Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Aet , quae religionem non spectant ; non video cusreligioni scepticismus ille nocere possit . Interim scito, Pantaicope, me , sicubi agnosco, hanc philo

phandi rationem alicui nocere posse, non dubitare' aut tacere, aut dissimulare. P. Quidquid ejus sit , nondum tamen evicisti , librum tuum insontem eiie. Promovet enim aut effraenem scepticismum, aut eum quo religio omnis everti possit. E. Uide ne me non jure arguas, Panta scope. Nam an ullum ulli bi scepticorum argumenta probavi. P. Non quidem probasti. Sed quum nimia vehementia & contentione protuleris, non aequali tamen Vi , nec omnia particulatim consutasti . E. Dei hominumque fidem obtestor, Panta scope , me scepticorum argumenta languidius etiam produxi Dis , quam ab illis proserri soleant: quod ii intelligent claris me, qui vel solum Baelium consulent. Quod autem non pari vi consutavi, is mihi opponere potest , qui sciat validius alios confutasse. Quod porro non Omnes confutavi particulatim, duae potissimum fuerunt caussae e Prior , quod quaedam illorum objectionum locis suis aut consutatae sunt, aut certe sunt confutandae . Altera , quod convulsiis scepticorum fundamentis cetera minoris momenti facile atque ipsa spontes sua eoncidunt. Sed quando profusior confuta tio exigitur , fine, obsecro, me prolixe haec retractare atque refellere pernosces quam nullius momenti sunt y quas praetermisi. P. Tu Vero perge, E. Primum rogo, quum feeptici eonarentur osten dere nullum esse veritatis criterium , ostendi ne esse' aliquod & in auctoritate humana, & in divina, & in sensibus, & in ratiocinio F. Ostendisti id eerte. Sed argumenta sc4ticorum

quae auctoritatem quum humanam , tum vero praecipue divinam evertunt, aue leviter, aut nullo modo

altim sti.

E. Ego putabam ,- Panta scope , me totum argu mentum Farti , quo auctoritas oppugnatur huma Y a na ,

352쪽

. 3 o A P P 'E N D I x. na , I 6. tandem β. eonsatasse. Eo enim in loco ostendo, consensum omnium gentium naturae Vocem quandam esse, adeoque certam hujusmodi rerum, quae ab auctoritate humana pendent, notam.

P. Sed exempla scepticorum non diluisti, E. uitando ita placet, demonstremus, nihil esse in his exemplis, quod scepticorum causae faveat. Fab la, inquiunt, aliqua persuaderi poteit paucis: ergo repluribus ; ergo omnibus. Non sequitur, potissimum per

diuturnum tempus: nam & plures acutius, quam pauci, vident: & commenta hominum delet dies, veritatem vero confirmat. Proserunt oracular ea meras salia se imposturas, omnibus interim persuasas, putant. Eam in rem V Vandalio & Fontanellio auctoribus utuntur. Nullius momenti argumentum. Primum fatemur plures factas in oraculis fraudes e negamus autem ea perspica-

cioribus occultas fuisse . Philosophi omnes & viri paullo astutiores jam olim eas subodorati sunt , quod ipse

VVandalius plurima veterum eruditione demonstrat. Scitum vulgatumque Demosthenis illud , Apollo φιλιω- . Sed de Daemones se oraculis immiscuisse, non Gentilium modo philosophorum auctoritate, potissimum Plutarchi, cujus liber de oraculum defectu attente legendus est, sed & ipsorum, quae seruntur, oraculorum natura , & auctoritate Seripturarum Divinarum , omniumque serme veterum Ecclesias Patrum, hominum nempe nec facile credulorum , & doctissimorum consensione demonstratur. Teraphim certe statuas fuisse unde occulta vi responsa ederentur, diserte traditur

Egechieli & Zacchariae sa). Quam rem docte persecuti sunt Leo Allatius sue), Edmundus Dickinsonus sc) Geo gius a) Cap. X. legatur Spencerus in differt. in Urim' o Thunamin cap. feci. 7., er Ludovicus de Disti ad

Genes XXX. v. I9.

353쪽

gius Μoebius a) Stephanus Morinus, b) qui consulen di sunt, ut V Vandalii, Fontanelli, & Beheri system,

nullo certo stare tale intelligatur. Ergo seu oracula habeantur imposturae , & quum detectae fuerint Peripateticis , Stoicis, Cynicis, Epicureis sc), nullum inde armgumentum pro re sua desument Sceptici s seu demonum fuerint ludibria, & falsum est fabulam universo hominum generi persuas am. Neutro modo ex hoc loco argumentari sceptici possunt. Proserunt porro Μuham-medanismum. Non recte neque sapienter. Primum praecipua capita Muhan, edanismi communia ei sunt cum omnibus religionibus, veluti, Deum esse , ab eo mun dum factum, ab eodem conservari, nobis loqui per Prophetas, esse alteram vitam beatam vel miseram re quae sunt ejus generis , ut ex Muhammedis Lorari patet. Deinde impostura haec vi atque armis divulgata est, vi atque armis continetur. Doctrina enim est Μuliam med anae religionis potissima, religionem armo 'rum vi refractario, ut inquiunt, hominum generi in culcandam; summusque ille dolorum opifeκ Mahume-tes , nulla circumitione , sed diserte dicere ausus est, se, quandoquidem Μoses, & Christus nihil doctrina .re miraculis egissent, ferro atque igne missum a Deo e). Quid igitur mirum si a pluribus complectatur λ Tum plures esse in ipso Μuhammedanismo puto, qui etsi impostulae hujusmodi sint conscii , tamen aud metu poenae, aut aliis caussis a publice suscepta re- ligione desciscere non audent f . Praeterea Μu-

ca De oraeuurum Ethnicorum origine, propagatione 9 dura

354쪽

3 α ΑΡΡΕΝD X. liam med anismum ipso esse Christianismo vulgariorem , putidum est mendacium , in quor Baelii ingenuitatem desiderem . Quis enim ignorat exiguam Europae partem obtinere , paullo vero grandiorem Africae , nec tam magnam Asiae ' Sic enim puto , Panta-scope , nullo modo Μuhammedanos cum Christianis qui ubique gentium magno numero existunt , conse xi posse sa) . Quod autem de Solone, Licurgo, N ma addunt , religionem nempe commentos esse , vix consutatione dignum est . Nam ex veteri patet hi sto. ria, patet ex poetis, Hesiodo potissimum & Homero, qui Lycurgo , Solone , Numa seniores sunt , religionem jam olim extitisse, quum isti leges darent. Quod si qui narrent , nationum fundatores religionem quoque commentos , ita intelligendum est , aut paucis aliquod feris religionem naturalem explicasse , aut ab antiquioribus & cultioribus nationibus ad barbaros derivasse. Ita quum auctor Tirannomachiae apud Cle , mentem Alexandrinum in primo Stromat, i , ait de

Chirone Centauro sapiente, quod is primus Ad justum duxit mortalia secuta , 'monstrans Iusjurandum, o Iacra Deum, coelique figuram. ita intelligitur ut aut rudibus quibusdam primus religionem dederit, aut quod eam morum seritate depravatam repurgare conatus fuerit. Quamquam id fabulosum habeo , quandoquidem Chironis alumnus Achilles non admodum religiosus fabulae dicitur , qui neget sibi jura nata , nihil non arroget armis. Eodem modo quum Iusti- a) De immenso Chrisianorum numero , qui sub Ma-lammedanis vivunt , praecipue in Syria, Chaldaea, Aromenia, Georgia, ut ne quid dicam de Graecia , Uvalla. obia, Moravia lagatur Salmon de Imperio Turciso. His adde eos, qui per Persidem , Indiam, eg Sinas, tu mero N per Africam, Aeg tum potissimum , O Aethi

piam, tandem θ' per Americam sunt sparsi.

355쪽

mo, solutis antea moribus , dura videbat este , auctorem earum Apollinem Delphicum FINGIT . . . . ut consuescendi taedium METUS RELIGIONIS uincat a : his haud dubium religionem publice obtinuisse indicat: pu blice nempe religionis METU leges firmabat , quod sciebat fulcrum esse societatis religionem . Quocirca perridiculi sunt Athei , ut id per transennam dicam ,

qui hoc argumento omnem religionem . ut commentum humanum traducunt. Quis commento vim legibus d

re se posse opinetur Qui commentum idem in mentem venisse omnibus, qui ubique terrarum fuere , te gislatoribus λ Non pudet haec effutire Iam historia belli Trojani tanta veterum consensione narratur , ut etiam sit credamus ornatiorem paullo illam a Poetis productam, fabulisque incrustatam: at summae esse impudentiae censeo, eam penitus negare. Non illam Dio Chrysostomus negat: tantum vult ami ce rem omnem transactam. Itaque quotusquisque est, qui conjecturis Hornii, &Vici e veterum sententia sit promotus st nam ego sane Vici eruditionem atque acumen miror quidem , ejusque nomen honoris semper gratia, ut discipulum agere par est & aequum, nomi nou sed in conjecturis illis suis probabilitatem plerumque & pondus frustra requiro. Sed ad rem . Gentilium quoque multitudinem ducunt Sceptici . Inepte . Patemur gentiles omnes in falsa versari religione: sed nihil hinc pro re sua inserent Sceptici . Nimirum est haec res non ad historiam pertinens, ut possimus ad multitudinem provocare , sed ad contemplationem sane: quumque cognitio verae re ligionis captum naturae superet , ita ut ex Dei reve latione sit haurienda, quid mirum est gentiles qui revelationem aut nondum audiverunt, aut certe errore

subagitati respuerunt, in falsa degere λ Sat autem est, si in eo, quod naturalis religionis est, Deum esse, & iquidem unum, rerum omnium opificem , & gubernatorem , animos esse immortales, manere nos post hanc

356쪽

ς- AP PENDIX. vitam praemia aut poenas , Deum colendum , ei sup plicandum, homines amandos ut fratres, tuendam sis cietatem , leges observandas , & similibus , Ethnicos Omnes consentientes habeamus . a) Nam quod con tendit Baetius, nationes integras esse brutas & feras, sine Deo, sine legibus , id quale sit alias commodius . Id impraesentia certum habeto , Pantaseope , horum plurima mercatorum esse fabellas , quod genus homi num, ut lais , levissimum est & ad quidvis mentiendum Paratum, ut rerum novitate aut insolentia itinerariis luis admirationem dc pretium concilient sue . Tandem exemplum Astronomorum quam sit inane , quis non videt Primum ea res talis non est , in qua aut vulgi , aut Astronomiae: imperitorum sententia sit roganda, nisi quis tanta res judicio imperitorum judicari velit. Pudere enim debet Phasecum , idest Decul

torem vena rorem narurae, ab animis constietudine imbuiis petere testimonium veritatis, inquit Cotta se . Deinde . nee Astronomi isti recentissimi Telluris motum, ut ceditum demonstratumque habent, si paueos excipia S , quibus alii aeque docti refragantur: tantum ut probabilem lapothesim statuunt. Nam ingenue fatemur ordinem a quo motus astrorum nondum mortalibus certo innotui se . Atque haec erant potissima illa Seepticorum argumenta , quibus humanam auctoritatem impetebant , - inepta , ut vides, & infirma, quibus viκ pueros commoveris , tantum abest ut ea viris persuaseris o P. Μacte virtute Eusebi . Ego enim ipse & inepta illa, & puerilia censebam. Sed vereor tamen ut infirma tibi videantur , quae contra auctoritatein divinam protulerunt, & ut aequa facilitate confutare possis. E. Μe, Pantascope, quum ad illa confutanda eom- paro , taedet in rem superfluam confutatione uti non necessaria . Sic enim habeto , esse it Ia magis etiam

a) Adisis Huet. in Aruet. Petam. rem. I. de Deo , calmet in Dissert. de Ethnicorum Sorte oec. b) Vide Buddeum de Atheismo pag. I73. edit. Gali. e) Apud Cicer. de nat. Deor. lib. I.

357쪽

inepta, quam superiora . Quid enim λ Ajunt ignorari loquutus ne sit Deus : Deinde quaenam sint Dei ver-ya: demum qui ea intelligi & interpretari possint sa).

