Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ob Matris prudentiam indita fuit quae quoties Pueru in aliquod vitium incidis te animaduerteret; mOX, ut accensum ignis carbonem palma gestaret, compellebat. Adolescens, in Minorum Obseruam lium Familiam adscriptus, in ea per aliquod annos magna cum virtutum laude vixit. Vincentio Aquilano, qui co tempore inter Obseruantes florebat, operam dedit. Mira ipsius patientia in eo potissimiam enituit, quod exorta Capucinorum Resormatione, cum a Ministro, ad CHucinos transmigrandi facultatem postulas Iet; a Ministro durius exceptus pluris illatam Ministro molestiam, qukna iniurias sibi illatas faceret. Horrendo cuiusdam Fratris eXemplo tandem commotus, ad Capucinos migrat ubi tot virtutibus floruit; ut Euangelicae persectionis viam, quam semel arrepto coelestis vitae cursu, sibi ab exordio percurrendam praestituerat, nunquὶm usque ad vitae occasum deseruerit. Eximiae paupertatis sectator fuit assiduus , ac sere quotidianis ieiuni js,carnis petulantiam domabat. Plurima ergk Defunctorum animas charitate afficiebatur, quo fiebat; ut sepe pro ijs Missas celebrare,officia persoluere, flagellationes exercere, ac lachrymas in Oratione fundere soleret. His, ac pluribus alijs persectae iustitiae operibus, cum Christi Seruus ad extremum usque senium vacasset, ac Prophetico Spiritu pleraque futura praedixisset tandem in Conuentu Spoleti, ad supernae beatitudinis bravium a Domino vocatur. Cum autem in supremo ipso mortis agone,meridianae Orationis signum campanae darethu, Fratri Angelo Perusino adstanti. ait: Fili signum Orationis est, fenestram claude, ac paul lum secede, ut suum tempus orationi demus.Cui cum Fr. Angelus respondisset: Haud te deseram Pater. ne te extrema vitae meta me absente occupet: Vade, inquit ille, Religiosum Virum hinc sine oratione decedere non decet. Itaque cum se Orationi de)isset, paulo post animam exhalat, ut Coelum Qeliciter regnaturus conscendat. Huius Sancti Viri Corpus humi sub dio ante Ecclesiam sepultum, cum post quintum annum quaereretur, ut in Sepulchrum, quod recens in Ecclesia extructum fuerat, reconderetur;integrum,ac suauissim d olens reperitur. Quo tempore illud quoque mirabile accidit, quod dum Frater, qui ut Bonaventurae Corpus,humi conditum, quaereret, ligone imprudenter ipsius pedem vulnerasset; copiosus evulnere 1anguis effusus, Spiritum apud Deum vivere, ac coelesti Corona gaudere, non obscurε nobis significauit. Obijt Anno. p. FRA-

383쪽

FLORES SERAPHICI.

FRATRIS FRANCISCI a SIN AGRIA,

SACERDOTIS VIT V ESTAE

RATER FRANCisCVs a Sinama, plurima virtutum luce emicans, Paupertatis altissimae relator seruenti simus, Epaupertatis exterioris cultu, ad Spiritus puritatem. & omnium rerum contemptum conscendens, tam in Orationis studio, ac rerum diuinarum contemplatione apud Deum proficit; ut in ea saepe mentis excessiis patiatur, quos cum is summo studio celare contenderet, fieri tamen non poterat, quin interdum Fratribus innotescerent. Accidit enim aliquandb; ut Frater quidam illius opera indit gens, ad ipsius cellam accederet,quem , sensibus alienatum,& usquel ad cellae tectum sublatum conspiciens, diu eo aspectu potitur: Vel rum is eo tempore ad seipsum rediens, cum rem esijs mspectam esse intelligeret, grauiter animo afflictari coepit: ea siquidem est humilitatis laus,ut seleistiora quaedam Dei dona, quae homini gloriam, ac aestimationem afferre selent, maxime delitescere assectet. Hanc porrb humilitatem. quae omnium donorum Dei custos est fidelissi-l ma, Vir Dei tam sollicite prosequitur, ut aut caeteris praeesse, aut dignitate aliqua exornari abhorreat, atque adeo huic proposito inhael ret, ut ob id nonnihil aliquandb recto deflexerit. Cum enim semels Panormitani Conuentus administrationem refugeret, nullaque ra- tione animum cum ea dignitate componere valeret; e Monsisterio,

