Ioannis Zechii Bononiensis, ... De ratione curandi praesertim febres ex putri ortas humore à medicis hactenus in vrbe seruata, in Sacro palatio habita disputatio. ..

발행: 1596년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ios DE CURANDI RATIONE

hus, Eunuchis, & pueris articuli Ionge frigidiores a

duntur, quam vel in viris etiam arthriticis; quod ad albtoram qualitatem pertinet,in venereis articuli admodum sicci, in mulieribus, Eunuchis, & pueris egregie humidi deprehenduntur. Ita neque vinum eo modo omnibus urticulos offendit. Quibusdam suspectium est, quod artiaculos mordeat, alijs, ut Galeno, quia vinum implet. Ergo per crapulam artus infirmantem, vini copiam pra Dpue intelligere oportet; Nam reliqua copia ignauior est, quam quae neruos & articulos impleat. Caeterum ne , queartuum imbecillitas omnino eadem est; maior enim apparet, quae sequitur vitae incontinentiam , quam paternam intemperantiam. His accedit quod neutra ca se sola sufficit, hoc est imbecillitas, aut crapula, sed vir que est necessaria; nam neque multitudo citra imbecillitatem, neque inbecillitas citra multitudinem , aut vitium podagram inuehere potest. Quibus sic expensis,s - cile erit soluere plurima, quae hic oriuntur, problemata. - Primum cur Eunuchi rarius, nunquampueri podagra laborent, scribente Hippocrate Aphorismorum sexto mphorismo vigesimooctavo, ac trigesimo. Cum tamen &pueri egregie voraces sint, &eunuchi saepe crapulae dedisti . An quia non latis est alteram duntaxat causain coi uenire Θ debet sere concurrere utraque. Hi quia venere non utuntur, minus tentantur podagra , quam reliqui omnes; nam creberrim hoc vitium ex venere proficilciatur immoderata; quia venus laxat articulos , di inia tum calidum stangit; unde succi crudiores conscruntur , congestique ad relaxatos artus promptissime dilabuntur. Non dissimilis huic altera est quaestio, cur Rribente Hidi pocrate Aphora linorum sexto Aphorismo vigesimon no. Mulier podagra non laborat thoc est non adeo se quenter ; mulieres mihi a plerisque malis menstrua purgat ionc vendicantur, abus maxim , quar.exr undantia

132쪽

Io3 initium accipiunt, cuiusmodi podagra, aut chiragra; n inine cnim podagrae in his sententi js omnem articulis rem morbum intelIigi velim . Proximum huic terrium problema, cur pueri rarius, quam eunuchi, uniuerso articulorum genere laborent. Nunquid id ex eo est , quia pueri abstemij, eunuchi v ro vinolenti certum enim est quod ante dicebamus, no'mnem crapuIam; sed eam maxime quae a vino est , artia cuius cneruare. Vnde etiam Poete graeci Podagram Bacchi , & Veneris filiam esse finxerunt. At vero hic tria eκ inuentione nostra Iongo usu obseruata paucis explicare non grauabor, que multum habent momenti in propo in aue tu , quorum primum erit.

Galeni, omnium ue fere dogma non adeo demnite esse accipiendum rem . Oui nihil cesti

primo semine, ves ex accidenti infirmos, nequaquam im fiamationes,ac dolares experiri odb congrua pertinaciter seruata victus ratione,superuacanea in corpone excrementa non congerantur; quod quidem abistute dictunii

nequaquam accipiendum esse, & ratione & longa obse uatione comperi: Quandoquidem pedibus c. ut de pod si a loquar nat ura,vel ex morbo imbecillioribus, ob partium rarizatera , aut uiarum amplitudinem una eum d uisemper in tuto maneant is

133쪽

to DE CU RANDI RATIONE

eliuiore situ, vel etiam exacta victus ratione praegressa citra vitiosorum humoisi abundantiam, statutis quibundam temporibus,ut ineunte vere, vel initiante autumno, sanguis una cum secijs, humoribus ob temperis conditionem motus, & impulsus citra etiam omne litium per venas ea in parte iusto patentiores importune accedit, Atque circumsitas partes immodi ch distendendo pod gricos dolores excitat . Huic nostrae opinioni rei ipsius euidentia omnino susagatur; Quandoquidem multos reperies homines in victu admodum temperatos , ac frequenter iciunates,proinde nec quicquam superuacui colligentes, qui statis tamen temporibus,ob iam commem ratas causas podagra sollicitantur. Hinc etiam deprehenditur,quod ad secundum attinet obseruandum.

