Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

notum perstant bibliotecis λ qui eos legendi Romana Eeelesia facit potestatem λ quid Theologi nostri eos refellunt, quorum, nisi legant, sententias ignorent oportet perridiculi enim sunt, qui eos consutant libros, quos ne inspexerunt quidem. Bene autem habet, quod hanc caussam acute &lerudite peroravit olim vir humanarum divinarum rerum peritissimus Clemens Alexandrinus sub initium libri primi Stromaτων, P. Sed quid adtinebat eos commandare λE. Rogo te, Pantas cope, an eos commendo in iis , quibus errant ' an uspiam eorum errores probo λP. Nemo id dixerit e quinimmo omni , quo potes ,

Conatu, eorum errores confutas. Sed probas tamen eorum quaedam aut acute inventa , aut egregie observa ta, aut feliciter demonstrata, aut accurate industrioseque collecta .

E. Beasti me . Quid ergo, quaeso te , mali est , si

id faciamὸ an ullum crimen est , naturae dotes in inimicis nostris laudare λ nam si non lieet Angulum voca re doctum , nec Angiam pulchram dicere licebit . Id vero est Dei dona hominibus invidere. Ergo Pantas cope, sic sum a natura comparatus, ut vitia , errorem stignorantiam vel in nostris averser ; virtutem vero, d eruditionem vel in hostibus laudabilem putem. Ita quo que veteres Ecclesiae Patres , & recentiorum Theolosigorum doctissimi me docent . Illi enim non dubitarunt Gentilium farragine libros suos ornare , & quae phil sophis ratio patefacerat, aut vetus traditio ostenderat νtamquam a furibus repetere, ut Clemens Alexandrinus in primo Stromaτων loquitur. Pleni sunt philosophorum

sententiis Iustini , Tertulliani , Clementis Alexandrini, Gr orii Nyssent , Hieronymi, Augastini libri, virorum nempe doctissimorum , o magna parte Sanctissimorum . Id ipsum aetate nostra egerunt D inris νSimonius, Lamy, Mabillonius, Bossuetius, Calmetus , aliique , dum Erasmum, Grotium , Buxtorsos, Cappellos , Vossios , Bochartum , Cleri eum , aliosque, &Hebraeos poti m mu m, passim laudant' ', atque commen- . ant. His addi possunt Neapolitani plurimi literis cla-

342쪽

33o APpENDI x i, Aulisius, Vieus, Nicolaus Cytillus, Μazoehius, Io, ephus Cyrillus, Iohannes Capassus, Μilanta, aliique, Didi Scholastici omnes , i ipseque Thomas Aquinas , vis non litexis modo, sed sanctitate etiam illustris , nonne Aristotelem a: , Averroem, Avicennam alios que sviros aperte impios laudant, & ita ut nihil serme aliud eorum singulae paginae crepent λ Μiror mihi eri mini verti posse, quod in aliis non impobatur. P. Videris nimium admirari auctores, quos citas.. E. Non ita tamen ut Aristotelem Scholastiei . Sed

quis id Eelectic0 philosoph. objicere possit λ quis mihi, qui animadverterit, me Spiriogae toto opere, ΗOb-hii passim, non raro Baelii, Μori, Lockii, Clarkii , Nevctioni aliorumque sententias consulare, adderequcteos dormitare plerumque , ineptire, non sibi constare , non solide ratiocinari, in quibus humanitatis leges b mibi plerumque excenisse videor λ Iam vero quod aut doctos aut eruditos appello , quod egregie perspecte , accurate quaedam obse asse aut demonstrasse scribo , an id ullum est crimen λ memini ergo Clementem Alexam drinum passim haec usurpare, divinitus Plato, bene ac divine Heraclitus, dc quae sunt his similia. S., Aug. nobilissimum philosophum vocat Porphirium , quum tammen nemo suerit Christianae Religioni infestior. Quid λhomines idcirco sunt bardi, di trunci habendi, quod aut nativitatis, aut educationis, aut ignorantiae , aut etiam militiae caussa a vera xeligione sunt extorres λ nullusne igitur erit aut egregius Pictor , Sculptor, Nauta, Ar Chitectus; aut Geometra, Philosophus, Μedicus, Philologus apud eos qui in Italia non sunt nati λ Videant ne haec dum praedicant, nos externis nationibus deridiculos faciant. Sed age , Pantascope, dic, scis quam lem Ecclesia nostra habuerit originem P. Nempe plurimorum in religione Christiana ere Tum auctorem e).. E. Eumsa I Viri malabium de Albeismo Aristotelis in Parergis. b Vir dignitate s literis Neapoli Harissimus amice ea de re 'uctorem monuit, quod inurbanum id est .c e Damnati sunt Origeniani in V. Synodo secremen ea.

