장음표시 사용
331쪽
APPEN DLX. 32 E. Habeo equidem, Pantascope, & plurimos, &tD. ses, quos quum audieris, Obmutescas oportebit.
P. Quinam isti quaeso E. Quantus vir, Deus immortalis , Neapolitanae huius Ecclesiae ANTISTES ZP. Maximum & doctrina, & rerum agendarum providentia , & morum integritate & christiana poti
mum caritate, praedicari audio oE. Novistin ex facie λP. Non dum. E. Si noveris , tum te nihil omnino de illo audivisse fateberis. Minora enim omnia fert fama . Quantus ergo sudex λ deinde qualis dc solida eruditione, dc morum gravitate atque integritate , qui invictissimo Regi nostro est a Sacris , Regiorum Studiorum Praefectus, Thessalonicensis Episeopus C ELESTINUS GALIA--- NUSὸ quantus IULIUS TORNUS divinarum humanarumque rerum peritissimus, literis & pietate celeberrimus Quantus & acumine mentis & capacitate, & ratiocinii facilitate, & non in Theologicis modo rebus, sed in intima ipsa Philosophia maxima cum gloria exercitatus BERNARDUS CANGIANUS Neapolitanae Ecclesiae Canonicus, atque Theologus y qualis quantusque Regiae nostrae Academiae ornamentum atque docus , quem honoris gratia nomino , IOSEPHUS OR-LANDUS mitto alios, ne longior sim. Quales isti timbi quantique iudices videntur , Pantas cope
P. Omnium certe maximi atque optimi. E. Omnes isti uno ore fatentur, nihil esse in libro meo criminis , tantum si ambigua quaedam & obscura paullo prolixius explicavero. Ais nunc me expiatione indigere. P. Ajo hercle vero . Ita enim calleo libellum illum
tuum non sanum esse, ut non magis calleat aprugnum callum .
E. Age sane igitur, quando tot te, ac tantorum Uirorum auctoritas nihil commovet , dic, obsecro, quae nam sunt isthaec quae non sana esse praedicas
P. Qui omnia nunc reminiscae λ scito generatim in tria capita conserri posse. Nam primum , M' tua est
332쪽
gio Appe Nin I x. Impudentia, qui Brittanicam philosophandi IIbertarem
in Italia aut exoptes. aut desideres R Deinde an pius es tot damnatae memoriae librorum usus, & farrago λ tandem an non Scepticorum argumenta ornas provehisque vehementer, nec omnia diluis, nee pari elegantia , &orationis contentione δ haec p6n sana esse , non sanus iuret Orestes . E. Grates superis. Scimus tandem quae sint haec eris eorum monstra. Sed illud rogaverim, Pantascope, legi stin tu librum, an ex aliis narrari haec audivisti λP. Partim quidem legi, partim vere ex amicis meis , viris nec indoctis, & bonis; audivi. E. Patieris ne ii ostendam , te istosque amicos tuos cantherino ritu adstantes somniare δP. Dum quidem brevis sis suturus , aures patientes
commodabo. E. Pro rerum numero & varietate etiam brevissimus. Et primum quidem te non latere opinor , vembo huic, libertas pbilosopbandi, tres esse diversas nivi nes subjectas . Nempe aut de libertate naturae , aut delibertate a religione publice suscepta oe auctoritate div na, aut de libertate ab auctoritate humana intelligi potest. Libertatem naturae voco eam animi nostri facu
tatem, qua pro ut libitum fuerit , agere aliquid , aut
non agere, eligere , aut versari possumus , cujus regula est recta ratio, incitamentum vero voluptas, aut d Ior , & voluptatis cupido, aut doloris metus . Hanc,
Pantas cope, libertatem oppugnant ii, qui Fato omnia regi trahique docent. Libertatem a publice suscepta religione, δε sivina auctoritate eam appello, qua fit, ut ex rationis .lumine philosophantes, impune licet & susceptae religionis dogmata examini subjicere, & doctrinam revelatam expendere, &a publice receptis senten-riis. si nobis minus rectae videantur , nullo poenae m tu desciscere. Libertatem ab auctoritate humana eam dico, qua ex recta ratione philosophantes licet a facta quacumque discedere, &Eclecticorum in morem philosophari. Tenes, Pantascope, quotuplex sit philosophan-di- libertas '
333쪽
P. Nisi lapide silice stultior sim. E. Age sis nunc cedo , quaenam isthaec est philosophandi libertas , quam ego in Anglis commendo, desi- tiro vero ii, Italia δP. Primam non opinor.
