Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Α p ν E N D I x. 3 9 Clemens Alexandrinus in secundo stromate demonstravit. Audiendus est Ennius loco aureo apud Tullium de divinatione primo; Non babeo denique nauci Marsum Augurem , Non Auruspices vicanos, non de circo A bologos , Non Uacos conjectores , non interpretes somnium.

Non enim sunt ii aut SCIENTIA aut ARTE Divini, Sed superstitiosi vates, impudentestue Arioli ,

Aut inertes , aut insani, aut quibus egestas imperat cui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam. Papae ' Qualis , quantusque locus, Pantaseopel Iam mracula ipsa Gentium rident Philosophi. Sed jam ad revenis, o Sancte Apollo inquit Cieero lepidissime sa). Tuis enim oraculis Chrasippus totum volumen implevit . Partim falps , ut ego opinor, partim casu veris , ut si in omni oratione saepissime: partim flexiloquis ρο obscuris , ut interpres egeat interprete, ου' sors ipsa referenda sit ad sortes: partim ambiguis , ct quae ad Dialecticum referenda Ant. Idem, inquiunt, dici potest de omnibus ,

quae prophetiae esse dicuntur . Non sequitur. Nam prophetiae, de quibus nune agimus, extant secuIis ani te eventum plurimis descriptae, verbis claris , & pem

spicuis. b Quod si quae in iis obscuritas est , non ea

ex verbis, sed ex temporum & rerum ignoratione n

scitur c . Sunt allegoriae, inquiunt, longe detortae. Bene habet, quod impudentiam hane olim in Fausto Augustinus, in aliis alii , nune vero in Socinianis , praeter alios, castigavit Huetius , edito etiam veterum& novorum librorum parallelismo. Ceterum Episco-

Pium, Arminium, Grotium Fausto ipso Soeino M lon- a ) Lib. a. de Divinat. bin Talibus nempe, qu

manifeste Ofendunt futuras res Dectare, quaeque ex an mo futuri praescio provenire aperte cernuntur. c) Aut etiam ex eo, quod quidam Prophetae perim gines moribus vetusis adaptas praedixerunt. d) Socinum quam eruditionis Theologo necessariae adscripturarum interpretationem imperitus accesserit, vide Iud Parc erum de Deo disp. 2. pag. Io . er IOI.

362쪽

3so APPENDI c. ge doctiores, Prophetias pernegasse, is dicet, qui e rum libros ne inspexit quidem . Hoc tantum efficere conati sunr, plerasque prophetias , . quae ad Christum ab aliquibus reseruntur, aliis veteribus personis. Salomoni, 223robabeli, Cyro, aptari posse, quod non est prophetias negare, sed diverso ab aliis modo interpretari. Sane quis effutierit vaticinia Isaiae, dc Danielis, quum quae Christum , tum quae alias res spectant, allegorias esse longe distortas λ Nisi fortassis qui nec libros illos umquam inspexit, nec veterem umquam historiam didicit, cuique proinde omnia sint nova dc ignorabilia . Vetat me sermonis hujusmodi brevitas longiorem esse: qui sunt paullo delicatuli, magnorumque voluminum lectionem horrent, at legant saltem historiam Iudaeo-xum viri doctissimi Pridai, qua simul & veterum Asiae Africaeque Gentium historiam, & Prophetiarum serme omnium eursum non discent modo, sed cernent. Id in praesentia dico, Porphirium virum non ineptum nec indoctum, & in Christianos odio sphilosopho licet indigno ) agitatum, quum instituisset prophetias omnes evellere, reperiissetque tantam esse inter Danielis praedictiones, quae Μonarchias spectant, di facta ipsa , Consensionem , qualis vix reperitur inter accuratam historiam, & res, quas gestas narrat , hoc eodem argu mento, quo libri illius divinitatem agnoscere debebat, usum esse, ut diceret, Danielis librum historiam esse post facta scriptam , non prophetiam , quae futura a riat. inio demonstratur magnum Philosophum & Criticum rei evidentia convictum, ut ne caussam injustam desereret, argumento maluisita uti ineptissimo. Tantum igitur abest, ut prophetiae allegoriae sint longe detortae, ut potius viris non ineptis nihil fuerit rati- quum , quod reponerent , quam frigide, historias esse post facta scriptas. sa Sed pudet me in re evidentenrgumentatione uti non necessaria: perspicuitas enim& certitudo argumentatione elevatur. Quod vero suspicentur, ne non daemonum perlatea cla

a) Vide Hieronymum in Ezechielem , o Pridaum is Historia Iudaeorum σε. lib. XII. prope Anem.

363쪽

A I N D I X. gs Icia editae sant prophetiae, omnium est ineptissimum Primum nulla esse.potest creatarum mentitata, vis tanta γquae futura hominum libera multis ante seculis praevi deat. Quocirca salse eos ridet Cicero, qui artem divi nandi aliquam comparari posse docent. Quemadmodum enim totus naturalium rerum ordo uni Dei scientias& voluntati debent originem, ita Deo tantum praesciri potest. Qtiippe haec tanta universi machina ex tot minutis catenulis compacta est, progrediturque, ut ViX

EXternum rerum apparatum creatae mentes admirari

possint, tantum abest ut aut intimiorem structuram , aut , qui olim futurus est, cursum perspicere valeant. Hinc Ethnici ipsi magna consensione docuerunt futuri temporis exitum, caliginosa nocte premere Deum s a . Dein inde quum prophetiae istae a viris Sanctis ederentur, integramque atque omnium Sanctissima doctrinam continerent, & qua daemonum regnum & potestas evertitur, eas a daemonibus editas qui dicit, is plane repugnantia dicit. Quid enim λ an Doemones ipsi regnum suum data opera evertere volebant δ Sed homines, inquiunt, aut phantastici, aut atra bili laborantes Vaticinia edere possunt. Mirum est, Pantas cope , id i efiicere morbum & corporis intemperiem , quod sana mens non valeat. Qta id λ non pudet scepticos, viros , ut videri volunt, acutos, Epicureorum has & Peripateticorum nugas pro caussa sua in medium adserre δ ego sane quotiesquumque cum hujusmodi hominibus disputare me comparo, non possum mecuin ipse philo sophos istos ut leves nugatores non ridere. Mira enim eorum indoles est. Proseras solidissima argumenta , gramvissimorum hominum auctoritatem; caput scalpunt hiant: tergiversantur , vultu rident invito. At dum ipsi levissimas dc pueriles suspiciones reponunt, superbamquzillam assectant rerum omnium ignorationem , nullis

etiam

a Legatur Huetius sub initium Demonstrationis Evangelicae, Johannes Smint, in Dissert. de vi prophetica, quam Clericus commcntario philologico in propbreas praeminis

364쪽

333 Ap PENDI xa etiam prolatis pronunciatorum suorum argumentis , se lidissime ratiocinari videri volunt , plausumque belle expectant. Oh lepidissima capital Replicant. Prophetarum libri non sunt genuini: interpolati sunt, aut trunci. Quibus haec tandem rationibus probant sceptici λ suspicionibus nempe suis λ no flocci quidem facimus: nam quum nullum sit aliud argumentum genuinitatis & integritatis libri alicujus , quam firmatus aequalium.& qui proxime sequiui sunt, consensus, idque gravissimum sit; eooue divinorum librorum genuinitas & integritas probetur a , velle contra moliri nihil interim ipse soli proferens , dei Pere, est non ratiocinari. Nos igitur hae in re non Futamus Scepticos fine fastidio audiri posse . Nisi siquis adeo sit impudens, ut credere velit cum Arduino, libros Platonis, Aristotelis , Virgilii , aliorumque veterum, a Μonachis in Μonisteriis heri, aut nudius

tertius cusos. Scilicet l- Pergunt autem Sceptici, atque nos rogant, quibus

nunc argumentis revelationem discernere valeamus ,

seriptisne libris, an traditione λ Utroque, Panta scope, Nam primum si omnes Ebret , aut Christiani a Prophetarum usque atque Apostolorum tempore magna con sensione nec ullibi interrupta successione doctrinam aliquam tantam revelatam ad nos demandaverint , ea

que & rectae rationi, & libris divinitus inspiratis conformis sit, Dei praeterea sanctitatem, & bonitatem deceat, nulla ratio est, cur eam ut divinam non habeamus. Tractu , inquiunt , temporis vel verse historiae depravantur. Respondemus nunquam temporis diuturnitate veras historias&doctrinas ita depravari , ut nul Io modo ab aeutis & doctis hominibus perspici queant. Sed demus id tantisper: nihil inde adversus Christianasi traditiones inserri potest: nam hae & literis a sua origine mandatae sunt, & moribus Canonibusque confir- malae. Ex hac constante successione , & morum ad do- . ctrinas quasdam , quae ut divinae habentur, diuturna consermatione, gravissimum Grotius pro veritate argu-

