si quid in ea re discriminis inesse videtur id sane quidem aut in ripae propo- sito &consilio, aut in ipsius,& eorum,

qui hunc latum motu mutationemq;

moliuntur, aut in regis ipsius persena insie

169쪽

REGNI FRANCIAE. Isrinst necesse est. In Papae autem scopo nullum omnino discrimen existit.

Papa quidem S ndratus in suis Monitoriis Bullis, speciosis praetextibus

nempe verbis sanctimoniae plenis, Dei nomine, Ecclesiae cura, non caret: sed ea Verba praepostero inversoquc sciasa accipienda sunt, & eadem omnino si gnificatione,qua caetera quς usurpare, nobisque identidem obtrudere solet, quu sic servoru servum nominat, dum in thronu longe omni u excelsissimum

astendit, se omnium summum profitetur & gerit, ac regibus, principibus, Imperatoribus, imporiisq;omnib' prς- fici dominariq; conatur, quum de sua submissione, &sua in nos benevoletia

loquitur, dum tota mente in hanc cura incumbit,ut nos in miseram servitutem redigat,pedibusq; suis coculcet & proterat: quu & is ipse & reliqui se Bo

gorios appellitant: praeclara quide ea nomina, quoru splendore,simplicium S rudium hominu oculos pr stinguat, dum pessime de nobis merentur, dum

L iiij

170쪽

is3 DE INTERDICTO luporum noctu grassantium more respublicas diripiunt, mortiferisque vul

neribus cruentant: dum nos in imum inferorum barathrum conjiciunt , dc tanquam furiae quaedam dies noctest pervigilant, quieti nec tantillum in-' dulgentes quo nova malorum genera excogitent, Civiles motus concitent, universum sui verbo rem complectanorbem incensione, internecione , V stitate & interitu perdant.Sed veniem

dum ad rem est, videndumq; quo potissimum isthaec lenitatis species&ve borum blanditiae spectent. Siandratus aegritudinem animi summa prς se fert, quod in hoc regno tantopere ac tamdiu afflictemur, aitque se acerbissimo cordis Cruciatu rumpi, quod ita per xurbemur, &a nobis ipsis discerpamur

At si tot tantaeque nostrae calamitates, quibus ita divexamur, ejus mentem vel modice tangerent, pacis ineundae viam nobis aperiret, & ad eam ingrediedam hortaretur: aut, si ad rem tam salutarem necessariamque mentem atq; animum adhibere negligeret, sal- tem

SEARCH

MENU NAVIGATION