clam absqtie Superioris sistia aufugit, quod cum ex animi simplicitate potius, qu1m ex vitio flueret; contigit, ut in ipsa Vrbis Panormitanae platea, quo fiagiens perirenerat, Archangelum Michaelem sub hominis cuiusdam specie. armis candentibus obieehum,obuiam haberet, qui himum verbis aggrcssus est: Quid hic Franci Lce stas, aut qub perg mon hic R eligiosorum locus est, cith ad Monasterium redi, neque te extr. Conuentum vagari, aut decet, aut Deo placet. Cui Franciscus:Vndeinquit,aut quis es tu,qui mihi h persuades Si me ignoras, ait ille: Michael Archangelus sum in cuius honorem,tu modo hanc Quadragesimam ieiunas, atque huc veni,vite facti redarguam, iam ad tuos reuertere: statimque o Oculis euanuit. Quamobrem,Franciscus,ob Angelicam correptionem, animo compunishus, atque errorem corrigens, ad Monasterium redit, gra-

- interque

384쪽

ultorque se coram Superiore,de violata obedientia accusat; in eoque Psalmographi di stum obtinuit, cum ceciderit, Ion collidem quia DominM supponit manum suam : Error enim qui ex simplicitate magis,

quam ex animi malitia proficiscitur, non ad lapsum, sed ad prosei stum tendit: quod in Iusto hoc Viro, ac fideli Seruo, perspicuum

i fuit, qui post haec tantam donorum coelestium copiam, S excellen- tiam a Deo, assecutus est; ut cum per duodecim annorum spatium, a Deo, Spiritus S. illapsum, eo modo, quo indicPentecostes Apo- stolis datus fuerat, sibi postulasset; a Deo tandem exaudiri meruit: Nam in ipsa Pentecostes die,cum Hora tertia,in Choro hymnum, rem Creator Spiritis. cum caeteris decantat; en Spiritus S. MaiestaS, stib Flammae cuiusdam praelucentis symbolo,cundi is aspectantibus visibiliter delabitur, ac per unius horulae spatium. Francisci capitit insidet: quo tempore illius facies,Solis instar fulgere, ac radios undique fulgurare cernebatur: post id vero temporis, flamma abscedente, tanta Francisci animo lux,velut ex lucis fonte reli sta, atque illius verbis ilim ingens vis indita fuit; ut perinde ac si illius verba iacula quaedam ignita essent, aliorum animos inflammarent, & ad Dei amorem accenderent. Post hoc coeleste donum illi ex singulari Dei benignitate collatum, Vir Dei duobus non amplius annis superstes fuit: quo tempore, ingentia Sanctitatis signa edidit. Tandem senio

consumptus, in Conuentu Panormitano, Anno, i 36o. labentem vitam, cum immortali commutat.

FRATER HIERONYMVS a GEORCIA

FRATER HIERONYMUS ἁ MONTE SORIO,

SACERDOTES. & FR. IACOBUS RHEGI

Rauissima apud Calabros per totum Rheginum Agrum 4 pestilentia grassante,cum ea tam miserE Rheginam Vrbe depasceret: ut Ecclesiae Ministris vel absumptis, vel lona' gius cmugatis, non esset, qui ob horrenda morbi faciem,

languentium multitudini, Sacramenta administraret, ac in supremo illo communis cladis periculo opitularetur: Aderant tunc in nostro Rhegij Conuentu tres Viri,virtute. &charitate eXimij,quorum nomina sunt Fr. Hieronymus Georgia: alter Hieronymus Monte Sorio,vterqtie Sacerdos,& Fr. Iacobus Rheginus. Laicus. Horum primus,clim inter reliqua Spiritus dona,quae a Deo acceperat, pia ac

lachrymosa quadam Dominicae Passionis meditatione potissimiim

385쪽

FLORES SERAPHICI

praecelleret, eo fiebat; ut in Sacrorum Mysteriorum celebratione,in profluentes semper lachrymas sese effunderet. Secundus: praeter reli- lquas VirtuteS, quibus animum exornauerat, tam persectam linguae lcustodiam, ac verbi circumspectionem post primum Religionis amplexum adhibuit; ut nihil unquam sub asseveratione affirmaret, nEforte in aliquo verbo ossenderet. Tertius tandem,abstinentia, oratione, ac diuinae familiaritatis consortio, eam virtutum persectionem attigerat; ut quamplurimos Criacis Signaculo morbis curaret. Hi igitur,cum miserandam Vrbis stragem, ac tot pereuntes hominum turmas, omni humano solatio destitutas cernerent, animas suas pro Christo, ac fraterna charitate contemncntes, impetrata EGuardiano facultate, laborantium se obsequijs mancipant. Dum igitur omni charitatis officio, pio operi,ac labori incumbunt, neque vilis vitae periculis parcunt, quo sese in aliorum salutem effundant; ipsi quoque pestilentia sublati, voluntario charitatis Martyrio coronantur. Hieronymus vero a Georgia,cum sub meridiem in hospitali laborantium Domo spiritum Deo reddidisset; eodem temporis momento,Fr. Antonino Rhegino, Viro sancto, ac Miraculis claro in cella apparens, ac totus exultans, illum his verbis compellat: Veni Antonine Frater, veni: Cumque Antoninus adhuc illius mortem ignorans, vivum crederet; ad eum propius accedere verebatur, ne contagium contraheret: Cui Hieronymus: Ne metuas. inquit tantummodo mecum perge: cumque simul Sancta Sanctorum ingressiluissent, mox Hieronymus ex oculis ipsius euanuit, statimque ex Vrbe nuncius adest, qui Hieronymum nona hora ex humanis sublatum reserret: ex quo Antonino perspectum fuit, illud pland temporis niomentu futile, quo beata Hieronymi Anima,in coeleste Sanctum Sanctorum conces erat.Iac.quoq Rheginus,cu insequetis diei aurora morti debitum exoluisset eadem hora Guardiani cellae ostium pulsat,atq; eo plane ritu,quo ab eo fieri consueuerat clim e Conuentu exiret, benedictionem ab eo poscit dices: Beneaicite Pater.Guard.verb cum nequicquam adhuc de Iacobi morte didicisset, cella egressiis, Iacobu,Vbina esset,quqrebat quusorie in Fr. Ant.incidit,qui cum Iac.obitum ia ex Dei reuelatione accepisset,ad Guard. ait Ne Pater,Iac.apud nos quaeras,ta nuc corporis vinculis exolutus, ad superos euolauit,ac pro obedientiς merito,quod illiate collatum fuerat, cum ad aegrotorum ministerium accessit; postulata benediistione tibi grates rependit. Horum corpora in Ecclesia Sacti Salus toris Vrbis Rheginae, sepulta iacent. Obierunt verb Anno iueis i.

386쪽

NIO, SACERDOTIS. VITA, ET VEST AE

RATER LUDOVICVs a Stronconio, Sacerdos, inter ipsa Reformationis initia, ex Obseruantium Familii erumpens sub Ludovico Forosemproniano,ad Religionis gremium, velut ad cauernam maceriae, quasi columba euo-j lat: tantaque in ea vitae innocentia. ac puritate praecellit; ut inter prii mos illos Religionis Patres,ac Satores iure connumerari queat. FIicaeumprimum nostrae Militiae nomina dedit, solidasque in humilitate, sui ipsius neglectu, ac charitate, quae potissima spiritualis vitae fundamenta sunt, radices figere optaret; a Ludovico obtinet ut inhospitali Incurabilium Domo, in qua & alij Capucini Fratres, RO-mae tunc operam nauabant, aegrotorum ministerio destinetur. Quo in munere, tanta sui abiectione elucere coepit; 't vilissima quaeque ossicia praestare, generosa quadam mentis nobilitate contenderet, tantoque Charitatis studio aegrotis inseruire visus; ut amantissimae Parentis ergli filios ossicium aemularetur non tempuS, non intempesta nox non somnuS non labor,non ulcerum foetor, non aliud denique molestum, k maximo illo charitatis aestu illum retralipret. Tam denique in ea cura preclare se gessit;Vt Romana Vrbs optimo ipsius, ac caeterorum Fratrum qui in eo Xenodochio inseruiebant, odore repleta; illam Domum, quae aere alieno Oppressa. atq; exhausta videbatur, copiosissimis eleemosynis instauraret.In ea porr5 aegrotorum cura, Cum iam Q. annΟSexegisset, quietis aliquandb, ac solitudinis

cupidus, in Vmbriae Prouinciam secedit: ubi dum orationi. ac rerum diuinarum contemplationi, post Marthae negotium cun. Magdalena vacat; En iterum ad Marthae labores. ac sollicitudinem vocatur. Nam qui Hospitali, S.Iacobi incurabilium Domui praeerant. cum Ludovici absentia, Domus illius res plurimum minui, ac dilabi conspicerent; eum summo studio reuocandum curant. Id clim Viro Dei, Generalis Vicari j literis innotuisset: Eamus, inquit. quid moramur Pauperes Dei sumus, & cum Dei Pauperibus nobis hinc ab eundum. Romam igitur rediens,li Domus illius Praefectis velut An gelus Dei excipitur: sed cum senio iam praegrauatus esset. vix adi biennium usque peruenit,cum maximo Domus illius,ac totius Vr j bis luctu, ob singularem, quae de illo apud omnes percrebuerat saniactitatis opinionem, corporis exuuio deposito,meritis diues,scelix ad

387쪽

α A FLORES SERAPHI.CI.

eum pergit, qui laborantibus mercedem largitur. Anno i 161.

RITIONENSIS, SACERDOTIS

RATER IOANNEs BAPTIsTA Laritionensis, Sacerdos, qui surdus cognominabatur, Vir utiqtie omni memoria dignus, ac tot virtutibus illustiis; ut suavissimo odore,totam Capucinorum Religionem resperserit. Is spiritualem Domum aedificaturus, velut lapiens Architectus, in solida humilitatis, obedientiae, paupertatis,atque omnis generis sensuum mortificationis petrae illius fundamenta posuit. Tkm humili sui abie stione, ac contemptu agebatur; ut in sola sui ipsius dispicentia gaudere videretur. Vilissima enim officia,& aegrotorum obse quia quae alios,vel ob nauseam, vel ob rerum foeditatem, vel ob sordidam operis conditionem, ab ijs praestandis interdum reuocant, tam auidε amplectabatur, ut in his summum studium, summamque voluptatem colloc ret. Hinc,cunctis ad nutum inseruire, uniuersesque sua opera adiuuare, quotidianum illius opus erat. Sermone affabilis. atque eloquio suauis. talpetsi verbis parcus, ita animos omnium ad se alliciebat; ut cunctis charus, & amabilis esset. Potissimum tamen illius studium in orationem, ac rerum diuinarum contemplationem serebatur: in ea diu noctuque versabatur,in ipsa,totus prae amoris incendio ardebat, ac saepe in lachrymas, ac gemitus liqui fiebat. Hinc,diuinae sapientiae abdita, tam futura, quam ea quae intimis hominum cordibus latent,saepe diuino munere agnoscebat.Dum in Couetu Cataci, V ir Dei aliquandb moras duceret; Baro quidam,in lecto aegrotabat, qui huius Viri Sanel imoniae fama commotus,per internuncium,se

illius precibus commendabat: Cui Baptista: Dic Baroni inquit)frustri illum 1 Domino corporis incolumitatem poscere, quam diu

serpentem in animi sinu fovet: Iuuenculam concubinam, quam domi alit, e sinu eijciat, ac honesto Viro collocet, tum pro morbi curatione exoret, ac procul dubio assequetur.Res omnibus, praeterquIm Baroni, ac sceleris complici occulta erat. Quamobrem,clim Baro ea,

non nisi ex reuelatione Viro Dei innotuisse intelligeret, consestim iblius dicto paret, Mulierem coniugi copulat, ac protinus a morbo conualestit. Ibidem Nobilis quidam Vir,Vrbis Stilensis,ex domesticorum literis,Filium grauiter aegrotare accipit, quo nuncio maximi afflicta-

