Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

REC NI FRANCIAE. Deus tales dederit. Non minus enim paganus a salute alienus est,quam hae-. retic',cum sit idololatra, atq, in omniabus fidei partibus & capitibus corruptus : haereticus vero in paucis aliqua do Utut seres habeat, divini mandatiratio utrobiq; cadem est: Uterq; enim a Deo est constitutus,quum ordine &vocatione in imperiis usitata& solenni, in rerum administrationem venit. Atque exempla ab omni antiquitate,

eam semper fuisse hac de re Ecclesiae mentem, satis ostendunt. Sub lege E- penumero principes quidam a fideveraqὸ doctrina deflexerunt, in Musque locum, idololatriam falsumque & impium cultum' substituerunt : nequo solitin, sed crudelissimi etiam Ecclesiae vexatores fuerunt , ut Saulus, Achabus, Manasses de alii, quibus tamen propria& stabilis fuit regia sua auctoritas. In Ecclesia similiter Chri- stiana fuere imperatorestia retici, xiani, qui haereticis pro virili faverent, crudelissime vero Domini Ecclesias,

di pios atque orthodoxos Episcopos

N iiij

202쪽

Loo DE INTERDICTO

verarent: nemo tame Christianorum se contra eos commovit. Quinetiam

eorum quidam Paganus fuit simul de haereticus, &siquid deterius dici aut etiam fingi potest, cognominatus Α- postata: tuo Ecclesia nullum infestiorem hostem unquam habuit. Juli nus ille fuit. Imperator tamen habitus est,illiusque mandatis obtemper, eum. Harum rerum exempla, eaque

permulta,sibi omnia costant,nec quis quam in doctrina fidei probe institutis contra unquam sensit, faciem dumve censitit.Prophetarum quidem temporibus Iudaei seditiones concitarunt, α ab Assyriis Chaldaeisque defecerunt : sed ob id & a prophetis r prehesi, & a Deo ipso gravissime mutitati sunt. Per Apostolorum tempora perversi quidam turbulentiq; homines extitere, qui male de Magistratibus loquerentur. At D. Petrus &D. Juda in eos scripserunt: ex eorumquς verbis satis colligi potest, seditiosos iu los fuisse nequissimos quosdam nebulones, qui libertate Christiana abuterentur.

203쪽

REGNI FRANCIAE. 2OIrentur. Post Christi mortem Judaei idem quoque adversus Romanos temtarunt, dictitates se effeDei populum, ideoq; infidelibus Imperatoribus obnoxios esse no debere: Sed iustas gravesque Deo suς rebellionis poenas do. derunt.Anabaptistaeidem omnino a late nostra fecere, sed satis superque perspicuum est, eos fanaticos homines & a mente alienatos fuisse. Denique quotquot senserui,principes pi tatis religionisque verae expertes non esse colendos,illi omnes furiosi fuere, mentis impotes, iustoque Dei judicio furoris sui poenas luerunt. Papa tamen illud dogma suis illis bullis sacrioque admonitionibus, nostris animis inserere omnino tentat, Regem infidelem esse, & regno suo per nos demovendu. Nempe hoc illud est Evangelium, quod ubiq; terraru perminiastros suos Jesultas, turbarum civilium faces, praedicandum curat: Illa etiam sunt Theologoru Parisiensiu,qui cum nostris conjuratis faciunt, decreta.

Rationes &fundamenta, quibus ad

204쪽

ΣΟΣ DE INTEαDIcro has faciendas turbas utuntur, ea ipse

sunt,quq seditiosi quidam bid i, Ah

baptistae aliique principatuum & Ιmperiorum hostes, imperiti vulgi auribus inculcabant. Proponunt rem esse indigna, Ecclesiam, quam DeuS tanti facit, & populum, quem Christu

suo ipsitus sanguine redemptum in libertatem vindicavit, sceleratis principibus ita subiici atque auctoritatem dc potetiam in eorum manibus esse, qui ad divexandam Ecclesiam ea impie de crudeliter abutantur. At respondemus,satis quidem hinc caussς gise,cur tanto pressi onere, Vehementer ingemiscamus. Verum respiciendus nobis Deus est, qui de eo ita statuit, quique satisi magnas id faciendi caussas se per habet, sive poenas sceleribus nostris debitas a nobis repetere, sive ἐdem patientiamq; nostram,salutis no-sirae,gloriaeque suae gratia probare Ve-ht. Id quod nec gratiae, ad quam nos vocat, nec Ecclesiae dignitati, nec ei, quam Christus nobis comparavit, li

bertati quidquam obstat: quoniam

205쪽

REGNI FRλNCIAE 2o3 ea omnia spiritualia sunt. Addunt quinam inde sequuturi sint casus & peri-Cula, ac proponunt Ecclesiam graviosimis ob id incommodis & Calamitatibus multatum iri, praecipue si Principes h retici fuerint. At respondetur a Deo haec non fieri, quin casibus

incommodis illis, quae metuuntur,

providere, eaque ab Ecclesia sua propellere facile possit. Summu quidem in eo periculum est, ne haeresis sub hς-

retico, ut Paganismus sib Pagano, ad plures serpat, & in dies latius manet. At D. Paulus nos docet haec non ita e- i. cm. ILvenire sine Dei consilio , oportereque inter nos haereses etiam csse haec

sunt illius verba) ut, qui probati sunt,

manifesti fiant. Deus varia in Ecclesiam probationum genera immittit, non ad perdendos suos electos, sed ad eorum potius salutem promoVedam, suamque ipsius gloriam propagadam. Inter eas aute probationes, haec prςci' pua est, ut Evagelii veritas aliquatio ab haeresi δί medacio invadatur: sed ex e-retu qui consesitur, Deus eos qui Ve

206쪽

io 'INTERDICTO

te sui sint, dijudicat & patefacit,ipsiuDqueveritas quotidie magis elucet,enitescitq; magis, ut experientia probat.

