Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

REc NI FRANCIAE. Ιη'nem quaestionemq; vocare ausus est, necHilpanus,necSabaudus, nec Guysius, nec Lotharingus, nec Papa: etii

horum singuli, pro sua quisque parte

in regni societatem venire contendant. Quin ille etiam regno sit dignisssimus,& praeclaris omnibus virtutibus. iad amplissimum regnum gubernan - . dum necessariis instructissimus, con-juratorum certe illiq; infestissimorum hostium etsi ambitiones Mimp dentia eos omnes qui antea fuerunt superatium nullus id negare unquam ausit. Etenim pacis belliq; artes , quibus inter caeteros maxime princeps trule floret, tam magnae tamque illustres sunt,ut nullus existat, qui de eo aliter aut sentire aut loqui possit. Quamobrem, eu tot animi corporisq, dotibus clarum omnes eos dutaxat unos, qui eum insignibus barbaru pectus, arm que Hispaniae hostilia induentes, Gallicum simul animum exuerunt, semper excipio) veri, inqua, Galli omnes eum, Dei beneficio amplectuntur,amant, praedicant & colunt, ut nullum

192쪽

, o DE INTERDI ceto ex ipsius maioribus unquam magjs Quin & ingenue agnoscunt ac pro fitentur, tali nobis Dei ipsius benignitate peropus fuisse, qui sua prudentia animiqtae magnitudine Gallicum regnum ex hoc,quo demersum est,naufragio , eripiat , & in optatum po tum , in pristinam videlicet dignitatem ac splendorem restituat. In quo igitur a priscis regibus differt ξ Coniurati eum esse haereticum, relapsum,

excommunicatum criminantur. Mihi autem non est iam propositum lom gam & accuratam defensionem instituere, ut doceam id quod obiicitur falsissimum: & quanquam verum es set, eum tamen quando talem nobis Deus dederit, pro Rege habendum 'illiq; obtemperadum esse. Haec pluribus & accuratius in multis libellis in ea re praexipue editis disputata extant, quos lectoribus perlegere δί diligenter examinare operae esse pretium puto , ut huius quaestionis cognitionem explicata illustremq; habeant. Paucis tantummodo dicam quantu satis esse vide

193쪽

REGNI FRANCI Ut videbitur ad intelligendum statue dumq; nihil prorsus in hac tota cotro versia scrupuli esse, quod obstare debeat, quominus majoru adversus Papas exempla in hac & animorum cωtentione & armoru dimicatione eonsulamus,atq; ad imitandu etiam nobis

proponamuS.

Papς Remm haereseos crimine damnarunt & a sacris abdicarunt. Ea vero damnatio nullius momenti esse debet.hic enim mos proriparum tyrannide & furore invaluerat,utReges nostri quandocunq; iis ita liberet, haeretici,schismatici,& Ecclesiae hostes, ut

antea patuit, pronunciarentur,etsi l5ge aliter se res haberet.Ita SixtusHem vicum 3 in crime haereseos recens Vocavit,etsi falsum id esse omnibus con staret. Papi; ergo,qui mentiri consue Verunt, & qui furore atque amentia caeci in summos quosque & optimos. Principes iniurias temere.&inc5siderate, ut bruta quaedam fulmina, j ciunt, non sunt audiendi Papae etiam

ipsi Regis nostri infensi adversarii imrestit hostes, ea de re sentetiam, quae

194쪽

DE INTER Dic To 'sit alicuius quidem ponderis, ferre jure non possunt, nisi omnem ®um& iudiciorum ordine pervertere Velimus. His accedit regis ad concilium provocatio, quae iudicio cuilibet moram afferre debet: & nulli,quanquam loco, genere ac dignitate longe infe- . riori,in re praecipue tata, denegari potest. A c nostri maiores qui toties ea usi sint, quoties a Papis haeretici & exc5- municati declarabantur, id tanquam

verum atq; efficax adversus omnem Paparum autoritatem remedium seimis uni ac statueruntii Addamus dolios

Reges principesque nostros Paparum censuris ex ipsorum etiam squum ad

saniorem mentem redierunt) Consensu& canonibus minime obnorios

esse. Verum, ut liberius dicam quod sentio, illud procul dubio constabit,' etiamsi Rex, qualem obiiciunt, talis revera esset quod Dei beneficio falsum est,idque postea probaturum me spero ) iustam tamen Papae caussamno fuisse', cur nequid obsequii illi praestaremus ediceret, atque eorum, qui

195쪽

RE: Ni FRANCIAE. conjuratione facta eum bello persequuntur, rebellionem Comprobaret. Neque enim Papae est ea de re quidquam statuere. Dei unius est,qui ei rei jam providit,eamq, tam claris certisq; in Ecclesia testimoniis comprobavi ut qui cotra disserere volet,mala me te cum veritate ipsa pugnare sit judiacandus. Dei est, inquam,reges & primcipes in toto mundo constituere, requide tales, suales ipse voluerit. Quuvero eos Constituit, Deiq; vocatio Ce

ta est, non jam contra disputare, illique repugnare licet.Id enim si liceret,

nulla unquam inter homines certa,firmaque Vocatio constaret. huic nimiarum contra regem de hac re certamen

esset, illi de alia: & qui omni virtutum genere cumulat' multis placeret, pluribus idem displiceret. Unde in regnis& imperiis nihil unqua stabile, fixum,

ratumque permaneret , sed alia atque alia subinde nasceretur mutatio &cofusio. Regum autem vocatio certa est,

nec dubitare possumus quin Deus eos nobis dederit,quum ordine & via unis

196쪽

Cuiq; imperio majorum exemplis umtata ac trita illos habemus: ibi electione, alibi sorte, hic successione pro varia variorum imperiorum constitutione. De vocationibus ordinariis loquia