E. Opinor narras λ non recte accipis e certa res est e Dam qui eam libertatem Italis inesse negat, is negat &Britannis, nisi si tu putes Britannos aliud hominum genus, aliaque natura praeditos, quam sunt Itali. Praeterea eam libertatem Metaphysicae meae propositione LXXV. adserui. Tandem quum libertatis hujus intime sim conas cius, qui , quae ratio & voluntas suaserit , ago, putemque nihil a me humani , quod insit in ceteris Ita- Iis popularibus meis, alienum esse , qui me praedicant libertatem in Italia desiderare, ii insanire me solemnia etiam praedicent necesse est. P. De secundo igitur libertatis genere intelligunt sortassis qui te accusant. δE. Egregie prorsus i qui id mihi imputari queas Iquum mentem meam luce clarius meridiana in epistola ad lectorem explicuerim λ videsis , Panta scope, ne id sit non iudicare, sed calumniari . Sed quoniam & haeo libertas duas habet partes , alteram , qua capita religionis publice susceptae impune ad incudem revocare nefas non habetur e alteram qua licet impune ab illis desciscere, si minus recta videantur, dic obsecro , qua de parte me accusant λ - a P. Fortassis de utraque. E. Atqui, si id ita est, ut narras , me uti non xare, sed pueriliter ineptire volunt. Nam qui primam Partem aut in Anglis admirer, aut in Italis desiderem λneque enim puto me tam esse rerum nostrarum impexitum, qui ignorem continenter, qua privatim, qua Pu
tilice, qua voce, qua scriptionibus in Scholis, in concionibus hinc inde dogmata nostrae religionis agitari dc adversus eos, qui aut . toti Christianae Religioni , aut nomini Romano adversantur , defendi λ Hanc libertatem , hunc morem , tantum abest , ut Ecclesia no Bro damnet, ut approbet potius , & commendet. sic m. I. X enim
334쪽
enim per ludicra ad veras cum Atheia , atque Haereticis pugnas ingenia exerceri intelligit . Neque eam ob rem sibi & doctrinae suae metuit : secura est enim VERITATE , quae dum teritur longe lateque splendidior evadit . Per summum igitur nefas hanc nobis calumniam imponunt quieumque ab Ecclesia Romana desciverunt. Μuhammedanismi hoc proprium est, Panta scope, severis legibus cavere, ne susceptam religionem
ulli liceat examini subiicere , ne si id fiat , vaferrimi - impostoris ineptiae detegantur . At reIigionis nostrae quum auctor sit Deus, id est SVΜΜA RATIO, is -- 4 iit obsequium nostrum, esse rationabile , id est cogitando ad entiri , quae est fides. quemadmodum Augustinus i quitur . Voluit nos, non uti inertia pecora trahi, sedi melligere oe probare spiritus , utrum a Deo sint , scripturas scrutari, pseudoprophetarum fraudes involgare , quae est vera illa libertas, in quam Christus Servator noster, id est Dei ratio oe sapientia , quae tenebras' hominum omnium dispulit, adseruit. An haec unquam Ecclesia eat holiea divini spiritus interpres prohibuit Pnubem testium proferre possem, sa) nisi id supervacari Beum esset, & tu brevitati ut studerem superius mo-
P. Alteram ergo exigis partem. E. Hem l Egon istuc optarem ' qui enim isthane libertatem , non dicam in Italia , sed ubi libet gen tium exigit, is rempublicam , & genus hominum funis ditus eversam iri cupit . Is praeterea religionem Chri- manam ex orbe exterminari Optat : quamque nulla sit. alia vero religio , is una opera Atheismum regnare vult . Etenim si ea detur libertas , iam adolescentes novarum rerum percupidi & singularium opinionum
a Nimirum eos omnes quin in ipsa Ecclesia Catholiaca praecipua Religionis capita Academicum in morem agitarunt , quorum multi etiam Sanctii alis fama sunt illu- 'es. Unus instar omnium sit Sanctus Thomas Aquinas ttantum ejur Summa inspiciatur.