388쪽

afflictatus, ad Dei Virum se confert, &vt pro Nati salute, Deo preces osserat, vehementius rogat: Cui Baptista: Nere ait Filijsalus sollicitet, breui conualescet. D. O. M. potius gratias age, qui ea telprole donauit, quae & Patris gloria, & tui Generis spledor sit futura. Rem exitus probauit: Agrotus enim ciun pristinae sanitati redditus esset:mmmas deinde in ea Vrbe dignitates, a virtute consecu-ltus est. Per idem tempus,illius Prouinciae Prorex Catacium venerat, lubi cum certo nuncio,absentem Uxorem in grauem morbum incidisse didicisset, audita Baptis ae tana,mox Franciscum Ferrarium nobilem Virum,& ordinis deuotissimum, ad Baptistam mittit qui

aegrotantem Uxorem impensilis illius precibus commendet: non lcunctatur Franciscus, ad Conuentum pergit, Baptistam accersit, uti Proregis mandatum exponat: At Vir Sanctus simulatque Franciscum nedum verba proserentem videt: Quid, inquit, Francisce pro Muliere huc rogaturus accedis Decessit Proregina, iam vita deiuneta: pro anima, non pro corporis incolumitate orandum. Tertio ve-rd di e, nuncius de Pror inae morte venit.Τanta autem Vir Dei adfutura prospicienda Dei luce perfundebatur; ut Prophetice Spiritus illi ad omnia praestb esse videretur. Quo sandiactum est, ut cum in

eodem Conuentu,quadam die nonnullas Triremes. Mare sulcantes cerneret, veluti Spiritu exultans,multis adstantibus dixerit: Beati oculi,qui post aliquot annos aequora ista Christiana Classe strata conspicient, unde amplior Christiani nominis gloria, & Catholicae Ecclesiae splendor accedet.His verbis Naualem vidi oriam innuere volens, quam Christianorum Classis, sub Pio V. Pontifice. &Ioanne

Austriaco Ductore anno tueri .de Turca revexit quam tunc Deo reuelante futuram praesignificauit. Erat quoque in eadem Cataci Vrbe, Nobilis quaedam Mulier, quae cum Virum Dei,praecipua deuotione prosequeretur; ct m illi fimis, quo praecingebatur, frustulum praescindit, ut illud inter Sacra reponat: id verbolim Vir Dei aegre tulisset, Mulieremq; facti increpasset ad eu illa:En Pater inquit)nouum tibi,ac integrum senem attuli, quo prFingaris: cui Baptista: Neque senis hic nouus quem tulisti,mihi necessarius erit. neque tu frustulo, quod procidisti diuturno tempore frueris. Quod planh uti pr dixerat contigit nam post paucos dies,Christi Seruus . corporeis nexibus absolutus, ad Superos euolauit. Mulier quoque haud lon- gh post illum, rebus humanis valedixit. Postremb, clim obitum suum multb anteli prognificisset. absoluto o. annorum exilio, rebus omnibus liber, ad Deliciorem coelestis domicilij sedem conce-

389쪽

, 8 FLORES SERAPHICI dit. Porro ob illius sanctimoniς famam, tanta post ipsius obitum, Populorum multitudo ad eum venerandum confluxit; ut clim ipsius Corpus sepulturς dari non posset;publica Episcopi authoritate opus fuerit, qua illud in sepulchro condi mandaretur. Quωam post

ipsius obitum Miracula E Deo patrata narrantur: inter ρος, illud haud obscure resertur, quod de Nobili quodam Viro Cataciens, certo testimonio proditum fuit: qui cum perspiciliorum Viri Dei tegmen, Fratribus dono acceptum, aegrotanti cuidam admouisset; is protinus incolumitati restitutus, qu m emcax apud Deum illius suffragium fuerit, diuino beneficio auctus, cunctis testatum reddidit. Obijt Vir Dei Anno i 3 sq.