Multos turpiter errare asserentes podagricorum artus non ese roborandos. OC sane argumento, ne humores, quia antea in partes laborantes prolabi con- , sueuerant , nunc adstrictis & roboratis vasis, quae pedibus committuntur , ain viscus aliquod nobile remeent, longeque grauiora mala essiciant. H rum quippe ratio vero est coniciatanea, quando res agitur cum laborante intemperato, ac cachochymia, vel plenitudine asi . At si viiij huius causa in solam amtuum imbecillitatem, citra humorum, vitium, reijciatur, non video cur praecautionis gratia artus roborandi non sint; etenimcitra incommodum succos minime vitioses roborati artus non excipient. Hoc autem secundum erat nostrum inuentum. Nec obstat qtiod dixerit Galenus citato loco, imbecillas partes semper in tuto manere in ijs,

qui nihil superuacui colligunt ;. Haec enim sententia ita

134쪽

accipienda est, ut magna ex parte, non autem semper vera sit. Ego quoque non inuitus admitto, praecipuam artisculorum doloris causam prauorum succorum, ex vitae imtemperantia congestorum,multitudini adscribendam; verum sine hac, sola etiam artuum imbecillitas interdum huius mali occasio esse potest. Quoties ob nimiam partium raritatem humores, vel etiam probi in artus praecipitentur. Iam vero ad dictum inuentum descendamus. Podagricis omnibus vinum indisserenter minime denegandum. VONIAM promptissimum quidem est rerum euentu cognoscere. sed dii scillimu eius causam conij cere;& nis quis aequissimus iudex suerit, & singulorum discriminum bene peritus, sepe erit, ubi quod profuit obesse, quod obfuit prodesse putabit. Propterea cum non raroi obseruatum fuerit, coplures articuloru doloribus opportunos, sola vini abstinentia,ac aquae syncerae potu ab eius. modi calamitate toto vitae curriculo liberatos suisse, atq; Vt cx pluribus unum in medium afferam exemplum duo, Vel etiam tres occurrunt Romani, de constratres ex Nobilissima Lantium familia; qui Abstem ij cum sint, multis ab hinc annis podagra non amplius cruciantur, cum antea timen , & ipsi & fratres alij, & parentes iure quodam haereditario hoc insertunio grauiter detinerentur. Idcirco multi ex antiquioribus, & Neotericis doctissimi viri in eam abierunt sententiam, ut podagra laborantibus omnibus indifferenter, & praecautionis, & curationis gratia vinum prorsus interdicendum, ic eius loco aqua pro potu Vtendum,rigorose admodum praecipiant. Caeterum qua lege dogma hoc recipiendum iit, nunc propolitae rei oblata occasione cdocere onus mihi incumbit. Vi-

135쪽

ios DE CURANDI RATIONE

Vinum ergo quatenus calfacit, humore biliolas progignit, fluxionique occasionem praebet iunioribus calida intemperie praeditis, calidaque pariter podagra laborantibus inimicissimum esse, citra omnem controuersi censendum ; aetate autem declinantibus, frigidiore actectis temperamento, ac podagra laborantibus a frigidiori humore prosecta, tantum abest, quod vinum moderate epotum aduersum sit , ut potius caliaciendo, humorem n xium extenuando, eum ue per halitum digerendo atque innatum calidum roborando,pra stantissimum pro hoc debellando hoste sit praesidium ; cessante praesertim nuxione, atque corpore iterum atque iterum, ut decet, repurgato. Et quoniam Magnus Hippocrates dicere solebat e dem conuenire praesidia praesentibus , & imminentibus malis,non solum curationis, sed etiam praecautionis gratia, ut antea recensuimus, vinum hac lege & cautione datum podagricis maxime opportunum putamus; quod alij hactenus non animaduerterunt. Quae & si obiter,ac praeter pensum a me hoc in loco commemorata suerunt, non tamen citra maximam utilitatem, quod ad Medicinam faciendam non parum conducant.Sed iam ad id quod maxime est in hac dissertatione propositum transeuntes, stendamus.

Vinum febrientibus aduersissimi esse.

V V O NIA M non pauca ad podagricos

dolores spectantia attigimus, nunc ea tantum, quae ad praesens propostum faciunt, disserenda mihi esse censeo. Rursus ergo ad disputationis initium reuer-

Ex pluribus argumentis, quae aperte stadent, Vinum fibrientibus omibus, tanquam infestissimum denega dum

136쪽

dum esse, tria quae mox adducam etficacissima habentur,

ruorum primum a morbi essentia, alterum a causa morbiaca, tertium postremumque a symptomate euidenter admodum deducitur. Quandoquidem quod ad morbi eL

sentia attinet.

