Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

FRATRIS ANTONII CYRNAEI,

RATER ANTONIVs Cymaeus,adolescente adhuc aetate Romam prosectus, in Clericorum Regularium, qui Theatini nuncupantur, Ordine conscriptus; in eo,siquot annos,magna cum virtutum laude transigit: Verum, cum ad duriora pro Christo toleranda, ardentiori Spiritus flamma succender tur: hinc ad R eformatam S. Francisci Familiam, quae Clarenorum tunc appellabatur,transmigrat; quae deinde simul cum Amad orum Congregatione,sub Pio V. Pontifice, in Obseruantium ordinem desiit. H ic nouus S. Francisci discipulus,plurim sim in virtutibus, ac pr sertim in vitae austeritate proficit, donec exorta Capucinorum Reformatione, corumque nomine, atque asperrimae vitae instituto per orbem dissu ι Antonius, austerioris vitae, ac persectioris Obs eruantiae studio accensus, ad eos se consert. Plane admiratione digna sunt,quae S.hic Vir. cum primum ad Capucinos accessit, praethrcommunes Religionis leges,ac caeterorum usu . Deo,Vt creditur, Auctore. praestat: Clim enim Euangelica ist Christi verba apud se perpenderet: Sι quo venit ad ure, m non odit Patreni suum, &c. anta autem animam suani, nonpotest meus esse discipulus. Hoc coelesti edicto perculsus, tanto incipit in corpus suum, quod Spiritui inimicum esse haud ignorabat odio exardescere; ut omnem in illud aciem dirigere, id que ad extremum usque Spiritum prosequi studeat. Quapropter, ut eo fortius ad pugnandum animetur, graui primum loricae serreae pondere quam nudis membris,per aliquot annorum spatia diu,n diuque adhaerentem tulit) hostem edomare aggreditur: Verum ciuia humanius quam bellum exigeret, se hostem excipere existimarci; cilicium ex equinis pilis, usque ad medium tonsis consectum, quo magis coriam aculeis perfoderetur, eidem parat. At ne hoc quidem contentus, dum inimicum adhuc pugnantem diutius excruciare cuperet; secundum,ex rudi canabe, duris undique nodis, qui carnem suis aculeis fodinarent, intextum componit, eoque domesticum hostem acerbius diuexare incipit. Tertium postremo, biennio antequam ex humanis concederet, clim iam annum septuagesimum tertium ageret, ex suilla cute villis usque ad ima abrasis, longi alijs horribi-

372쪽

horribilius, sibi comparat. Hoc igitur primum belli genere, Antonius carnem, velut intestinum hostem, aggressus; aliud quoque eodem tempore, ne belli inducias illi indulgeret, durum, avoxque ipsi

excitat: ita enim quotidianam illi,cibi,ac potus annonam intercipit; ut omnem prorsus in ipso exordio,praeter panem,& aquam ventri Oscam subtrahat: magis verb incalescente ad austeritatem animo, clim Hilarionis, Macharii, ac priscorum Anachoretarum ieiunia propius imitari vellet; λ pane abstinens, quinque duntaxat, vel ficuum, vel mollium fabarum,uel alterius generis leguminum uncias, unicumque aquae calicem,sibi in qualibet dic, ad cibi,& potus mensuram praescribit. Atque hac uiuendi serma tam diu utitur,quoad fabis, aut fructibus interdum deficientibus, ad totidem panis uncias,

quotidianum cibum contrahat: aetate Verbiam ingrauescente, quae in alijs ieiunia, aut moderare,aut penitus abolere solet; cum iam septuagesimum annum ageret, nouum quoddam ac portentosum Ieiunij genus colere incipit: Nam per plures hebdomadae dies, ab omni cibo,potuque abstinens; vix ter in hebdomada panem ,& aquam sibi ad vitae alimoniam adhibet. Corpus vero ita nuditate a fligit, ut clun glacialibus hyemis fregoribus, quae in Vmbria ut plurimum esse solent,uniuersa rigerent; is solo habitu obsoleto ac lacero,

absque tunica, & pallio, illud obtegit:non ut frigus depellat, sed ut

nuditatem Religionis habitu honestet. Cum oculis autem tale foedus init, ut somni tantum duntaxat capiant, quantum vix natum susticere posse quis existimet: tres enim'non amplius horae quieti satis sibi esse videntur & clim necessariussomnus urget, in substratis tabulis quiescit, postque tam breuem somnum exurgens, sacrasque excubias obseruans, reliquum noctis tempus,totum in Oratione, diuinarum rerum contemplatione insumit. Denique ut nihil camis

afflictionibus desit, singulis noctibus, in Dominicae flagellationis

memoriam, corpus longa flagellatione castigat. Nouo porro,hoc tempore, atque E paucis eatentis usitato castigationis genere usus,femel in anno tot verberum ictibus totum corpus caedit, quot Dominum in sua flagellatione sustinuisse Sanctorum reuelationibus traditum acceperat, qui humerum viserunt) explerent. Hanc verb flagellationem, in qua s. integras horas impendere solitus erat, certoque experimento iudicerat, tanto temporis spatio hunc verberum numerum expleri, Domini flagellationem appellabat: quam Diabolus diuersis modis impedire conabatur. At inter tot vitae austeritates semper rubicundus, eam in vultu hilaritatem ostendebat,

373쪽

quasi inter splendidas epulas, & quotidianas delitias versaretur: quod sanh haud aliunde quam a concepto diuini Spiritus aestu, quo

intus in animo ardebat, ac velut coelesti pabulo alebatur, proficisci poterat quapropter, opera sua humilitate teges eaDeo tribuere solitus erat. Nihil huic Seruo Dei,oratione, ac rerum diuinarum contemplatione optabilius, aut familiarius: hinc Fratrum colloquia fugiens, nemora, & solitaria loca, in quibus Deo liberius vacare possit, sollicite quaerit. Erga sacra Mysteria i m mirh assicitur. tantoque in

eorum Contemplatione mentis excessu rapitur; ut totum serε matutinum tempus, quod illi ex Horis Canonicis supererat, in ea velut Spiritu excedens, conterat, quo ardentius ad Altare accedat. In hoc planh ineffabile diuinae charitatis opus, dum Perusiae aliquando in ipso Conuentus nemore seruentios animum intendit; Fr. Bernardinus a Colle Petratio. qui inter primos,virtutum Sanctimonia enituit, climeo,oraturus accessisset; Antonium,diuino ita Spiritu incensum offendit; ut vultum instar flammei globi praes erret totusqtie diuinae charitatis flammis absorptus, nihil praeter haec verba exclamaret: Lelu, Iesu, mnor metu gaudimn meum. Humilitatis virtuti ita tenaciter ab exordio adhaeret; ut nunquam adduci potuerit; ut Guardianatus, aut alterius gradus eminentiam acceptaret.' Charitate verba&b ergὶ Pauperes flagrabat; ut in Conuentu Fulginij degens. Eplerisque diuitibus uberes eleemosynas,ad alendoS PaupereS,extorqueret. Alijs quoque, qui aduersa valetudine detinebantur, incolumitatem pollicebatur, si certam eleemosyn ae quantitatem in Pauperes erogarent:quam illis,post exolutum promissu, I Deo mox precibus impetrabat. Hoc pacto plures aegrotos diuina virtute,ad corporis, & animae incolumitatem reuocauit. Porro t m ardenter his cha- tritatis ossicijs incumbere solitus erat; ut tum ob crebra Miracula, lquae ab eo,Dei Virtute, in hoc genere patrabantur, tum etiam Ob lpraeclaras illius virtutes, eam sibi apud omnes Sanctimoniae famam comparasset; ut iam non alio amplius,quam Sanisti Patris nomine,

vulgo, passim appellaretur: eb fiebat, ut qui aegritudine aliqua laborabant, undique ad eum curandi confligerent; quos ille Signo Crucis in fronte, vel in pectore impresso, ab infirmitatibus liberos dimittebat. Hoc modo, quandoquidem quamplurimos quoque

Daemone obsessos curabat, horum omnium tam ingens,ac copiosus numerus fuit; ut cum nulla λ nostris tot signorum, ob multitudine, ratio tradita fuerit, inopes nos illorum copia secerit: in his tamen iblud, quod de Physici Faeginiensis qui Ioannes ab interamnia voca-- batur

374쪽

peribus cleemosynam Patri praescripsisset, Signo Crucis contignatum, mox λ morbo liberat. At illud praeclarius quod de prospero Veriichimo, Agri Fulginiensis oppido,monumentis traditum legitur: qui ctim Filium iam per quadriennium membris attractum, in laeto iacentem lugeret, audita S.Viri fama Filium ipsi deserendum curat, & ab ipQ obnixh rogat,ut Crucis Signum Filio suo adhibeat,