FRATRIS PAULINI PISTORIENSIS,

SACERDOTIS

VITA, ET GESTA.R ATER PA VLiNvs Pistoriensis, Sacerdos, ex Camaldulensi,

Capucinus, Vir omni virtutum genere ornatus, inter humiles humillimus, tamque sui contemptu gaudenS; ut contumelias pro summis honoribus habeat, neque alio. Praeterquam sui despicentia dele stari videatur. A carnibus, vino perpetuo abstinens, panis, ac fructuum ynica in die resectione contentus est. In eo plane admirabilis,quod naturam ad t m breuem somnum contrahat; ut unica illi tantum noctis hora,ad quietem sussiciat, reliquas vero in Oratione Domini, ac rerum diuinarum contemplatione consumat. Civem quendam Aretinum, Nestorem Albemotum nomine, Chironio vicere prope genitalia laborantem, indicta illi certa eleemosynae mensura pauperibus eroganda, suis P cibus , morbo liberat. Supremum denique finem in Monasterio S. Seueri in Thuscia Sanctimoniae fama celebris,imponit. Anno i 168.

PRONIO. SACER DOTIS

VITA, ET G E STA. RATER PACIFICVs k Forosempronio, ante Religionis ingressum, in sacra Lauretana aede, Magistri caeremoniarum ossicio iunctus, atq; alijs honoribus,ac muneribus apud plerosqtie Episcopos auctus, omnia cum sui ipsius despectione, atque altissima ordinis paupertate commutat. Plurimis dum

390쪽

FLORES SERAPHICI. et 'mis dum inter Saeculi delitias degeret, corporis incommodis affe-istus, beneualentem inter Religionis incommoda, corporis statum assequitur. Vir paupertatis amantissimus, Orationis cum primum amicus, diu, noctuque multis horis vacat . atque adeo in Pauperest

pius, ac liberalis existit, ut cum alia eleemosyna non suppetit, victus portionem, quae illi in mensa obtingit, cum Pauperibus diuidat. Tanta vero inimicorum dilectione excellit; ut cum Frater ipsius Germanus. I nefarijs quibusdam Viris interemptus esset; illis non

modo charissimi Fratris necem ultro condonet, verum & pro eorum vita apud Guidobaldum Vrbinatum Ducem intercedat. Postremo, i m graui Daemonum tentatione per integrum mensem, i Daemone illi apparente, vexatus fuit; ut prae ingenti Spiritus moerore, vix illi pellis ossibus adhaereret. E4 porro post: mensem sublata,chm in Conuentum Montis Veteris secessisIet; tanquam argentum igne examinatum, purus in Coelum conscendit. multa apud homines. Sanctimoniae fama comparata. Ann9 i 1 68.

FRATRIS ANTONII 1 SPINATIO LA.

SACERDOTIS TA,s GESTA.

tate potissimum praestans, Orationi,ac rerum diuinarum contemplationi, maxime addictus, atque adeo a rerum terrenarum, ac propinquorum amore semotus;vt Ctim ab eo Germanus eius Frater qui paupertate prellus, tres nubiles Filias matrimonio collocare non poterat opem adeas collocadas postulasset. eidem Antonius: Quid Germane, paupere subsidium postulas3Num mihi auri, & argenti pondera sunt, qui summam omnium rerum inopiam profiteorZIam desine a me temporale auxilium expectare. Christi vox est, dimitte mortuos sepebre mortuos suos : Veruntamen, quod meum est, ex animo tribuam. Mox se in Oratione prosternens, Dominum rogat, non ut Puellas honestis Viris matrimonio collocet, sed ut illas sibi iuxta voluntatis suae placitum coniungat. Gamque Antonius in hac oratione perstaret, Deus ita Serui sui orationem exaudit, ac Puellarum utilitati prouidet; ut omnes hinc lethali morbo ereptas, ad se quamprimum euocauerit, ac foeliciori coniugio sibi in Coelo copulauerit. Meritis tandem ac Virtutibus pnustus, ex hac luce ad puriorem migrat. Anno i 168.

SEARCH

MENU NAVIGATION