335쪽
amantes , iam scioli , qui per fas nefas litterati videri volunt, jam facinoroii homines & perditissimi , quibuέ exleges vivere volupe est: jam lactiosi ; qui omnia dissidiis agitari cupiunt'; & id genus omne scelestorum , , infinita novare, vetera instituta , legesque publice &sanctissime traditas subvertere ; omnia in partes trahere
molientur. Ita primum , religionem , mox etiam rem
publicam pessumdabunt e Flane ego , qui nihil . nam non humani modo , sed etiam Christiani alienum esse. puto ; ut in Italia libertatem cupiam st hanc ut ulli bi admiret λ quam ne in Republiex sua quidem Plato toleravit ' a) nisi si insaniam . Avertat Deus omen . . Nam si Societatis tranquillitatem literae perturbatura sunt , infelices literae , & omni barbarie deteriores . Praestat enim , Panta ope , pecudem esse , quam bu jusinodi philosophum qui religionem atque hominum': foetetatem funditus eversum iri quaerat. Non est enimi hoc sapere , sed desipere e nempe non potest nec reli gio a sapientia separari , nec sapientia a religione secerni e qui idem Deus est . qui & intelligi debet ἰοῦ quod sapientiae , & honorari quod est religionis , inquit, perelegantissime Lactantius. sed quamquam in vita in hoc loco versatur oratio) temperari mihi ἰ ne queo quin cficam, mirari me valde , eos . quibus mei docendi tationes probe sunt perspectae, id de me, non dicam dicere ; sed cogitare potuisse. Qui enim in fer -ptionibus meis continuo declamo . mentem nostram suapte natura esse hrevem : esse imbecillem ; infinitis errorum caussis quasi obsideri; falli nos ab effraeni sciendi cupidine ; falli a nostri ipsorum amore, ad sinibus que plurimis ἰ qui inde nascuntur ; cavendum a teme litate iudicandi ; neminem tuto soli prudentiae suae fidere ; sed consulendum omni in re commvuem litte fatorum' sensum ; timendum nobis a subdolis quibusdam judiciis ἰ quae nobis plerumque vel invitis incessunt p pauca esse naturali rationi pervia ; sapientiam al
336쪽
Deo petendam ; de Deo rebusque divinis ex rebus atque notionibus nostris non esse iudicandum ' in reli gione nostra id verum, quod ubique , quod semper , quod ab omnibus creditum est ἰ in eamque ingredientes , oportere intellectum Dei rationi , & verbo submittere ; recolendam egregiam illam pene divinam Platonis legem , fas non esse adolescentes di juvenes in patriam religionem inquirere , sed has, cura publicis religionis ministris relinquendas; qui haec, inquam, continenter declamo , ut eam in Italia philosophandi libertatem optem , eam ut ullibi admirer ρ Si id ita se habet, non solum vivus vidensque, sed prudens etiam sciensque insanio . P. Ne te cἔucia, obsecro, Eusebi. Scio te virum ab infantia in Christiana pietate innutritum tetrificis his imaginibus horrere. Sed sortalis ipvitate quadam juvenili id scripseris . E. Me iuvenilis levitatis ut omnino vacuum praedicem, inpudentiae fuerit . Pantoscope . Sed hoc tamen in loco confidenter me hujus vitii absolvo. Nec dubito quin aeque me absolvant accusatores ipsi mei , si ingenui esse velint: illi quae scripsi, ego quae cogitavi dum
P. Quam ergo libertatem exoptas in Italis , atque frustra , ut dicis, desideras 'E. Nempe eam , Pantas cope , quam tute ipse intelligis: eam quae ab auctoritate humana est: eam, quam perelegantissimis Horatii verbis describere solemus, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuteret Nullius addictus jurare in verba magistri, Quo me cumque rapit tempsas deferor bcspes. Eam quam in omnibus exigit Lactantius , ut quisquct suopte iudicio suisque sensibus nitatur ad inquirendam
atque perpendendam veritatem, quam alienis credens erroribus decipiatur, tamquam ipse rationis expers ream, qua non veremur a suscepta semel secta dese iseere , si minus recta videatur: eam, quam Veri amator Plato, velivi a Deo incitatus, inquit Clemens Aleκandrinus, bii verbis praedic/t, Vo, , sum ejusmodi, usnulli
337쪽
hulli alii credam nisi rationi, quae mihi con Danti cpimma visa fuerit sa)r eam , qua confidenter vel gravis