365쪽

mentum jr.re desumi t a . Sed ego traditionum oppugnatores valde mirari soleo. Nam isti si quid a Teroastre, vel Pythagora dictum , etiam non magna veterum con sensione, repererint, si quid ab alio Philosophorum , quod unus Laertius narret, haud ambigunt id dictum, lactumve affirmare ; si a Prophetis, Christo, Apostolis dictum, factumve accipiunt, respuunt. Quis non videt affectibus subagitari λ Atqui hoc Sceptico homine indiagnum est, qui incorruptum profitetur judicium. Deinde Scriptionibus, quae canonicae a nobis dicuntur , probari revelationem asserimus : nam eae , ut d monstratum est, & genuinae sunt, & integraedia vinae . Nec nobis opponant Simonii singularem opini nem et nam praeterquam quod ea gravissime confutata est a Dupino, Span hemio, Clerico, Iluetio, doctisque Omnibus, ita ut poenitere eum potuerit temeritatis suae ; quis in animum induxerit suum Ebraeos , qui a Deo didicerant , ut ne jota unum, unumve apicem Prophetarum libris adderent, quique in exscribendis libris publicis si litera esset vitiata ex integro rem excipiebant ο), qui tandem hanc consuetudinem. hodieque magno cum rigore servant, quis inquam arbitre

tur passuros suisse libros Prophetarum publico usui de stinatos , in compendiola redigi. Deique voces obliterari pnarrent ista pueris, Pantascope. Qaid quod Simonii opinio Scepticorum caussae nihil facit λ Contendit enim ille, enmpendiola ista & a Prophetis facta, quos semper in Rep. Ebraea fuisse , libris publicis scribendis, exscribendisve addictos, auctoritate Iosephi ς demonstrare conatur. Ex Richardi ergo sententia non sequitur, non habere nos libros Divinos. usum enim Spiritus Prophetarum sit unus idemque Dei Spiritus , & qui compendia librorum illorum -dederunt Prophetae fuerunt secundum Simonium; perinde est seu ab illis majoribus, seu a mi moribus istis, libros descriptos habeamus. Iam vero clamare, scripturas esse obscuras, id est

366쪽

3's A p E N D I X. potius' quidvis mordicus arripere , quam sano judicio caussae suae patroeinari . Nam quae hdem continent , spem , mores , is negabit non intelligi; qui eas nunquam , ne e limine quidem , salutavit; quique sit iis

artibus on inibus vacuus , quae ad scripturarum sacra

Tum interpretationem sunt necessariae Sed ro averim Sceptieos , ' cuinam scriptutas dicunt Obscuras , privatis ne 'e an Ecclesiae , cui tamquam sacrum deposi, tum creditae sunt ρ si privatis , mirum non est : nullus enim liber est qui aeque omnibus sit clarus , &perspicuus . Echlesiae non dicent . Ei enim non verbum tantum Dei , sed & Dei spiritus, quo Dei verba interpretantur, datus est. Itaque quicumque Eccle sae vocem audire non gravantur , clarissimas etiam

reperient Seripturas Divinas . Quod addunt ling ugenium intercidisse, consuetudines antiquitate sepultas, is nihiι juvat . Nam fatemur eam ob rem quaedam esse in scripturis , quae nullo modo scrri queant f at id non emeit , ut nihil sit in illis clari , & aperti . Quid enim λ an quod paucorum verborum vim non satis teneamus , de toea Ebraea lingua actum erit y An quod radieem , aut pronunciationem vocabuli jebovab νat id exempli loco proferam , ignoremus a ) , ideir eo ignorabimus etiam , in seriptura divina Μentem aeternam, sapientissimam, potentissimam , hujus mundi auctorem & gubernatorem praedicari δ Actum ergo erit pauca ob haec de lingua Hebrai ea λ An Bochartus , Simonius , Buxtorsi , Cappelli , Clericus , Ludovicus Dei , Imperator , Ling oeus & trecenti alii, qui in hujus linquae studio aetatem omnem consumserunt , halic sceptichrum confidentiam & temeritatem laturi essent ita, ut paterentur sibi persuaderi se nihil omnino in Ebratearum rerum scientia profecisse

Quod si , Christianorum quidam , pauci illi tamen &

Leg possunt dissertationes minorum eruditissimorum Drusii , Amamae , Cappelli , Buxtorsi , Altingit , Fumri ,

Gar. Leri; Le denii, sub titulo, Decas exercitationum Philologicarum de vera pronuntia ione Nominis Iebuυ

367쪽

ignobiles, in rebus ab universo Christianismo traditis destiscunt, nihil mirum et ubique enim Gentium sunt, qui cum ratione insaniunt. Nam exempli caussa, quod Seeptici nihil sciri , nihil comprehendi posse doceant, an idcirco tota litteraria Respublica pessum ibit Atque hoc potissimum de Socinianis dictum volo , qui

quum religionem revelatam ex captu humano expendere per iummum nefas sint ausi , disterminarunt ab ea quaecumque non satis evidenter intelligebant , ne

si admitterent , quaedam cogerentur eredere , quam

scire . Quae temeritas ferri haudquaquam potest. Quis enim ferret , brevem , imbecillem , sensuum praejuridiciis depravatam rationem humanam , Dei ipsius ramtioni aeternae praeserri sa) Quandoquidem ipsa. h mana ratio dictat , Deum nec salii , nec fallere , atque oportere , hominem , qui non sit penitus sibi ignotus , in iis rebus , quae a Deo sunt dictata, RATIONEΜ Dei suam facere rationem . Si enim id. agi qmus in infantia cum doctoribus nostris , quamquam& falli ipsi , dc fallere nos possunt ; quanto aequius est , ut id cum Deo efficiamus , cujus & scientiam sedc bonitatem non penitus ignoramus ζ Sane quid attinuisset religionem a Deo e Coelo demitti , si ratio .hu mana suapte natura eam invenire & intelligere potuisset λ Placet itaque Socinianis e sublimi quadam specumla , unde universum hominum genus exaudire possit , Persianum illud inclamare , O Cumos in terris animos, ct Coelestium inanes lsed videor mihi , Pantas cope , Scepticorum particulo tim, dc nervose argumenta , quae auctoritatem spectabant , diluisse , nisi tu quid aliud . Nam quae circa

ignorationem rerum aeternarum illi opponunt , altera

Μetaphysicae parte, si vita viresque suppetent, quum de Deo disputavero , explicabo . Cetera nullius sunt

a) Exemplis Mathematicis demo grat vir Acti imur Iosephus oriandus in sectionibus Conicis quas edit ad Tacquuii calcem , ) quam minime tolerarida sit haec Socrinianorum impudentia .

368쪽

i κ . p E N D I X. pretii quum sint, ii qui sunt praeterea , qui me posthac Scepticum sacere pergunt, pergant dum libu rit . Nam ego, quod ad me attinet , oisi in tanta lis teratorum turba mea fama in obscuro sit , nobilitate,& magnitudine eorum, qui nomini officiunt meo , me consolabor. Interea Dei hominumque omnium , Clam, postulo, obsecro, Oro , ploro , atque imploro IN

Ut adsint , atque cognoscant , me in Romana Eeelesia natum, in ea vivere. . eius mea omnia judicio su mittere , et , quoad aures vitales vivam , adhaerere . Certum id mihi jamdudum, atque immoto animo stari

tutum .

P. Nae ego incautus, qui cum viro acuto, & oratoriae artis non ignaro, congredi sum ausus a Sed euge , Eusebi, effecisti oratione tua, ut Pantastopus non ve reatur scepticus esse Eusebianus

E 1 N I S. EM prefecto res flatilis re firma , eonscientia bona in m

iis , qux injuste accidunt , omnibus: quae nisi quis pq sientia vincat, indicium de se malae suspicionis praebra Innocentius Papa I. D. xxviI a. quae est ad SanctumIομ' oras omum .

SEARCH

MENU NAVIGATION