Cum febris sit natiui caloris conuersio ad igneam n turam, affectus utique calidus & siccus ab omnibus citra vlla in controuersiam censetur, stigida ergo, & humida praesidia requirit. At Vinum calfacit de siccat, ut antea ex Galeno demonstratum est, octavo De compositione medicamentorum secundum locos capite septimo; licet, ut alimentum humectare, ab eodem Galeno scriptu sit quinto De sinitate tuenda capite octauo: ergo eatenus reprobari debet, quatenus sebrem, & Quere & augere valet. Neque etiam ratione causae febrienti concedendum. Etenim febris causa interior, & continens persepe biliosus cst humor,nempe calidus & siccus, semper autem calidus,&si pituitosus esset, quando putredinis rudimenta inire incipit; hic enim de putridis maxime febribus loquimur. Huic etiam accedit, quod obstructionem putridae febris causam potissimum ex eo augere potest, quod excrementa, quae obuia illi occurrunt, in partes penitiores facile

prouehat.

Adhuc, febrium ac praesertim ardentium symptomata stim nelnpe, capitis dolorem, ac delirium non solum fouere,sed di augere & sulcitare vinum, omnibus est in consesso. Amplius Vinum maxime nutrit, ergo febrientibus, acute praesertim,non nisi in morbi declinatione concedendum; antecedens est ipsius Galeni, tum pluribus in locis, tum septimo methodi med.cap. sexto ubi habet, vino utendum in potu celeo omnibus, quibus refici corpus est opus, modo non febricitent. Idem quoquae ab eodem Ga enoco liti matur lioro De causis moi borum capite tertio, con

137쪽

168 DE CURANDI RATIONE

pocrate aphorismorum primo aphorismo sexto, septimo, octavo, & decimo. Morbi enim, qui ad praesens propositum attinent, in triplici sunt differentia, acuti, longi, & med ij, acuti qui decimoquarto, logi,qui ex sur natura usq; ad quadraginta proseruntur, medij, qui nunc citius nunc serius soluuntur, sed citra periculum, ut tertiana, quotidiana, & alij

consimiles.

Amplius, acutorum alij quarto, alij septimo, alij decimoquarto siniuntur, sunt & alij acuti quidem dicti ; sed per decidentiam, qui post aliquam impersectam crisim,

ultra decimumquartum proseruntur, aliquando usque ad quadragesinum protrahuntui. Tenue victum definire s let Galenus, qui vires leuiter quidem restituit, sed debiliores, quam acceperat, relinquit; qui cum acutis morbis sit congruus, vinum non includit, quod plenius nutriata Modicum vero, qui vires in eodem conseruat robore. Plenum, qui illas auget. Nunc ergo tot esse debent victus tenuis differentiae, quot sunt morborum fines. Proinde victus tenuis absolute in morbis longis conuenit, tenuissimus extreme ijs, qui terminantur quarto die; tenuissimus simpliciter, qui septimo, debetur. Satis enim est ipsis utrunque in finem morbi vires seruare, &hac de causa in genere tenuis dicitur, qui simpliciter vires attenuat potius quam conseruat: Id enim solius pleni est, neque id mirum videri debet ; nam ut alimentum vires, ita morbum quoque auget; Quare necessario ex Hippo

cratis sententia rationi consentiente, & experientiae concludendum est, vinum febrientibus, ac praesertim acute, tum propter multa alia, tum etiam propterea quod multum nutriat, prorsus interdicendum. t ursus, vinum vacuationes omnes promouet, ut Galenus undecimo Methodi medendi cap. quarto asserit, uria iamque praesertim, ut ab eodem Galeno scriptum est lib. septi-

138쪽

septimo Methodi med. cap. sexto. Ergo febrientibus an te morbi coctionem minime os erendum; Nam quae per urinam excerni debent, extenuatione regent, quae tamen Ionge dissidet ab alijs praeparandi rationibus; humores enim, hac vacuatione educendi duplicem exposcunx praeparationem,primam corpore non solum per sanguinis missionem , verum S expurganti medicamcnto vacuato, quia facilius hac lege, qui supersunt humores huic e cretioni paratiores reddutur, ob id Galenus multis in locis praecipit, ne ante praeparationem diureticis utamur. Alteram vero praeparationem ad hanc excretionem humores requirunt, variam quidem, iuxta variam medica mentorum, quae urinas mouere nata sunt, naturam.

Triplex eorum, quae emtarinam mouent Natura. A M diureticorum triplex reperitur c5ditio , Primi generis sunt,quq urinam ex eo moucis quia eius copiam uberrimam suppeditant. Haec autem in triplici sunt differentia. Alia cnimocyssime in aqueum commutantur humorem, Ut vinum aquosum,femina communia frigida, &praesertim Melonum. Quaedam autem idem praestant, quatenus humores, qui in vasis , & renibus continentur abstergendo, serosi humoris copiam promouent, ut Terebinthina, & annonidis radix, quam hoc nomine tanti s cit Galenus. Alia utraque ratione hoc ipsum ericiunt, abstergendo nempe, atque plurimam suppeditando aquositatem, cuius farinae sunt, aquae scaturientes nitrosae, aut salsae. Secundi autem generis diuretica sunt, quae noxios humores totius substantiae familiaritate per urinarios meatus trahere valent, quale est Rhabarbarum, casia, & quae biliosos humore per urinas pellunt. At Tertia postrema-

139쪽

iro DE CURANDI RATIONE

live diureticorum conditio omnium praestatissima, eorum ea medicamentorum, quae pituitosos humores,&quoluiscrassos in venis contentos extenuare, atque sundere va-Ient ; ea autem sunt, quae acria vchementerque calida, &sicca cum sint, sanguinem discindunt, aqueosque hum res tenues, ac serotos a crassioribus discernunt, qui deinceps a renibus attracti, atque a sanguine, quo renes nutriuntur,separati, atque cxcolati, in urinam couertuntur;

quemadmodum docid explicuit Galenus libro De simpl. med. facult.cap. vigesimoprimo,& Aristoteles prima seet probi. problem. quadragesimoprimo , & eodem libro probi. quadrages monono, ubi habet: odorata omnia Vrinam mouere, qua calida sunt: quod refert etiam Pa lus, libro primo in epistola Dioclis ad Antigonum Reger quod etiam non dissimili ratione comprobauit Hippocrates libro quarto de Morbis, quippe qui potiones conficiebat refrigerantes, sitimque sedantes ,& mouentes urina, atque alias etiam calidas, siccas, & acres. Clim itaque nec secundi, nec tertij generis diuretica ante humorum, vasorumque, corporis iue praeparationein propinanda fiat; quippe quae& excrementa inconcocta ad urinarios meatus praecipitent, & perinde ac purgantia medicamenta,ante praeparationem oblata,toti corpori Iaborem inserant, vinum potens ac vinosum praesertim febrientibus . tribus morbi temporibus, principio nempe augumento, & vigore, omnino interdicendum erit ; quod

quatenus calfacit extenuat, atque etiam humores mouet,

maxime diureticum sit. Hactenus de hoc satis superque dictum sit. Nunc vero ad disputationis initium reuertamur,& iuxta pro in ista, Galeni auctoritates adducamus nostram nacassertionem comprobantes.

140쪽

esse concedendum comprobatur. A L E N V S septimo de simpl. med. f

cult. cap. de radice centaurij maioris. Et nono cap. de terra semia,septimo deri composit. medicamentorum secundu locos cap.quarto De Hemoptoicis ex A clepiade. Et rursus octauo lib.eiusdem operis, cap. septimo, octauo & nono. Octauo Method. med.cap. quarto. Primo ad Galauc.cap.nono. Multis balijs in locis, quos nunc recensere superuacaneum puto, Opportunum vero deinceps fuerit, eorum rationibus si tisfacere,qui oppositam huic nostrae assertioni sententiam sostantur.

Eorum argumenta soluuntur, qui febrientibus

omnibus indiserenter Vinum conceden tum autumant. INVM apud omnes urbanas, miti resque gentes in summo semper fuisse

honore,omnium sere nationum monumenta testantur. Proinde & Plinius, libro quarto, cap. quinto, scriptum re liquit. Vinum sumptum viscerum ca-Iorem egregie fouere,sustinere atque augere,gratiamque, ac beneficium escacius praestare, quam praestet quiuis alius liquor; celeri enim motu, a tenui eius substantia c6- parato,alimentum in uniuersum corpus promptissime desert , concoctionemque perficit in ijs praesertim, in quibus ob aliquod ventriculi vitium ea negligentius peragitur:

SEARCH

MENU NAVIGATION