장음표시 사용
352쪽
PRAEDICAT ORISU IT A, ET V EST AE
R ATER FRANCIsCVs Funiano e Saeculi naufragio, in ipso Adolescentiae flore, ad fidam Religionis sta
tionem vocatus; communi omnium sententia purus,
ab omni carnis inquinamento, Virgoque e Saeculo emergit: tantus enim pudoris, ac honestatis candor in ipsius facie, ac moribus elucet; ut illius animum ab huitismodi labe, alienum semper mille demonstret. Magno virtutum,ac sanistioris vitae apparatu. cum ad Philosophica ac Theologica studia Superiorum iussu accessisset; in ijs ob praeclaram animi vim,summumque virtutis studium eam prWhantiam assequitur; ut celeberrimus omnium; qui sua tempestate florent, Praedicator habeatur. Mira sunt, quq de coelesti potius, quam humana eius Viri eloquentia narrantur. Bononi , cum in pr grandi S. Petronij Ecclesia anno i 3 1.Verbum Dei disseminaret,vixqueTemphim illud augustissimum, ad turbarum multitudinem capiendam sufficeret: in medio Sermone,velut qui animo excedit, tὲm diu mutus, atque immobilis consistit; quoad quarta unius horae parte elapsa, ad se r dicias, manuque suggestum pulsans, in haec Verba erumpit. Deo agamus gratias,Charissimi: Iam Laurentius Frater ad Superiora euolat. Ne me tacentem aegrh tuleritis: nam Frater, Fratri, suprema quae optaueram, obsequia persolui: tum reliquum Concionis absoluit. His auditis, plerique Nobiles, inter alios Balthasar Campegius,rem per famulos,num vera sit,eXplorat,eamque prorsus ita esse, Laurentiumque eo tempore ex humanis excessisse audiunt. Invaluerat eo tempore Bononiae, apud Nobiles foeminas, quidam vestium caudatarum abusus, quem cum pene omnino sua Praedicatione de
medio tulisset, Nobilis quaedam Mulier, ex Vsellanorum familia, quae posteriorem illam Laciniam necdum abiecerat; clim prolis sterilitate laboraret, ad Virum Dei accedit, eumque summis precibus rogat, ut aliquam illi Deo suis precibus prolem impetret: cui mox Franciscus: Frustrk rogas, o Mulier, quamdiu laxe fluens ista vestis cauda, tibi λ tergo humi serpit: Syrma obtrunca, tum masculum paries. Credit illa: Viri Dei consilio acquiescit: Syrmate se abstinet: tum intraanni spatium, quemadmodum Dei Seruus illi pollicitus e-
353쪽
rat prole mascula potitur. Quamplurimas etiam in eadem Vrbe, ad honestae vitae rationem, Meretrices, suo praedicatione conuertit. Cuncta enim huius S. Viri verba, quasi fulmina videbantur, quae audientium animos simul & terrebant, & incendebant: nec mirum; clim ex diuina charitatis officina, ac prolixae orationis studio, cui etiam aspera corporis flagellatio accedebat, prodirent: Ciuitate Ariminensi graui inedia occupata,cum pauperes in Vicis passim languentes iacerent: Vir Dei, ex intimis visceribus commiseratus, ingenti Cruce in humeros sublata: per urbis vicos incedens, exclamare coepit: O Cives, o Ciues, Christo pauperi succurrite, qui fame perit. Ab ijsque hoc spectaculo tantam grani, hordei, fabarum, atque aliorum leguminum eleemosynam accipit, ut ijs quotidiEpauperes alere valeret. Accidit autem, ut saccus fabarius illi ex eleemosyna superessct: quamobrem,a quodam Viro Agricola,agripa tem impetrat, in qu 1 fabas ad pauperum victum seminat. Porro seminatae fabae, cum mirum in modum copia, ac magnitudine excreuissent; Franciscus in publico suggestu uniuersos admonet.Fabarium illud in pauperum alimoniam cedere, mox pauperum multitudo ad fabas.confluit: cunctique sebas ad saturitatem comedunt, secum tollunt, domum asportant, saepe Fabarium repetunt; nec tamen fabas diminuunt, donec nouae agris fruges succedunt. Caete-trum, neque agricolae pictati,diuina liberalitas defuit: tot enim post plures Fabari j vindemias, fabae in agro reliquae repertae fuerunt; uti spem omnem agri superarent. Hoc ipso, ad pauperes alendos, fabarum Miraculo, anno is o. quo tempore Foroliuium magna seu-l gum egestas occupauerat, utitur. Id autem in hac Ciuitate illi singulare fuit: quod cum is pane per Urbem in pauperum usum mendicato duos saccos impleisci.pauperibusq; qui tricentesimum numerum excedebant, in Ecclesia congregatis, cuique duos panes manu propria distribuisset, id sua apud Deum charitate meruit; ut qui vel tertiae parti haud lassicere credebantur, diuina adeo virtute aucti fuere; ut cuique sua Pinum portione dispertita, saccus etiamnum pane plenus superflueret. Atque ut Dei in eo luculentius virtus, ac liberalitas eluceret paucis ex ijs,qui superfuerant panibus in mantica repositis, cum inde per Urbem incedens, nulli pauperum, panem denegaret; tot sibi in mantica panes, hoc tempore, quot sublauandae pauperum necessitati necessarii essent, . Deo multiplicatos sentit. Cum aliquando Parma fluuius, qui Vrbi Parmensi nomen dedit, ita excreuisset; ut undas ad Pontem usqiis attolleret: Indoque illius
354쪽
ruinam, atque Urbis submersionem uniuersi formidarent. Vir Dei, ad medium usqtie Pontem intrepidus accedit, manum in undas tui mentes extendens, ac Signo Crucis benedicens, cum in eas ceram a Pontifice benedictam immisisset; cessit repente tumor, atque in pristinum mox alueum,se fluminis undae continuere. Singulari S. hic Vir patientia praeditus, cum a ncsario quodam Viro in Amiliae Oppido, publich colapho oppetitus fuisiet; Euangelicus Vir, iuxtk Christi consilium, alteram illi genam ossicri. Tam denique feruido
Dei Spiritu, Sanctus hic Dei Seruus. sursum agebatur ; ut saepe extases, ac coelestes raptus,inter ipsas hominum conuersationes,ac colloquia paterctur. Forolivij, aliquando dum per Urbem incedens in Deum animum intenderet; diuinam actionem praesentiens, mox in Familiaris cuiusdam domum se proripit,ac in secretum secubiculum confert: quo clim paulo post Familiaris ille, quid ageret exploraturus, accessisset; Virum Dei in mentis excessum raptum. ac toto corpore e terra sublatum cernit. Tot igitur meritis,ac virtutibus claros, cum Franciscus plurimos pro Ecclesiae aedificatione, tum praedicando, tum operando, pie labores exantiasset: laborum tandem mercedem,Virtute,ac Sanctimonia apud omnes illustris, Anno. 1 3 q. Domino
356쪽
RATER A1ERONYMus . Butunto, cuius virtutum odor, ab ipso saecularis vitae statu diffundi coepit, dum in saeculo adhuc versatur, Medicinam artem tanto studio profitetur; ut egenos nullo modo pretio curet, verum etiam iis ad pharmaca,& necessaria sibi edulia comparanda, pecun am eroget. Hic igitur, dum in Neopolitana Vrbe, Medicinae studijs,cum estis eiusdem
Patriae municipibus,communi contubernio vacat; id inter eos con . dictum erat: ut singulis diebus uniuersi, uno eorum excepto, qui domi custos remaneret, acro Mysterio interessent. Dum igitur quodam mane, quo domus illi custodia contigerat, ut proxim Ecclesia, in qua sacra Missae Sacrificia celebrabantur, signum ad sanctissi mae Eucharistiae eleuationem dari perciperet; mox secum his verbis conqueri coepit: Heu, cur mihi soli hoc mane. Christi praesentiά frui non licet cumque summa,adorandae Eucharistiae,cupiditate flagraret, mox in genua procidens,Sacrum Domini Corpus absens adorat: quo tempore, interiectos omnes parietes aperiri, diuinamque
Eucharistiam a Sacerdote eleuari conspicit: qua eleuatione peracta, protinus uniuersi ad loca pristina redeunt. Rursum Butunti, clam Sacrum auditurus, ad Capucinorum Ecclesiam tardiuscule aliquandb accessisset, omnia Mis Iarum sacrificia peracta reperiens, ea re valde contristatus, post preces ad Deum effusas, rediens: audit in Urbe . campanae signum pulsari, quo Sacramentum in Missa k Sa cerdote attolli significabatur: protinus ille in genua corruens, absens Domini Corpus veneratur: quo tempore celebrans Sacerdos
illi in aere apparet, qui Domini Corpus sub panis accidentibus, quemadmodum in Missa fieri solet, illi adorandum osten; cumque
eodem modo Sanguinis quoque Calicem li Sacerdote eleuatum adorasset: manescens visio, hominem adeb corde compunctum,ac noua pietate imbutum relinquit; ut mox saeculiun deserere. Deoquefamiliati cogitauerit. Vertim cum adhuc animus in eo haesitaret, diuinaeque vocationis ignorans, Deum ex animo rogaret: vi quaenam
potior,Saeculine,an Religionis illi via foret, signo Hiquando demon straret: Moysis protinus k Deo sinum accipit. Nam repente de H h a tram ma-
357쪽
tram manimi sibi lepra albescentem cernit: quae post aliquod temporis spatium, absque ulla hominis opera, ad pristinam incolumitatem redit: eoque signo intelligit Vir prudens, Domino praesertim mentem illustrante utriusque & Saeculi,& R eligionis sibi statum insinuari. Cum igitur Hieronymus diuinae Vocationis certus csthi, haud diem procrastinat: sed quo Deus vocabat, protinus sibi eundum statuit, nullaque interposita mora, Capticinorum se iugo sub-ijcit. Hic igitur inter Seraphicos Christi Milites relatus . non vacuum nomen gerere, aut aerem pugnando verberare; sed Apostoli consilium secutus, carnem diris verberibus castigare incipit, ne insolescat: iciunijs extenuat, ne contumacem eXperiatur: frigore. ac nuditate afflictoat, ne inter commoda defluat: duris, ac asperis mactat, ne sub mollibus elanguescat. Denique ne in incertum, aut frubstr, currat. saepe leprosam nequam huius saeculi manum. ex qua liber euaserat . alte animo repetens; se ad maiores semper virtutum profectus prouocat. Rerum paupertatem,ac penuriam aded diligit, ut superflua omnia resecans nihil praeter ea quae 1Regula prestribu-tur, suo usui. ac Superiorum licentia sibi vedicet. Oratio illi ita assidua, ac frequens cst: ut plures diei, ac noctis horas in ea insumens, eam ut plurimum lachrymarum imbribus perfundat. Hinc assidua hac rerum coelestium contemplatione, eam mentis in Deum suspensioncm sibi comparauerat; ut cum diuinos Psalmos in Choro cum caeteris decantaret, ab humanis prorsus abstra stus, ac coelestibus Angelorum Choris, insertus videretur. Sacrosanctae Missae Mysteria, tanta mentis pietate, ac Religione cclcbrare solitus erat, ut
nunquam sine lachrymetrum effusione, ijs incumberet: qub fiebat, ut sceph B. V. praesentia inter ea potiretur ; pluraque a Deo, ob lingularem ipsius in haec sacra Mysteria reuerentiam, dona acceperit. Eluxit igitur inter nos Hieronymus, plurima apud omnes virtutum laude, ac Sanctimonia clarus: relictaque sui nominis apud mortales gloria: Aleiij ad immortales conscendit, immortalem gloriam consecuturus. Anno i 1 8 o. FRAis