343쪽

A ν P Ε M o I π. 333β. Eum tamen Hieronymus non veretur doctissmum yppellare. Praeterea Tertullianum quantis laudibus ordinat Vicentius Lirinensis in Commonitorio sa) ὸ Viros doctos , dc eruditos appellat Augustinus Faustum , dc Pelagium. Et ut vetustos mittam, idem facit Bossuetius eum Μelanctone , Μabillonius cum Episcopio, re rotio, quos impense doctos vocat, aliique cum aliis. P. Sed utcunque haec sexistimentur . quid adtinebat argumenta quaedam impiorum propriis illorum verbis,& nativo solore in vulgus efferre δ Satius enim est haec errorum monstra silentio sepelire , atque ex horminum memoria obliterare . 'ri Recte id tu quidem, Panta ope , si nulli hodie

essent, qui, ea defenderent aut vulgarent. At quando hujusmodi errorum Patroni vel in ipso Christianismos infandum in non desunt, deesse oppugnatores turpe . oppugnare autem impios nemo rite instituit, qui quae, illi pro re sua proserunt, non satis diluerit et jam vero qui integra adversariorum argumenta diluisse diei potest, qui aμt ea dolo malo dissimulat, aut non integra exhibet, aut narrando elevat λ manifesto enim ve- Tam caussam produnt, aut ei diffidere videntur, qui ita adversarios imp nant. Nos autem talem habemus cum

Impiis eaussam, quam nec prodere fas est, & eui dise*dere, nisi inertes simu& & ignavi, non possumus.. P. Potest aliquis his argumentis abuti. E. An ulla culpa erit Scriptoris λ eja ergo; si ita est, utantur Prophaetarum , Apostplorum , Sanctorum libri. Nullus enim eorum est, quo non sit aliquis abusus haereticorum, dum errores suos confirmaret. Qui in animum induxisset suum, Spinogam, & Tolandum eo insaniae evadere potuisse , ut Panteismum auctoritate

a) Sed, inquit, e T Tertulliani quoque eadem ratio

es. Nam fleui ille Origenes ) apud Graecos , ita bis

apud Latinos nostrorum omnium facile Princeps judicandus . Quid enim hoc viro doctius quid in divinis atque humanis rebus exercitatius y commonit. cap. XVII. vise

p capite judicium de Origine.

344쪽

33, APPENDI x. Prophetarum & Apostolorum vellent probare λ ev1 - runt tamen . Quis sibi persuasisset Hobbium Dei corporalitatem , Coinardum animi mortalitatem ex Scripturis Sacris, & veterum Christianorum libris demonstra Te conaturos suisse λ conati sunt. Abutebantur olim Donatistae Cypriani sanctissimi & doctissimi viri libris: alii Origenis: alii Tertuliani: alii doctorum et aetate prope nostra Augustini , Iansen istae . Quid ergo ' an . Μ ses, Salamo, Daniel, Paulus, Cyprianus, Augustinus, quod aliquid seripserunt, accusandi In Salomonis pra terea Ecclesiaste , in Syrachidis sapientia, quaedam etiam atheorum argumenta proferuntur. Integras Celsi adversus Christianismum argutationes exibuit Origenes ; Iuliani Cyri lius ; Porphirii aliorumque Eusebius ; Fausti non modo argumenta, sed vel verba, tum, & Pelagii, Iuliani , Maximini, aliorumque, Augustinusia Facit idem cum haereticis serme omnibus Bellarminus , citne quid dieam de aliis innumeris. Abutuntur his nunc plurimi. Quid in an auctoribus crimini vertendum quid , quod mortales passim ipsius Dei o. M. operibus abutuntur λ sic ergo habeto , Pantaseope , nihil esse quo perditi viri abuti nequeant , & bonos etiam malis recte uti . Sed missa haec faciamus, videamusque quid por-xo mihi objiciunt: nam priores illas accusationes satis , ut arbitror, habes explicatas , atque moderatione magna consutatas. Quod sit quis est, qui dictum in s. inclementius existimavit esse, quod certe non recolo, sic existimet, responsum , non dictum esse, quia laesit prior o P. Μihi paullo fessus dicendo videris, Eusebii: mare ut haec in crastinum diem disserantur , auctor fue

rim a

T. Differantur.

345쪽

In quo scepticismi accusatio diluitur , Scepticorumque

argumentis respondetur prolixius.

E. te subtristiorem aspicio, Pantastope λ n a luerim te hoc potissimum diem, quo me caussa

peroranda est, non satis ex .animo esse.

P . Vereor ut possis sceptici notam purgare, Eusebi. Itaque quod tibi metuam . palle . . E. Hem l nunc isthaec tibi incessit religio gratias habeo. Sed nae egregii isti sunt dialectici , qui me accusant i Qui enim scepticismum esse , aut ludicrum , i aut insaniam, ita probaVi , ut theoremata ipsa Geome-itrarum non probentur evidentius , scepticus audio /cur non etiam Spinoetistam vocant, quod Spinogismum consutaverim non enim inanis est timor et quippe v tus est mos , eorum literatos viros errorum insimula- Te , quos vehementius oppugnaverint . Quis crederet de Roberto Bellarmino viro. doctissimo , & vitae int

gerrimo , scribere ullum potuisse , atheus est ' scripsie id tamen Scaliger, vir certe dinus sed paullo impudentis oris. Bene autem habet, quod apertae calumniae ipsae sese confutant. Caeterum quando ita placet pro Pius, obsecro , pressiusque rem agamΠs . Primum rogo ,

negant me scepticismi genera quaedam statuisse P. Non hercle. Nam δc moderatum , dc rinem se Pticismum dispescuisti. .em igitur me scepticum esse a junt, moderatumne , an effraenem λ ν P. Fortassis utrumque .

E. Tenes ne quid respondeas λ nam qui me effraenem facit scepticum, is qui faciat moderatum λ sed an est ullus tam impudens, ineptusve, qui eum mihi errorem tribuere queat, quem toto opere vehementissime eve tere conor vix est ut mihi persuadeam , id de me ulli in mentem venire potuisse , cui, aut ego, aut liber

meus

346쪽

eies, ut hoc de adversariis meis opiner. P. Fieri potest ut animum tuum non plane noris et

difficile est enim illud ς nosce te ipsum y id est animo

ipso animum videre. E. Certe si haec ι quae tu narras vera sunt ut S Psia ille Plautinus exclamem , oportet , Dii immortales obsecro vestram Mem, ς ubi ego periist ubi mutatui sume tibi ego formam. perdidist vivo sis quod numquam quis quam mortuo faciet mihil P. Atque id de amico audivi. E. O Pantacospe, bene illo proverbio Graec6rum prae

Cipitur,' quam quisque, noris artem in hac se exercear.

P. Quid si, moderatum scepti eum habent λ E. Habet do hie seepticismus gradus suos. Sunt qui

nihil rationo naturali certo sciri posse contendunt: ita- qud ad solam revelationem tamquam in tutum Por 'tum ς confugiendum doeent. Isti & auctoritatem quoque humanam penitus excutiunt . Hujusmodi, praeter

alios, suere Petrus Daniel Ηuetius in libello de imbecillitate intellectus humani , & Hieronymus Himhiam in libro, quem inscripsit, de typho generis humani. Alii ivero' pauea lumine naturali ι pauca auctoritate humana sciri volunt, revelatione veto ea tantum, quae fidem spem, & mores nostros spectant, quidam paullo plura ratione naturae, auctoritate humana , & divina revelatione certa esse pronuntiant : Sed addunt infinita pene esse, quae ratio, & sensiis non attingunt 2 infinita in historia, aut ignota, aut incerta; infinita in ipsis libris Sacris, atque in Theologia , quae intelligi,' aut definiri ingenio , & judicio nostro nequeunt sine

temeritate ,' & quorum intellectum a Dei spiritu orare debeamus. Atque in his postremis nomen profiteor meum . Sciant. ergo qui Scepticus ego sim . Nempe non tantum effraenam scepti eismum insaniam esse censeo; sed vel ipsius moderati primum secundumque gra dum nec fanum putQ, nec rectum . Quod quibus fasistionibus ostendam audi. Primum, qui nihil sensibus , nihil

347쪽

ΑΡPENDa X. 33 nihil ratione, & conjectura, nihil auctoritate humana'

certo comprehendi posse docent, ii revelationem quo que Omnem subvertunt . Scilicet , si sibi consentanei este volunt , conficient nec Prophetas & Apostolos olim certos esse potuisse Deum sibi Ioqui, nec nos hodie esse , si illi non fuerunt . Nam illi nec ratione , nec sensu, nec auctoritate ulla humana niti poterant.