Ae quibus haec tandem concinunt λ nam primum ne eessitatem revelationis clara naturae argumenta demon

strant . Quum enim constet mentem humanam iurete vi , atque ingenio, Veram , & persectam , quam Deo debet , religionem invenire non posse , ut vel eorum' patet exemplo, qui nulla Dei revelatione sibi religio nem confecerunt: & Deus homines , uti patrem agere aequum est, amet velitque beatos ; si viam iis v rae beatitudi indilanciscendae occuluisset , in eo munere, quo universum regit , &quo bene esse vult hominibus, nec satis sapienter , nec animo paterno se gessisset: quod de Deo cogitare nescio an sit impium: cerΡte absurdum est ι . Deinde revelationem hanc reapse factam clarius est, quam ut demonstratione egeat. Nam primum consensu omnium gentium , non Iudaeorum modo , dc Christianorum , conficitur , Deum esse homines alloquutum, eosque in vera sapientia erudivisse , quod prolixe demonstrat in Stromatibus Clemens Ale-

andrinus . Praeterea quaedam inter homines versantur terum notitiae, quae, nisi a Deo, nulla alia via comparari poterant , quales ut exempli haec loco producam , modus creationis universi , & primorum hominum i horum crimen, quo factum sit, ue ex horto voluptatis eiicerentur, supremi cujusdam temporis , quo niundus ignescat dc innovetur , hominesque redivivi

a) Tria haec in dubium revocare conati sunt vino za in traei. Theologico-Politico, er Habbius in Leetuatbane ς quos veluti antesignanos Spiritus sortes seu Dei stae

venerantur .

bὶ Qui haec legunt oratos volo , ut demonstrationem hanc attente perpendunt. Aut enim haec es omnibus numeris absoluta demonstratio, saltem talis , qua perfectio rem in hoc rerum genere inique quis exegerit ; aut nibuunquam demonstratum es e Nam ex ipsa Dei natura ιλquido prosuit.

358쪽

3 6 A p ν E N D I x. resurgant , & trecenta alia , quae magna consensione AEgyptiis , Chaldaeis, Ebraeis, Graecis, aliisque tradita reperiuntur, uti demonstrant ex vetustis Clemens Alexandrinus in Stromatibus, Eusebius in praeparatione Evangelica, aliique, ex recentioribus Grotius in libro de veritate religionis Christianae primo, Huetius Alne. tanarum secundo, Plannerus in systemate Theologiae

gentilis, aliisque. Accedunt eodem libri quidam, qui semper divini Iudaeis & Christianis sunt habiti, quique

divinitatis characteres omnes babent, vim scilicet prophaeticam, edita miracula, veritatem & sanctitatem doctrinae. Nam qui potuerint mortales aut sutura tam constanter & confidenter praedicere ; aut miracula suapte vi efficere, quae haud dubium naturae humanae vires superant; aut cetera corrupti & infinitis depravati erroribus, doctrinam moralem tam omnibus numeris absolutam, tam rectam , tam sanctam edere λcompertum enim habemus philosophorum maximos dc doctissimos , Socratem, Platonem, Aristotelem , Zenonem, Ciceronem, Epictetum. Senecam, aliosque, qui Philosophiae moralis coryphaei habentur , in hac sapientiae humanae parte veluti infantes desipuisse, &pueriles errores docuisse a . Quod argumentum tale

tantumquo est, ut ne miraculis quidem atque prophetiis egeamus, ut horum librorum divinitatem demonstremus. Quid vero si ea addantur λ nam profecto demiracula illa facta reapse filisse, & iis librorum ill rum divinitatem probari, non video qui possit inficiari, qui librorum illorum sanctitatem , sinceritatemque . recoluerit, tum & Iudaeorum omnium, Gentilium, de Christianorum consensionem observaverit b . Quid enim δ Scriptores illos cetera sanctos, sinceros, probos ,

mentitos dicamus λ Sine ullis miraculis universiam hominum genus, viros potissimum omni literaruin gen re ornatos , acutos , perspicaces, minime credulos, quales Chri-

a in Legatur ζ Hi ire de la Philosophis pagenne cap. 34.

ετ sequentibus. b in Adeatur Gratius do verit. Rel. lib. I. g. IC crib. a. 4. er s.

359쪽

Christi tempore omnium cultissimo fuerunt, novae, &minime sensui indulgenti doctrinae nomen dedisseὸ At id miraculorum suerit miraculum , uti perspecte B. Augustinus ratiocinatur a . Miraculis porro illis ver

doctrina confirmatur: ergo aut a Deo , aut certe is

hominibus Dei vi sunt facta. Divina est igitur doctrima illa hujusmodi miraculis probatae. Nec horum miracii lorum vim Gentilium miracula elevare ullo modo possunt. Primum .enim vel ipsi Gentiles miracula illa rident tamquam aut ficta, aut ipsius naturae vi facta.

Sanguinem pluisse, inquit secundo de Divinatione libro Marcus Tullius Cicero, Senatui nunciatum est λ Auratum flumium suxisse sanguine : Deorum Iudassesimulacra. Num

ceces his nunciis Thalem, aut Anaxaroram, aut quem

quam phaecum crediturum fuisse ἰ nec enim sanguis, nec

sudor, nisi e corpore, es. Sed υ decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxime potes sanguinis similis esse, re humor allapsus extrinsecus, ut in rectoriis vid mus Ausro sudorem imitari. Atque baee in bello plura , di majora videntur ΤIMENTIBUS; eadem non tam an madvertuntur in pace. Accedit illud etiam , quod in M ET , PERICULO quum ereduntur facilius, tum FINGUNTUR impunius. Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus , ut si mures corroserint aliquid, mon-Iyrum putemus ' an vero illa nos terrent, si quando aliqua

portentosa aut ex pecude, aut ex bomine nata dicuntur quorum omnium, ne sim longior, una ratio es; quidquid enim oritur qualecumque es, caussam habeat a natura n

cesse est, ut etiam si praeter consuetudinem extiterit, prinser naturam tamen non possi exsere. Causam igitur in Defligato in re nova, atque admirabili, si poteris e si nu Iam reperres, illud tremen exploratum habeto, nihil feri potuisse sine caussa. Habes, Pantascope, gravissimum de miraculis Gentilium viri doctissimi iudicium. Deinde etiamsi quaedam Gentilium miracula facta non dubitemus , tamen facile est ostendere a Dcemonibus facta: qui

360쪽

quippe quae salsam religionem comprobant a . Tandem quod addunt de Apollonio . nihilo solidvis est: eum enim manifesto impollorem fuisse evicit Eusebius b). Quod vel ex Philostrati Romanensi potius, quam

severa historia , probatur. Quis- enim in animum induxerit, virum ineptissimum innatam arti uni & disciplinarum scientiam habuisse, volucrum linguas calluisse, & trecenta alia, quibus Philost a tus libros de ejus vita a burravit λ Scitum est eo tempore GEntiles re- . , um su'rum desperatione actos , oitinia movisse , ut eversae patriae religioni Vim, & auctoritatem restituerent, imprimis Plotinum, Iamblicum , Porphyrium cc . Atre

xam eventus eorum facile detexit fraudes atque inarii a commenta tempus delevit. Opponunt nulla nunc

apud Christianos miracula videri . Mendaeium est aperrum , quod confutatione non eget. Qui Ecclesiae perlegerit historiam, is nunquam miracula ii, Christianismo defuisse facile intelliget. Illud non inficiamur, religione jam firmata, rariora esse: sed sunt tamen. Quod adduiit, antiquos homines paullo suisse simpliciores, Aemagis credulos, id. fortassis ad Pyrrhae secula reserre possis . At qui aut Iudaeos tempore Μosis cum callidissimis AEgyptiis versatos aut Gentiles Christi tempore, quo nullum fuit umquam cultius, simplices, & credulos fuisse affirmat, is aut corde, aut pudore Vacuus

sit .oportet.

Venio ad vim propheticam, quam frustra elevare sce-ttici conantur. Proferunt Prophetias Gentilium. Q iasi vero eas Democritici, Peripatetici ; Cynici, Stoici, dc Cicero ipse in libris de divinatione , ceu meras impo suras non exploserint. Praeterea qui apud Ethnicos Prophetae Vocabantur , aut Sacerdotes erant in decipiendo popello occupati d); aut de circo Astrologi , ut

a) Legantue priores libri August. de Civit. Dei. bὶ Vide Flaurium tom. 1. his. Ecclesiast. oe Hornium in his. Pbit. lib. v. cap. v. pag. 273 c) Lege Hornium ibidem. d) V. Horn. lib. 2. cap. 7. IIistoriae Phli

SEARCH

MENU NAVIGATION