358쪽
υ ITA, GESTA RATER M1eΠΑΕ L . Neapoli, vir virtute conspicuus, aeSamstitate illustris, tanta,& tam excellenti ingenij magnitudine, praeclara eruditione, atque doctrina ornatus fulti ut propter egregias animi dotes, Concionandi ossicio clarus, inter illustriores Ordinis Praedicatores censeatur. Illius mors, eximia quadam de Inserno, Purgatorio,ac coelem gloria,visione no 3ilitatur. Quam cium ex merito S. obedientiae Guardiano, caeteris- qtie Fratribus retulisset, inter alia, inquit: Vidi hic,BeatissimumPatriarcham Francistum, inter primos triumphantem, plurimosque consocios, ac commilitones nostros, cum eo,aeterna gloria fruentes: vidi etiam sui gentissimas coronas, ijs,procinere,& cilicio redditas, quae idcircb Deus vobis innotescere voluit, ut horum disciplina discatis, quo studio, quatie sollicitudine, vobis in Religione,ac virtuatlim prosectu, incedendum sit. Ego enim ad nostros, qui praecesserunt abeo, vestraque precum sum ia mihi in hac hora adesse depo sto. Cumque membra velut moriturus composuisset, hinc paulo post suaviter ad Dominum mi sint. Anno i s 8 o.
360쪽
RATER FRANCIsCus k Canoceto, honestis, licet a- , grestibus Parentibus ortus, quem Clim Parentes ruralibus laboribus addicunt his tamen Puer haud ad-eb semetipsum essundit, quin animum saeph ad pi tatem, ac rerum coelestium studia conferat. Hinc Dequenter ad solitaria loca secedens, ubi a nemine videri posset, ibi genu flexus orationi vacat ac plerumque flagelli disciplina corpus erudiens, Spiritui subiectum esse docet. Spiritualium librorum lectione maxime delectatur. Mulierum consortia fugit, aliaque oblectamenta respuens, animam ad virtutem transfert. Vbi vero ad decimum septimum annum peruenit, ne floridam aetatem,virulentus serpens suo voluptatum veneno inficeret Patre luminum inspirante,Mundo tempestiuh valedicit,atque in B. P. Francioci Militiam inter eos qui de Obseruantia nuncupatur, adscribi sestinat in qua, cum Prosessionis vota post annum emisisset. ea toto vitae curriculo tam integr4 Deo reddere curauit, tantum pae in Regularis disciplinae austeritatibus, atque omnium virtutum studio profecit; ut c)m semel in die duntaxat resectionem sumeret,ac B. P. Francisci ieiunia tam perfecti, act,marcta abstinentiae lege seruaret ut in his praeteξ panem,& aquam nihil ad victum adhiberet;his quoque, caeterarum virtutum, quae Euangelicum hominem praestant,cumulum adijceret. Cum autem semel in libellum incidisset, in quo de persecta Regulae obseruantia agebatur, Ordinemque ab altissimae praesertim Paupertatis via exorbitasse animaduerteret ea re tam grauiter animo afflictari coepit; ut perennes in Oratione lachrymas funderet alteriusque Eliae instar, Legis obseruantiam Zelans,nihil praeter Ordinis Resormationem, animo versaret. Verum, cum eam assequi posse haud speraret. Eremum S.Iacobi prope Matelicam. quam ob loci asperitatem,Fratres, paulb ante deseruerant,a Prouinciest Ministro summis precibus impetrat: in qua,cum plures annos, cum Pacifico,Terti j ordinis Sacerdote, summa austeritate, ac perpetuis ieiu-nijs, cilici js, vigilijsque corpus afflictasset; tamque ingentes lachrymarum imbres, tum ob Christi Domini Passionem. tum etiam ob Religionis lapsum fudisset; ut iam senio confectus, oculorum pror-