Quid ergo λ an Deum sibi loqui , revelatione divina discebant Τ revelationem vero auctoritate d tria λ &divinam auctoritatem revelatione λ non puto ullum esse, qui sic ineptiat . Qui igitur primum.hunc scepticismi gradum tuentur , ii profecto effraenes sunt sceptici; si recte concludo. Deinde alter scepticismi gradus , licet nullo modo damnari possit ut impius , minus tamen verus est. Nam si sensibus, ratione, conjectura , auctoritate humana, atque revelatione, pauca sciri posse isti non refragantur ; facile est demon- 1 rare non ea tantum sciri posse , quae vitam & religionem adtinent , qΠod contendit Loc Rius, sed plu, rima quoque alia , aut utilia , aut curiosa . Nam ut mittam quae lumen naturae spectant , tam pauca in libris sacris clara sunt & certa , reliqua vero innumera densis tenebris involuta , videbitur frustra Deum curasse , ut illa scriberentur . Nam si illorum verba tam obscura sunt, ut intelligi nullo modo posisint , ea divinae voluntatis signa haberi non possunt :quandoquidem Deus tam bonus est , ut dum nobis loquitur haud dubium vult a nobis intelligi r quod si intelligi non vult , nulla est caussa cur loquatur. Haec autem non impediunt, quin in his libris quaedam reperiantur, quae aut nunc non satis intelliguntur, ob rerum vetustatem; aut captum superent humanum , quaeque credere satius est, quam investigare.

P. Fortassis & hic, quem tu profiteris, scepticismus censoris eget, & iudicis. P. Non video cur ab homine, qui nihil a se humani alienum putat , scepticismus hie improbari possit :nisi si quis nihil se ignorare opinetur, satiusque habeat quidvis effutiendo nauseare quam ingenue pro fiteri

348쪽

heri se nescire, quod nescit a . Praeterquam quod nemini crimini verti potest aut plurium rerum ignoratio, aut mentis brevitas, aut etiam error intellectus, modo omnis absit dolus malus, & pervicaciar nisi tiam in iis peccare nos quis velit . quae nullo modo in animi nostri potestate posita sunt. Sed longiori disputationi hic se occasionem praebere video , a qua , ne sim molestus, temperandum mihi est. P. An in , quum me in summam expectationem adduxeris, deseris λ perge itaque obsecro: voluptas enim mihi est te, his potissimum de rebus, disserentem a

dire.

E. Intellectum nostrum vim esse, atque facultatem necessariam , scitum est, dictatumque in philosophorum seliolis. Quamquam id non recte Cartesiani accipere videntur , qui actiones animi nostri non ad intellectum, sed ob voluntatem referendas esse opinantur. Est enim

re intellectus quidquid ille sit, quod haud dubium ignoramus) αυτοκινητο- , ut Platonis vocabulo utar, activa. fcilicet, & sese perciens facultas . Quin immo quum voluntates sint mentis determinationes quaedam , qua a peraeptionibus pendent, qui intellectui omnem negant actionem pereeptionesque, aut ideas nostras a Deo, aut ab extrinseca alia caussa derivant, ii omnem animo actionem denegant, eumque proinde esse ullum in nobis, si sibi consentire volunt, inficiantur; quod rationi aeque, atque revelationi adversatur. Q mObrem intelleAus eam ob rationem necessaria facultas est, non quod perceptiones & cogitationes, actiones qualescumque nam dc harum naturam ignoramus non sint: sed quod non ipse se ad assensum aut dissensum agat sed rationum agatur momentis atque ponderibus. Perceptionum nempe aut evidentia & certitudo, aut probabilitas intellectum huc illuc impellunt: adversus haec pondera niti non potest ..Sed. ut haec plenius in-

a Aureum bοe Ari telis lib. 2. de Coelo mundo. En unciare de omnibus & praetermittere nihil, signum videri potest magnae stulti Dae.