' mur. In Galliis nostris Dei vocatio in successione cernitur: quem ordinem patres nostri probarunt, suisque&rerugni totius rationibus opportunissimuesse senserunt: atque reges suos a Deo ipso hac sibi ratione ia dari ita agnoverunt, ut potius, quam ei repugnarent, pueros pro regibus suis acciperent: aliquando etiam eos,quod mirere magis, qui nodum nati erant,eXpectantes dum matres puerum enixae fuissent: Si qui vero ex iis mente non admodum valerent,id aequo animo tulerunt, ita ut nihil illis de cosueta dignitate& auctoritate detraherent'. Cum igitur notum manifestumq; omnibus sit,Henrico regnum successionis ora

dine obtigisse inemo enim in dubium id revocat) haud dubitandu nobis est, quin Deus illii nobis praefecerit; praeceperiti ut omnes illi obsequiu prae;

stemus,

197쪽

REC NI FRANCIAE. I93 stemus,alioqui illi' voluntati repugnaturi. Omnis anima potestatibus supereminentibus Apostolus ait) subjecta Rom. tr. esto.Non est enim potestas nisi a Deo, α, qu simi potestates,simi aDeo ordinat . Itaq; quisquis se opponit potest 6,Dei ordinationi resistit: qui aute resistunt, ipsi sibi condemnatione auferet. En Dei decretu,contra quod comtedere est nefas. Optandu quidem, ut principes omnes piilbiq; essent, sed -δε optio in uno Deo est, qui non sempet V

bene moratos reges nobis constituit,

seu populi plectedi cosilio, seu quacuque alia caussa ductus, pro variis Judiciorum suorum caussis, quae plerunt nobis obscurae & ignotae osse solent. Infideles vero,atq; in vera religione peregrinos & hospites, atq; adeo illius hostes,paganos aut alios ejusmodi,dubiu non est quin Deus etiam ipse constituat, velitq; ut omnes iis subjician tur. Ad Dei enim mandata exempla 2

etiam,quibus ad probatur,multa accer a a Pet a.dunt. No citabo hic omnia Apostolo- i. ru testimonia,quq in novo testamento 1 Tim. a

198쪽

196 DE INTER Dic Tocuique obvia sunt. Summa illuc pertunet, ut sciamus in iis a Deo praecipi,-- gem & eos, qui publico alicui muneri ab eo praeficiunturo principes & gmbernatores honorandos esse: Ut breviter dicam,omni humanae politiae parendum, principum nostrorum prosperitatem optandam, Votaque pro iis facienda. Illud aute de Imperatoribus& Magistratibus,qui tunc inter homines agebant, dictum erat. Nam Christus etiam ipse,ut omne dubitationem tolleret, Caesarem nominat, qui tum Mati. , Imperator erat, du ait, Reddite Deo,

quod Dei est,& Caesari, quod Caesaris.

Atq; cora Pilato, qui Imperatoris nomineJud ae procurator erat, id de illo agnostit. Illi aute omnes Pagani erant Ecclesiae hostes, & fortasse omniu,qui unquam fuerunt,sceleratissimi principes. Sub lege, Assyrii totius orbis Monarchiam adepti, armis Judaeos subegerunt. Deus populu suum per Pro. phetas docuit id ita ex decreto suo fieri, seque velle ut Nabuchodonosoris& filiorum ipsius imperio subjicer

tur,

199쪽

REGNI FRANCIAE. D tur I ac pro eorum, quanquam flagitiosorum , & Ecclesiae persequutorum salute deprecaretur. Non quod obtemperandum iis esset, siquid contra honorem&cultu, quem Deo imprimis debemus,imperarent. In Coenim genere, honor qui Deo debetur, primum locum tenere debet, ut monent Apostoli his verbis: Praestat obedire Deo quam hominibus. Sacti Pro-A M. phetae, Apostoli & martyres illud etiaad hunc modum observarunt. Ut vero cives contra Principes se comoveant, seditiones concitent, imperia pertumbent, obedientiae & officii erga eos sui munera abjiciant, & relinquant, Deo Certe nunquam placuit. Quod ad e empla attinet, id semper ita usurparsinit.Populus Israeliticus in Hagypti regum ditione potestateque fuit quanquam illic tantum commoraretur ut

hospes & peregrinus,non ut civis & incola habitaret & servitutis, quavis durissima, jugum cervicibus suis impositum patieter tulit, nec de eo excutiendo cogitavit,donecDeus liberatore si-

. N iij

200쪽

198 Dg INTERDICTObi exrra ordinem suscitasset: neque iatame aggredi volvit, nisi cum bona regis ipsius venia.Postea captivi ad Assyrios abducti sunt, eisq; paruerui. Christi vero tempore, & trecentis circiter ab eo annis, fuere imperatores perpe-' tua serie pagani,& in provinciis Magis ratus,crudclissimiChristian religi nis hostes, qui multos vel potius innumerabilesChristianos omni supplicio-xu genere excarnificatos trucidarunt.

Mos tamen illis perpetuo gestiis fuit, nec ulli unqua Christiani obsequium illis recusarut,etiasi potuerint: sed potius eos coluerut,de illis honorifice loquuti sunt tributa contulerunt, sub illis stipendia in bello meruerunt, injudicio se stiterunt, pro illorum salute dc prosperitate preces fuderunt, aliaq; o- EUM. M. mnia utinEcclesiae historiis,corunde Α.GIS &7. que Apologiis S testificationibus pero ii. spici potest) obedietiς munera iis prae-Justin. - stiterunt. Quod vero de obedictia&submis.

Ay. Qis sone paganis debita dictu est, ad prin

cipes etiam haereticos resetri debet, si Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION