Bibliotheca chemica contracta ex delectu & emendatione Nathanis Albinei doctoris medici in gratiam & commodum artis chemicae studiosorum Nouum lumen chemicum, è naturae fonte et manuali experientia depromptum. Cui accessit Tractatus de sulphure. Auct

발행: 1673년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

nes, exibat etiam saepenumero extra urbem

ad speculandum, ut eo commodius aliqου id uerti in suo labore excogitare posset. ACCidit autem quadam vice, cum ita fere in extasi speculando deambularet , per nit ad quoddam nemus viridissimum, Omnia misque rerum refertissimum s in quo erat Omnium minerarum & metallorum fodinae , omqitimque animalium dc auium genera, omnium arborum, herbarum dc fructuum copia: ibi etiam erant varij aquae ductus: squoniam illis in locis aqua non habebatur , nisi quae per varia instrumenta & canales trahebatur; & hoc per varios artifices ex varijs locis: praecipua fuit illa, Clariorque Caeteris, quae a.rad ijs Lunae trahebatur ; fiehaec non nisi pro Nympha nemoris illius . procurabatur. Ibi etiam pascebantur tauri Marietes, dc pastorcs erant duo iuvenes, quos Alchem ista interrogans: Cujus , inquit, est haec syluat cui responderunt: Est

nemus & hortus nostrae nymphae Veneris.

Alchem ista huc illuc illambulabat: Placuit illi quidem Iocus, sed ille tamen semper do

suo sulphure oogirabat; atque ita ambulando fessus. ser consedit ad latus Canalis,

subquviam arbore, & caepit miserrime la

mentari,

172쪽

DE S v L P Η V R E. IS mentari, deplorando tempus S sumptus ins suo labore frustra impensos non erat alias deceptoriae facultatis, sed sibi ipsi nocivus Jatique, Quid est hoc' omnes dicunt rem

esse Communem, vilem, facilem,& ego sum vir doctus,& hunc miserum lapide non post sum cxcogitare. Sicq; lametando caepit ma-

ledicere sulphuri, quod in illo tot sumptus, tot labores frustra consumpserit: & sulphur

fuit etiam in illo nemore,sed inscio Alchem ista. Interim dum ita lamentaretur,audiuit vocem quasi alicuius senis: Amice cur maledicis sulphurip Alchem ista circumspexit ubique, neminemque videns perterrC- factus est. Vox autem illa iterum ait: Amice cur ita contristaris ' Alchem ista resum- .pto animo, Domine, inquit, esuriens semper de pane, ita ego seper de Lapide Phil sophorum cogito. Vox: Et quare maledicis sulphuri 8 Alchem. Domine credidi illud esse primam materiam Lapidis Philosophorum ideo in illo laborando per aliquot a nos multa consumpsi, & non potui istum Lapidem invenire. Vox r Amice ego qui

dem sulphur noui verum & principale subjectum Lapidis Philosophorum, sed te non nosco, neq; de tuo labore & proposito quici quam .

173쪽

quam scio: injuste maledicis sulphuri; quia

ille est in durissimis carceribus, non pol CRunicuique adesse, quandoquidem hic ligatis pedibus in tenebrosissimo carcere Positus est, neC egreditur nisi quo illum geportant custodes ejus. Alchem. Et quare est in- carceratus Vox: Quia omnibus Alchemistis obediens esse voluit, & facere quicquid ipsi volebant, contra voluntatem matris suae, quae illi interdixerat ut solummodo ijs qui illam nouerunt obedirer, propterea tradidit illum in carceres, & jussit ligare pedes ejus, custodesque constituit illi, vi sine illorum scitu & voluntate nusquam ire possit. Alchem. O miser I propterea & mihi

non potuit succurrere e certe mater ejus facit illi magnam injuriam : & quando dimi ictur ex istis carceribus ' Vox: O Amieri Sulphur Philosopho tu non potest hinc ex re nisi longissimo tempore, & cum grauissimo labore. Alchem. Domine,& qui sunt C stodes eju=,qui illum custodiunt V 2 Αmi ce , eustodes eius sunt ejusdem generis, sed tyranni. Alchem. Domine, & tu quis es, Mquomodo vocaris P Vox: Ego sum Iudex κ. aeschus carcerum, N: nomen mihi Satu nus. Alchem. Ergo in tuis carceribus Sulphur

174쪽

DE SvLPHURE. II Phu r detinetur. Vox: In meis quidem Ca CCribus Sulphur detinetur, sed habet alios Custodes. Alchem. Et quid facit in carceribus Z Vox: Laborat quicquid eius custodes volunt. Alchem. Et quid sc:t laborare' Vox. Ille est mille rerum artifex , & est cor omnium rerum: scit emendare metalla, mi- nefas corrigit, animalia intellectum docci;

scit facere omnia genera florum in herbis& arboribus, atque illis omnibus praeest,

Corrumpit aerem , quem iterum emendare est omnium odorum in Mundo artifex, omniumque colorum pictor. Alchem. Ex qua mare ita facit flores Voxo Custodes dant materiam & vasa, Sulphur vero digerit, Msecundum digestionis varietatem & pondus varios flores & odores facit. Althem. Do-- m ne,est ne senex' Vox: Amice,scito qud dri ulphur est virtus omnium rerum, & est se Cundus natu , sed senior omnibus; fortior,& dignior; sed puer obediens. Alchem. D mine, quomodo cognoscitur e Vox: Miris modis, sed optime per rationem vitalem iaanimatibus, per colorem in metat Iis , per Odorem in vegetabilibus: sine illo mater ejus nihil operatur. AIchem. Est ne solus haeres,

vel si habet se atres ' Vox Amice unicum

tantum .

175쪽

tantum ejusmodi filium mater ejus habet, fratres ejus alij sunt mali associati, sororem habet quam amat,& ab illa amatur vicissim, nam it Ii est sicut mater. Alchem. Dominet . uniformis ne est ubiquc' Vox : Quo ad n turam ejus uniformis, scd in carceribus mutatur : cor ejus tamen semper purum est , scd vestimenta eius maculata sunt. Alchemo Domine, fuit ne etiam aliquando liber Vox o Maxime fuit pr sertim illis temp*ri' bus quando fuerunt illi viri sapientes quiabus cum matre ejus magna amicitia iniercedebat. Alch. Et qui fuerunt isti ' Vox: Innumerabiles fuerunt: Fuit Hermes qui cum matre ejus unum erat: post ipsum fuerunt multi Reges, ac Principes, nec non 'ulii' alij sapientes, utpote hisce seculis Aristote-cles, Avicenna,&c. qui illum liberarant ratienim ejus ligaLuras dissoluere resciverunt

Alchem. Domine, quid eis dedit pro liberationei Vox Dedit illis tria Rego

quando illum alii: is dissoluit, tunc ille custode lui,s,qui modo in suo R . gno gubernant, vincit, & ligatos huic quiitIum libi tat in subditos tradit, ac eorum

Regna in possessionem dat sed quod majus est, i n Regno ejus est speculum in quo

176쪽

totus Mundus videtur. Quicunque in hoc speculum inspicit, tres partes sapientiae totius Mundi in illo videre & addiscere potest , atque ita sapientisctimus in hisce tribus Regnis eu ad ei; quales Aristoteles & .Aui iacenna Dei uni & alij multi qui, sicut SI cae tori antecessores, in hoc speculo viderunt quomodo & Mundus cieatus esti ex illo di dicerunt coelestium virtutum influentias in inferiora, S quomodo Natura per pondus

ignis res componit; tum etiam motum Solis &Lunae , praesertim Vero motum illum vniuersalem quo mater ejus gubernatur : ex

illo gradus caliditatis, frigiditatis, humiditatis, dc siccitatis, Virtutesque herbarum ac omnium rCrum cognouerunt; unde optimi

Medici facti sunt. Et certe nisi Medicus talis sit ut sciat cur haec hersa talis vel talis, eur in hoc gradu calida, Cur sicca, cur humida sit, non ex libris Galeni, aut Avicennae, sed ex fonte Naturae,unde fle illi ista ha- huerunt, fundamentalis Medicus esse non potest. Ista omnia diligenter illi considerarunt, M scripta sua successoribus reliquerunt , ut homines ad altiora studia allicerent , & discerent Sulphur liberare, atque

ejus vincula dissoluere : sed homines hujus

177쪽

1ω o g SVLP Η V R E. te tu etiam cs Philosophus ex illis Coinitiis nam optime mea dicta interpretaris , sic ni fallor, & omnium Philosophorum. Alchem. Domine, nonne est hoc oleum sanguis SulphurisῖGY. O Amice,sanguis Sulphuris non datur nisi his qui illud sciunt ex carceribus liberare. Alchem. Domine , scitne etiam Sulphur aliquid in Metallis ξ δεα Dixi tibi, qudd omnia scit, & in metallis multo melius quam alibi ; sed custodes cjus sciunt quod ibi facile liberari possit, propterea ibi

in durissimis carceribus detentum custodiunt, ita ut & respirare non possit, timentenim ne ad palatium Regis perveniar. Alch. Domine, in omnibnsne metallis ita incat Ceratus est 3 Vox: In omnibus, sed non uniformiter, in aliquibus non ita stricte. Olchem. .Domine , & quare in metallis ita tyrannico more ' Vox: Quia tunc non amplius timCret illos quando ad palatium suum Regale pervenetit: jam enim potest videri, iam libere ex fenestiis prospicit; quoniam illic est in proprio Regno, licet nondum ita ut desiderat. Alehem. Domine,& quid comedit 'Vox Cibus ejus ventus est, cum liber est coctus; sed in carceribus cogitur Comed recrudum. Alchem. Domine, possent ne istae

178쪽

DE su Leti v RE. Istinimicitiae inter illum M austodes ejus reconciliarit Vox: Imo, siquis esset tam prudens. Alebem. Quare cum illis de pace non

tractat 3 Illud non potest per seipsum;

quia statim ira re furore excandescit. Alch. Faciat hoc per aliquem commissarium. 2 cit Felicissimus hominum certo esset,& aeterna memoria dignus , qui inter illos sciret pacem facere; sed hoc non nisi vir sapienti Dsimus qui eum matre ejus Conveniret,ia cocintellIgentiam haberet: nam si amici esseae unus alterum non impediret, sed conjunctis viribus facerent res immortales. Certo qui illos reconciliaret esset vir aeternitati eonsecrandus: Alch. Domine, Ego componam istas lites inter illos, & liberabo illum: sum alias vir adeo doctus,& sapiens; ad hara etiam sum bonus practicus praesertim ubi ad tractandum venitur. Vox e Amice: video

quidem qudd satis magnus, & gum magno capite sis, scd nescio num tu ista facere posis sis. Alch. Domine, fortassis tu ignoras quidi sciunt Alchemistie, quoad tractatus sempers illi sunt victores, S certe ego non sum. po stremus, modo inimici ejus mecum tracta-l re velint . si tractabunt, esto securus quodi causa cadent. Domine: crede mihi, Alche

179쪽

161 DE S v x p Η v R Mmistae sciunt tractare.Si tantum mecum tractarc velint, Sulphuc confestim liberabitur. Vox Placet mihi ingenium, audio quod pr

batus sis. Aich. Domine, dic adhus mihi si hoc est verum Sulphur Philosophorum Vox: Hoc quidem est Sulphur,sed si Phil sophoru est tuum est scire. Satis ego tibi de Sulphure dixi. Alth. Domine si etiam ejus

Carceres inueniam,ari eum liberare potero Rox: Si scies optime poteris 3 facilius est enim illum liberare quam invenire. Alch. Domine rogo dic adhuc mihi fi illum invene ro, faciam ne ex illo lapidem Philosophorum. O amice non est meum diuinare, tu ipse videto: attamen si matrem ejus noueris, illam secutus fueris, sulphure soluto lapis in promptu erit. Alch. Domine in quo subjecto est hoc sulphur Vox: Scito pro certo quod hoc sulphur est magnae virtutis; minera ejus sunt omnes res mundi, est enim in metallis,herbis,arboribus,animalibus,tapidibus, mineris. Alch. Et quis diabolus ia- ter tot res & subjecta illum latentem invenire potest Dis tu mihi materiam ex qua illum Philosophi accipiunt. Vox: Amicen mis prope aecedis, attamen ut tibi satisfaciam , scito sulphur ubique esse, sed habet quaedam palatia ubi solet Philosophis a

180쪽

Dx svLPHURE. ras,dientiam dare ; sed Philosophi illud in m risuo natans &cum vulcano ludens adorant, quando illud vilissimo vestitu incognitum Philosophi accedunt. Alch. Domine in mari illud quare non est meum, cum hic propinquius sit absconditum. Uox: Dixi tibi quod custodes ejus illud in carcerisbus tenebrosissimis posuerunt ne illud videin re possis, est enim in uno solo subjecto ; sed si illud domi non invenisti vix in sylvis invenies. Ne autem desperes in inquirendo illo, tibi sacrosancte dico illud in auro Margento esse perfectissimum, sed in argento vivo facillimum. Alchem. Domine libenti animo facerem sapidem Philosophorum. Vox: Rem bonam defideras, sulphur quoque libenter dissolueretur. Et sic Saturnus distessit. Alchem istam vero sessum grauis sopor invasit, & apparuit illi visio talis. Vidit in illo nemore fontem aquae plenum . Circa quem deambulabant Sal cum Sulphure inter se altergando , donec ultimo coeperunt pugnare ; & intulit sal sulphuri Vulnus incurabile, ex quo vulnere loco sanguinis aqua quasi lac candidissimum efflu-Xit , ac in magnum flumen Creuir. Tunc ex illo nemore egressa est Diana virgo pul-L 'a cherri

SEARCH

MENU NAVIGATION