ex quo, certa fide illum sanitati reddendum sperabat. Erant tunc cum Antonio plexique alii Fratres,rei exitum expedi antes: Antonius vero oculis in Coelum ere stis cum aliquantisper orasses. ab iis paulotum diuulsus, Matrem compellit,ut puero quem inter brachia gerebat, humi deposito, longius ab eo abscedat. Pareti ita, Pueroque Esinu deposito, ad Antonium celeri is festinat.Ρuer verb. quasi nullo unqukm morbo laborasset, super pedes stans, laetus statim ad Matrem currit,atque in ipsius sinum aduolat.Huius Miraculi fama climad Franciscum 1 Vega, Fulginiensem Civem peruenisset,cui Filius adhuc puer, pluribus mensibus graui morbo cruciatus, nullis pharmacis iuuari potuerat: illum ad Virum Dei desere, ab eoque Crucis . Signaculo muniri postulat: quo signatus, statim a morbo incolumis euadit. Eodem quoque modo Vincentius Pacinus, qui posthaec Deo dicatus, ac Sacerdotio inunctus suit, clim , teneris annis comi. tiali morbo afflictatus. Aphepilepticis symphomatibus, corriperetur; ad Antonium delatus, Cruce ab eo in capite signatur, protinusque morbo effiigato,conualescit, neque eo amplius diuexatur. Inter haec tam Vir Sanctus in agro Perusino ad Montis Casalis Conuentum proficisceretur, in quandam Virorum,ac Mulierum turbam incidit, quibus cum Antonij Sanctimonia haud ignota esset, Puerum oculorum lumine captum,illi iuxt, Campestre Sacellum curandum osserunt: at is Puerum manu apprehensum,in Sacellum introducit,& clim ante B. V. Imaginem omnes adgeniculari iussisset; iis, ut quinquies orationem Dominicam, & salutationem Angelicam recitent, indicit: teria pro Puero Dominum orans,absoluta oratio. ne Crucis Signum coeci oculis imprimens, ad eum inquit: Fili respice in me. Is verb confestim oculos aperiens, in eum lumina intendit:

Cui A ntonius: Num me clarε vides Charissime Pater,inquit,te Ca- pucinum senem, nudipedem, fune praecinctum intueor. Da igitur D. o. M. gloriam qint Antonius) tum ad Matrem conuersus: En filium tuum,B. V. sussragio incolumem, da operam, ut in B. V. pieta

375쪽

pietate educetur, teque illi in ea pietate ducem.& eXemplum praebe. Hoc itidem modo cum per agrum Tiphernensem iter faceret. Pueblae, quae oculorum lumine carebat, illius oculos sputo suo liniens, visum restituit. Rursus quoque Fulginij,Puellam quandam epile allaborantem;Signo Crucis a morbo liberat. Quamplurima alia ac fe-l innumera S.hic Vir, Deo operante,Miracula edidit, quae sancta il- lla antiquorum Fratrum humilitas, quae ab omni fastu, ac honoris cupiditate longe aberat, notanda, aut scriptis exaranda neglexit. Haec vero,quae publica fide, ac fama, testimonijsque fide dignis commendata sunt; minime praetereunda censui: nedum plus aequo humilitati, ac silentio datur, minus diuino honori, qui ex Dei Seruis

redundat, consulatur. Cum igitur Antonius,in hac virtutum palaestra,vsqtie ad 71. suae aetatis annum decertasset: c estis Coronae tempore appropinquante,in Conuentu Montis Casalis acuto laterum dolore corripitur: quo,cum maxima animi Matienti tolerato, clim se ad extremam omnium rerum metam properare animaduerteret, omnibus se Sacramentis muniri curati Paululum vero post,

cum oculis in Coelum defixis substitisset,protinus exclamare coepit:.lo Fratres vere foeticesto terque, quaterque foetices Fratres Capuci- nil qui in sanctitate. &iustitia omnibus diebus suis Domino famulantur,quot illis Coronas paratas cerno .Intere1 Fratres dum ad pleuritidis dolorem aegroto subleuandum frequenἔius panniculos lateri applicandos calefacerent; casu, simul omnes ab Antonio discedunt: quo tempore is k Domino vocatus, ex humanis migrat.Fratres vero jia Antonium redeuntes, Sanctum Virum in strato adgeniculatum apertisque oculis, perinde ac si vita frueretur, Coelum intuentem, e vivis excessisse cernunt: quem omnibus, uti fieri solet, officijs prosequentes, omni cum Religione sepeliunt. Porro Fr. Ioannes Appu- 'lus, qui illum aegrotantem iuuauerat, cum ab Antonio adhuc vivente postulasset, ut eorum quae sibi post: mortem contingerent, certiorem redderet; Antonius, Ioanni in Cella apparet, seque sola Christi Passione ac Sanguinis illius virtute salutem consecutu esse, at Purgatorij poenas luere declarat,ob culpa tame sibi ignota, quq si nota fuisset, ab ea procul dubio abstinuisset. A Ioanne autem interrogatus, num grauiter in Purgatorio cruciaretur R espondet ille, leuem quidem esse poenam, sed ob diuinae Visionis carentiam,illi grauem videri, breui tamen ab ea liberum,Dei gratia,ac benignitate fiaturum: His dictis ex ipsius oculis euanuit. Illud vero nonnullis admirandum videri posset: cum enim post Antonij obitum, multa D. O. Maxi-