simorum philosophorum errores detegere conamur &Confutarer eam, qua fit ut tumida illa & resonantia
nomina Pythagorae, inmocriti, Platonis, Aristotelis , Gassendi, Cartesii, Lochii, Ne*toni, Leibnitii, Vvol- fit, & innumera alia nihil ponderis sententiis addere
credantur , ut philosophis imponant, ut etiam sine ratione valeat auEtoritas e eam tandem quam Potamonici, seu EcleEtici tuentur, ut singulis in rebus non unius philosophi etiam doctissimi opinionem, sed aut experimenta , aut rationem, aut auctoritatem, quae falli nequeat, exquiramus. Tenes nunc qualem libertate iri
philosophandi antiem λ qualem commendem qualem in scholis plerisque , &- juventute Italiae exigam λP. Flumine quasi verborum obruis me, Eusebi. Ego te in hac familiari disputation 2 paullo pacatiorem ama rem . Nollem te intumescere, atque cothurno delitigare . E. Dissicile est, Pantas cope, orationis impetum continere, dum natura ipsa innocens ad sui de sensionem nititur: neque enim aliud est majus certiusque insontis animi argumentum atque indicium . Quippe qui aliquid sibi consciunt, culpa pallent, atqe Obstupescunt, ut nullum verbum proloqui possint: nullam caussa in , ineptam saltem , falsam, iniquam excogitare audent. P. Persuasisti itaque mihi hanc te libertatem cupere prorsus, ut a me suspicionem omnem de te amoveris.
Qiiid autem si id non aeque, nec recte cupias E. Qnoniam id dicis modo λP. Nempe, quando tumidum os deposuisti, non video hanc libertatem aut umquam Italis defuisse , aut nunc deesse. . E. Quaestionem moves ancipitem. Quaeri enim posse videtur , defuerit ne hujusmodi Italis libertas superiori tempore ad initium usque praesentis Seculiὸ deinde desit ne etiamdum λ quod spectat ad primum, haud dubium id quidem est. Qui historiam Italiae litterariam legerit ., is pernoscet prose to, eκ eo tempore, quo
338쪽
Arabico Peripatetica Philosophia Europam invasit, renio Aristotelis plerosque omnes Italos philosophatos .esse. Quum autem nihil ignorasse, nihil errasse phil sophus illae Stagirae videretur, is illis erat & dux de ratio. Quasi nempe Deus, ut grayissimus philosophus iocatur, quum celesos homines ex molliori argilla finxisset, & duabus manibus ac duobus pedibus instruxisset ,
Aristoteli curam commiserit, ratione illos ut ornaret. Itaque Aristotelis opinionem aperte oppugnare, capi tale erat: tantum interpretari ias. An ignota loquor
quid adtinet convicta rebus verbis probare λ vel iunius Launoi de varia Aristotelis sortuna libellum legere superque erit. Non igitur inscite Georgius Hornius libro historiae philosophisae sexto scripsit , Italos Arsotelem superstitiose coluisse , hodieque colere. Non ignoro decimo quinto 16. saeculo plures Italos, in primis Ilum Ficinum , Franciscum Patritium , Bernardinum Telesium, alioque caepisse Aristotelis jugum excuterer sed primum an publicarum Scholarum , Theologorum maxime, qui ex hujus philosophi genio res Sacras do: cebant, vultum immutarunt' deinde non nos in phialosophandi libertatem vindicarunt, sed prae Aristotele:
Platonem ut adoraremus exemplo suo adigere conati sunt: quum incertum sit, uter auctoritate sua bonae philosophiae&Christianae religioni nocuerit . Certe quod, ad postremum spectat, utrumque yeteres recentioresque Theologi accusant: ita ut Nazianzenus non minus famcundiae Platonis praestigias , quam Aristotelis pravum artificium, ipmquam AEgyptia quaedam flagella in Ecclesiam itivasisse , gravissime quaeratur sa). P. Esto, quod narras, Eusebii. Sed an etiam nune haec libertas in Italia desideratur λ E. Si publicas Italiae Scholas specto, non hercle , saltem in praecipuis. Sed si privata quaedam claustra
a) Referti sunt hujusmodi accusationibus libri clemensis Alexandrini, Lactantii, Augustini de cimitate Dei ,
339쪽
lustrae placet. quotusquisque eclecti eam hanc philosb-phandi rationem sectari invenietur λ Nondum enim ex magna Italiae parte Arabum barbaries disterminata est: vivit quinimmo vigetque vel in tanta Europae luce .