349쪽

Α γ ν Ε N D I. X. 337 . telligatur , paullo prolixius deducam . Sunt omnino animi status , quod ad rerum cognitionem attinet , quatuor signorantia , dubium , probabilitas , seu opinio , c,' certitudo; quae re ipsa duplex est : nam aut cum evidentia est conjuncta, aut ea destituitur. Ea ignoramus, quorum nec sensibus ut Ias, nec ratiocinio & conjectura, nec auctoritate, nec ulla alia Via notiones aut habere possumus, aut habemus. Dubitamus autem iis de rebus, quarum quidem notiones aliquas habemus, sed eae tales sunt , Ut Carum ope nec adfirmare aliquid certi, nec negare valemus, id est, quum aut neutra ex parte momenta, quae animum impellant, adsunt, aut ex utraque aequalia. opinamur vero: si ex alterutra tantum parterationes adsint, non certae tamen, neque evidentes , ut animum plene impellant: aut ex utraque, sed alterutra graviores. Certi autem sumus, quum nullae d

judiciis nostris suspicandi rationes animo observantur ἐseu quia certa auctoritate impellimur; seu quia Pelaspicua perceptione, & ratiocinatione occupamur; &illa quidem cercitudo fides , haec autem scientia ap Pellatur . Est praeterea certitudo aut cum veritate ipsa Consentiens, aut non . Nam quaedam fortassis judicia videri nobis possunt certa, quamquam falsa, idcirco quod ob mentis brevitatem de iis dubitare nesciamus. Hinc fit ut quaedam uni sint certa, alteri incerta is Tenes, Pantas cope, quot sint animi status , quod ad cognitionem spectat P. Teneo, Sed quorsum haec pertinent E. Nempe ut intelligamus, quod quemadmodum intellectus in statu certitudinis nullam habet internam limbertatem ut a certo & evidente dissentire possit ; ita nullam habet in dubio, ut in alterutram partem is inclinet: aut in opinione ut minori potius, quam ma tori cedat momento. Est quidem animus noster liber in eo ut possit investigare rationes, quibus a certi tu dine , dubio , vel opinione dimoveatur : at ut non sit Certus, dubius, vel opinans, dum est, id vero est , quod essicere nullo modo potest. Idipsum de ignorati ne dictum volo. Possumus equidem ut sciamus inquire . Tomo I. Y re:

350쪽

338 AppΕNDIX. re: at si diligente inquistione nihil repererimus, tum ignorantia nostra crimini verti non potest. Quae quum sint, non videor reprehendendus, quod quae ignoro saut de quibus dubito aut opinor, dicam me ignorare νaut de iis dubitare, vel opinari, nisi si aliquis velit ea me scire, quae nescio, quaeque nullo modo ab homini bus sciri pinunt. An ullum est crimen hujusmodi in genuitas , si maxime ex ea nulla in republica mala Proveniant λ Ego, Pantas ope, his de rebus Lactantii

illud libentissime usurpo: Ubi , inquit, Sapientia λ ut neque omnia te scire putes, quod es Dei; neque omnia nescire, quod es pecudis: Est enim scientia nostra cum

ignoratione conjuncta , Cr temperata. P. Non probo haec adolei centibus inculcarit tardi res enim in philosophando evadunt.

E. Non probas ii demum tibi probe, perspecteque

tirones erudire videntur, qui sab initium magna sapientiae confidentia imbuunt, instantque qui montes Persicos pollicentur λ qui verba verborumque in voluera pro sincera scientia venditant atque incautis propinanda praebent λ qui captum humanum ultra quam par est provehunt, atque arrogantes, temerarios, & omnium contemtores discipulos dimittunt λ o

antas ope, memineris capacitatem mentis nostrae ad earum rerum numerum, quae sunt, comparatam, esse

veluti unum ad infinitum: Memineris scientiam nostram cum Dei sapientia collata in veram esse ignorantiam : memineris gravissimi illius philosophorum moniti , multos ad sapientiam perventuros , nisi ad eam se pervenisse putarent. od ad me attinet, malo audi tores meos imbecillitatis suae & ignorantiae conscios emcere, quam inani spe, & sapientiae opinione inflatos deludere.

P. Poiset hic tuus scepticismus religioni esse perniciosus . E. Si quidem ignorantiam aut dubitationem cirea, religionis dogmata affectarem , praedicaremve. At quum nihil mihi aeque sit perspectum certumque, quam re

ligionis Christianae dogmata di ignoratio mea ea spe

SEARCH

MENU NAVIGATION