Papa Ssendratus Theologiae vesde peritus vult videri, ejusque rei probandaea Cor. s. gratia quenda secundae ad Corinthios epistolae locu aefert, nullu consortium justitiae cum injustitia, nullam commnionem luci cum tenebris, nulla com= eordiam Christo cum Belial,nullamq; partem fideli cum infideli esset unde concludit ejiciendos esse principes, deque rerum administratione detu bandos, qui non eandem cum Papis religionem profiteantur. Si Papa majorem sacrae scripturae cognitione, intelligentiamq; in caeteris locis non est assequutus, metam sane ignorantiam, vel insigne potius 'malitia apertissime indicat. Nam ut Apostoli mens & scopus attente consideretur, locus ille nihil prorsus ipsius sententia juvat. Apostolus enim saepius alibi verba fecerat de obedientia & obsequio, quod primeipi debetur , docueratque impiet

tem quae in iis apparet qualis in ejus saeculi

207쪽

Rgc NI FRANCIAE. 263 seculi principibus re vera inerat) nulli impedimento osse debere, quo minus illis pareatur. In hoc tamen loco Vetat, ne impari jugo cum infidelibus putemur. Nec vero a se ipse disse tit Apostolus. Nam quum praecipit ut principum nostrorum partes sequamur, iisque cedamus, id ad res hum,nas,quae inillius imperio sunt,resere dum est: Hic vero quum prohibet,n quid commerciis cum impiis habe mus, id de rebus divinis, & quae ad λdei Christianae professionem spectant, est intelligendum. Corinthii,qui non satis animo percipiebant, quantu mali adferret sacrificiorum, quae idolis a paganis fierent, & aliarum rerum quae

ea comitarentur, participem & comscium esse: ad idololatras, in eorum

vivendi ratione, inconsideratius sese adjungebant, ut D. Paulus pluribus prima sua ad eosdem scripta Epist la, ea de re disserit. Illud vero erat iustitiam cum iustitia, lucem cum te nebris , Christum cum Belial mist re velle: quod fieri minime debuit.

208쪽

x. Cota s16σ DE INTERDICTO Deus enim maiori puritate & sinceti tale colendus est, atque ab iis omni

bus qu et Evangelicae fidei illi, quem

verbo suo praescribit, cultui adversan tur,nobis discede lum. Haec est Apostoli in eo loco sententia: ut clarius de ea nobis costabit, si quae in utraq; Epiastola scribit, diligenter coferamus. At in iis quae ad res humanas seu tepor les attinci, non idem est nec lentiendum nec agendum. Nam si in illis nulla omnino esset nobis cum impiis &sceleratis,quibus mundus est resertus, habenda ratio &cosuetudo, C mundo ipso nobis esset excudum, ut idem Apostolus adCorinthios scribes docet: Scripsi,inquit,vobis insipistola,ne co- misceamini cum scortatoribus. At noomnino cum scortatoribus diludi h

jus,aut cum avaris aut cum rapacibus,

aut idololatris: aliosin debetis scilicete Mundo exire.Hic idololatrς & infideles ipsi aperte nominantur. Innuit autem Apostolus ex hoc cu rebus ad hanc vitam pertinentibus comercio,

veluti quum principes pagani & infideles

209쪽

Rge NI FRANCIAE. Σογδeles nobis regendis prςficiuntur co- scientiam nostram pollui non posse, dummodo in nullam cum falsis illorum religionibus societate Veniamus. Christi 5c Apostolorum eastit mens.

Christus enim ipse Caesari obediebat, tributumq; pendebat: sed in iis que ad

Dei cultu resqὸ divinas attinebat,eum

non audiebat. Unde hanc praeseribit regulam, Reddenda esse Caesari, quae sunt Caesaris, & Deo, quae Dei: doces, haec duo minime secu pugnare, nempe Christianum esse Deumque colere : atque , si Dei voluntate Principem vel Paganum nacti fuerimus, illius potestati & obsequio nos totos submittere, ut hac ratione Dei etiam mandatis pareamus. Apostoli in iis, quae. ad res spirituales , Evangeliique professionem spectant, afferunr, Deo quidem potius quam hominibus obtemperandum esse : sed in aliis , quae ad Qtam humanam referuntur , iis non inviti obsequebantur. Atque ab omnibus veteris Ecclesiae Christianis id semper ita intellectum obse -

210쪽

et os DE INTERDICTO tumq, fuit.Papa igitur ineptissimus est Theologus, aperteq; ostendit se, dum suis monitoriis bullis ad eum, quem a

Deo constitutuni habemus, Regem repudiadum incitat,omni fundamemto destitutum esse, cum unicum dumtaxat sacrae scripturae locum ad suam confirmadam sententiam citet,&GLso etiam citet. Debuit paulo attentius secum reputare calamitates &disertimina, in quae, dum hanc nobis doctrinam subiicit, imperia mundi coniicit. Experientia satis quotidiana comprobatum est, quam facile populi ad rebellionum concitentur, & quicquid de Principibus in vulgus spargitur, nullo judicio moraq; adhibita, libentissimε credant. Ubi semel quis dixerit principem suum sceleratum csse,

Paganum, haereticum, qui tamen se

tame & Catholicus erit & probus, satis magna & luculenta ea esse occasio putatur. An non enim de Davide in a Reg. 76. Absalonis conjuratione dictum fuit eum improbu esse, execrandu Deo,& detestabilem, & qui dominatum in Dei

SEARCH

MENU NAVIGATION