376쪽

FLORES SERAPHICI. assmus Miracula ad ipsius Reliquias patraret: in quibus illud filii, quod

de Sylvestro Biturgiens, ex ordinis monumentis accepimus: cui cum oculorum lumen paulatim interceptum esset; ut iam nec leg re,nec scribere uso modo valeret vix conspicilia, quae olim Antonio deseruierant, sibi oculis admouit, clim protinus tkm clara oculo-lrum lumina assecutus est; ut non modo perspicue legeret, aut scribo iret, sed clariorem,qu m antea luminussi visum receperit,eumque vLque ad mortem integrum seruauerit. Quo pacto igitur, qui tam arcto diuinae charitatis vinculo, Deo coniungebatur, ea luce orbatus esset,& qui in Purgatorijs. poenis,culpae illius labem eluebat Miraculis apud homines emicaret. Haec tine Dei inexplicabilia iudicia sunt, id tantum breuiter in re abstrusissima estari liceat, haec ad Posterorum exemplum, Deo permittente, accidisse; ut qui Regulari obseruantiae student, omnem prorsus ab animo negligentiam, ac temeritatem excutiant; meminerintque quibus plus datum est, plus quoque ab iis repetendum esse, & cum teste Greg. lib. . Dialog.cap. l .Veneratio quae Sanctorum corporibus debetur,Purgatoria poena non tollitur, neque Fidelium inuocatio suo ullatenus fine frustratur. 1 ratione dissentaneum non est; ut Deus illos post mortem signis ac Miraculis illustret quibus tametsi post hanc vitam nonnihil maculae, Purgatorij s poenis expiandum relictum sueritiinsigni tamen quamdiu vixerunt, Sanctimonia apud homines claruere:quemadmodum

de alijs quoque Sanctis a Scriptoribus traditum est Obijt Vir San

SIS, SACERDOTIS

VITA, ET GESTA

RATER DOMINICVs Bononiensis,Sacerdos, cum in obseruantium ordine quinque annos magna cum virtutum laude exegisset; inter ipsa Capucinorum primordia,ad Re- formationem accedens, in ea potius coelestem, quam humanam vitam ducit: ab omnibus enim cunis commodis, ac sensuum oble stamentis maximε abhorrens, ita aspera omnia amplectitur; ut kouo unqukm habitu,quo carnis calorem inter hyemis frigora foueat, sed obsoleto semper uti velit: nudis omni tempore pedibus absque sandalijs incedens, asperum ad carnem cilicium gerit somnum ad tres,vel quatuor ad summum noctis horas contrahit, reliquam noctis partem in Oratione insumit: nudis tabulis pro strato L i utitur.

377쪽

utitur, cunetaque summam in eo austeritatem praedicant. Abstinentia i m admirabili carnem macerat; ut cum semel tantlim in die refectionem sumat, praeterquam panem, & aquam vix quandoque aliud ad cibum admittat. Solitava loca quaerit orationis amica, in quibus ditiinarum rerum contemplationi in silentio vacans, coelestem potius cum Deo, quam cum hominibus vitam agere censeatur. Denique,B.Virginis religionem ita animo impressam gerit; ut sacras ipsius Solemnitates asperiori ieiunio, ac prolixiori oratione praeuenire solitus sit. H F tande comunis de illo fama apud omnes percrebuit, ut cum plerique in Thusciae Prouincia, in qua is conscriptus erat, Fratres,virtute,ac Sanctimonia eminerent; nullus tamen eo san- cstior haberetur. Multis postremo Miraculis clarus, Amno i 3 i. ad Delicius aeuum concedit.

379쪽

FRATRIS I VONIS MESSANENSIS,

R ATER Ivo Messanensis, Sacerdos, tanta seueritate sensus ab omni voluptate cohibet; ut inter ipses hyemis algores, nullo unqukm, praeterquam Veteri, atque obsoleto habitu, eoque simplici,absque tunica Vtatur, quo corpus potius obtegere, quam frigore tueri videatur. Horridum cilicium ex pilis suillis,ad medium abrasis, diu noctuque gestans, sub eo cingulum ferreum in tyrocnestis modum perseratum, acutisque stimulis ad lumbos admotis gerit. Tabula illi pro strato, ac lignum pro puluinari, cum

fatigata membra recreare vult, usque ad mortem perpetud sunt: quo tempore non extento corpore, sed Mens duntaxat,breuissimos ducit somnos. Etenim post trium, vel ad summum quatuor hor rum quietem surgens, reliquam noctis partem in oratione, ac diuinis laudibus dispensat. Incredibili corpus abstinentia, quoad vixit, extenuat: toto enim anni tempore ieiunans saepissimi nihil praeter panem. & aquam sibi ad victum adhibet: tres vero cuiuslibet hebdomadae dies, omni cibo vacuos ducere solet.Quanquam verb tam arcta semper ieiunia coleret, arctiora tamen erant, quae in B. Michaelis Archangeli honorem, quem is praecipua deuotione prosequebatur, quotannis celebrare solitus erat. Huius Archangeli Michaelis tam familiariter colloquio potitum serunt; ut cum eo saepenumerb, quasi amicus cum amico sermones conferret, quo etiam

plurima. quae futura erant,didicisse compertum fuit. Quo tempore Melita Insula, Turcarum obsidione premebatur sid verb suit anno i 361. )βssiduas,Iuo. ad Deum preces,ac lachrymas fundebat, si1o- . que Archangelo,intercessore apud Deum constituto,eundemscdula oratione pulsabat: cum eidem Michael Archangelus, fulgentibus undique armis praecinctus apparens, breui,Insulam ab hostium obsidione liberandam pollicetur, his verbis: Iuo,aequo animo esto, Melita post aliquod obsidionis menses,li Barbarorum furore liberabitur: Veritatem autem exitus probauit. Cum verb Iuonis Pater, nonnullis antea annis corpore excessisset, ac de illius is salute sollicitus ellet; A rchangelum rogat, ut quid de Patris salute actum sit, ex sua benignitate innotestat. Mox illi Archangelus E Coelo adest, qui Patris

380쪽

FIORES SERAPHIC 1.

Patris animam post viginti & unius diei purgationem,in Coelum receptam assirmat. Mira sunt, quae Sanctus hic Vir, Archangeli intcr- celsione,Deo munera tulit. Extremis vitae suae temporibus dum in Archangeli sui honorem, Quadragesimale uti solebat ieiunium arctissime obseruaret; praeteritorum criminum a Deo,multo lachry-imarum imbre, veniam postulans, pro ea Michaelem intercesibrem linterpellat; cui Archangelus lucidissimus apparens, ait: Solue metu animum, Iuo, iam enim plenam k Deo peccatorum indulgentiam consecutus es. Quo nuncio, tanta in animo voluptate diffundi coepit, ut nihil deinceps praeterqukm Dei laudes decantaret. Caeterum, quanti apud Deum ponderis Sancti huius Viri merita essent, eo sane exploratum fuit: quod Nobilis quidam de Religione benὶ meri. tus, cum inter vivos agere desijsset,Iuo quotidiana pro ipsius anima, Deo Sacrificia, ac lachrymas osserrebat. Dum itaque attentius ante Sanctissimae Eucharistiae Altare pro ea Dominum oraret; en defimi Anima se illi visibilem praebet,liisque eum vocibus affatur: Iuo, magnus E Coelo tibi Dominus retribuat, maximas ego quoque gratias persolvo, quandoquidem precum tuarum sustragio,a Purg, torij poenis liber iam Coelum conscendo. Plurimas alias quoque, Vir Sanctus,vivis gratias sua Oratione impetrat. Cum igitur pluri-Sos,magna cum vitae Sanct imonia annos in Religione ex istet ad vitae finem appropinquans, ab Archangelo Michaele obitus sui diem postremum accipit, quem cum digna ac singulari animi pietate complexus esset; tandem in Conuentu Messanae,res mortales deserit, ut ad immortalem possessionem concedat. Post huius Sancti Viri obitum, suauissimus ex illius sepulchro multo tempore odor emanauit: vigesimo verb post haec anno, cum illius Sepulchrum apertum esset, ipsius Corpus integrum, atque undiqtie incorruptum repertum, quanta viventis Sanctitas fuisset,qualique apud Deum; defunctus gloria perseueretur, non obscvrd declarauit. Obijt Vir Sanctus Anno

REGALI, SACERDOΤIS VITA, ET VES T A.

HER BONA VENTVRA Monte Regali, I puero,optis moribus h Matre educatus, to in quodlibet vitiumio serebatur, ut tolerabilior illi Inferni ignis, qukm cul- videretur. Ea porro bona Puero indoles potissimum

SEARCH

MENU NAVIGATION