Nimirum plures adhuc sunt qui , ut Philosophus ille Luciani sexquipedalem impexamque barbam P ita isti philosophiae ineptias & dehonestamenta perdite amant, quos sit deponere jusseris, illacrimantur. Neque is ego
sum tantum , qui haec observo: Antonius Μuratorius, vir litteris & judicio tota Europa celebratus, hoc idem servile in Italis .ingenium arguit, quamquam alias acu men atque nativam Italorum sesertiam passim praedicat. Sic enim habeto , Pantascope, nullam esse in E TOpa nationem , quae quum in aliis, tum potissimum in litteris Italos superare aut aequare posset, si serio tandem germanae philosophandi rationi animum intenderemns . Ex paucis Italorum libris demonstrari id posset, si esset opus . Confidenter dico , pauca esse apud mlias nationes in litteris , quae hodie commendantur , idc approbantur maxime , quorum prima semina noni sappetierint Itali. At iacet nunc illa Italorum generosa indoles , & tamquam iners despicitur . Nihi, apud nos, nisi externum sit, suscipitur . Ruimus jamdudum in vile servitium . Pauci qui id agnoscunt, ingemunt morbo longe lateque grassanti, & contenti apud se sapere, sententiam tenent, linguam cohibent. P. Bene habet Eusebi. Priorem accusationem ita dialuisti , ut nemo posthae frigutiat . Sed quid ad illa λ quod libros publice damnatos laudes , & in iis egregie gloriari videris λ aut enim gloriolae haec tumorem, aut
certe animum non sanum ostendunt .
. E. Me fortassis gloria aliqua literarum, & sapientiae
vehementissimo desiderio tangi, haud negaverim, Pan taleope. Nam quis non ingenitum id est, mortaliumque animis a natura insculptum gloriae, excellentiae , imperii, sapientiae, & beatitudinis desiderium. Hoc ne modum excedat efficere quidem possumus, evellere non possumus. Qiuinimmo qui ab animo humano desiderium hoc extirpatum volunt, ii etiam homines truncos face
340쪽
318 Αν PENDIX. re, & crudos lateres volunt. Itaque facile amor lavdss . subrepere vel mihi invito ea in opella potu t. Interim me Deus adjuvet, ita nihil ea de re, dum scripsi, eκ- cogitavi. Qui me norunt, ii me alienum esse a puer, ii isthac ja tantia sciunt. Quocirca quum libros laudo, aut id facio ut alios ad bonorum lectionem ad horter , aut iit eorum, quae dico, testes habeam paratos. P. An pium est lectores ad id am natorum librorum 4ectionem adhortari λE. Librorum damnatorum, Pantascope, non una est classis, neque unum omnium meritum . Quidam sunt , qui religionis potissima capita aut evertere, aut in du- bium revocare nituntur : alii qui mores . depravare & rempublicam perturbare possunt : alii medii , qui licet aliquando in his errant , at nunquam tamen ex instituto iis de rebus agunt , & qui , quum nullos habeamus in eo genere meliores , lectu sunt aut necessarii , aut utiles . Primi atque secundi generis libros nunquarii adolescentibus commendaverim : quinimo ne viris qui- 'dem, nisi gravissimis . Postremos si per Ecclesiam liceat , cur non comendavero δ itaque non vereor iuvenes ad . lecti'nes Cartesii , Μ alembranchii , Regii , , Nicolii, Grotii, Pusendorfii , Cud orti, Newtoni, Pa keri , Lockii de intellectu humano , aliorumque , dum
per Ecclesiam , ut dixi, liceat , adhortari . Μoneo tamen diligenter quae sunt in his libris , a quibus cave- .re oporteat. An non idem egerunt veteres Christiani qNam non idcirco Origenis, Tertulliani, Arnobii , La- ctantii, Eusebii libros utendos putaverunt, quod aliqua essent in illis errata et imo Origenis Hieronymus, Tertulliani Cyprianus , lectione impense sunt delectati , quamquam non raro illi a Christianae Religionis dogmatibus discedant . P. Non te purgas, Eusebii: laterem lavas . Non videtur satis pium huiusmodi libros legere, & minus etiam laudare . E. Legere igitur nemini eos licet ne iis quidem qu radversus eorum errores scripturi sunt λine si per Ecclesian,