Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

FRATRIS IUSTINI a PANI GALEO.

LAICI, UMBRIAE PROVINCIAE

COMMISSARIIV IT .a kESTAE

RATER IusTINus a Panigaleo, honestis Parentibus natus, in Obseruantium Familiam.post aliquot in iuuentute annos in Saeculo transactos conscriptus, in ea, haud sine virtutum laude, piam .honestamque vitam, usque ad senectutem, in Laicorum statu ducit. At cum Bernardinus Astensis, Ioannes a Fano, Eusebius Anconitanus, ac caetcri nonnulli ad Capucinos migrarent; eodem quoque ipse Regularis obseruantiae Spiritu ductus, cum iam aetate prouectus esset, in Capucinorum Familiam adscribitur: in qua, tΙm praeclarum vitae tyrocinium instituit; ut Angelicam, inter Fratres, conuersationem praeseferret. Ita enim se humilitate. benignitate, modestia, mansuetudine, atque omnibus charitatis ossicijs, em omnes facilem prqbebat.ut cum cuctis sua opera ac labore satis. faceret, cunctis etiam magnoperh diligeretur. Laicorum statum elim ad labores, ac domestica Ministe ia a Deo vocatum esse non ignoraret; quotidianis laboribus, corpus, licet senectute privgraua- . tum, defatigat: ac non modo illi escam quotidianis ieiunijs subtrahit, sed & plurima, ad solum panem, & aquam contrahit. Verum,

ut illius superbiam retundat, alperrimis ipsis hyemis frigoribus nudum sere exponit. Praeter haec, tot illud flagellationibus, vigilijs, atque alijs vitae incommodis. velut infestissimu sibi hostem aggreditur . ut nullas unqtam belli inducias cum eo paciscatur, quo illud inperfectam Spiritus libertatem redigat. Tanta denique in hoc Viro dura, asperaqtie omnia pro Christopaciendi cupiditas flagrabat, ut secum saepε conquereretur, tardius, & ad vesperum cum iam vires illi prae senio deficerent) ad opus accessisse. Orationem, Dei amicis simam ita amplectitur, ut clim diem in labores iustumit, noctisdiuinae contemplationi vacet. Quo fit, ut post matutinas Horas, nun quIm, aut raro ab Ecclesia recedat, sed in ea diutius in oratione pernoctet. Quo tempore, pleraqueὶ Deo dona, ac coelestes reuela tiones accipit: Ex quibus unam lubet hic referre. Erat Iustinus, tametsi Laicus. ac prorsus literarum ignarus, plurimum consilio, ac

452쪽

3 1 FLORES SERAPHICI.

prudentia praestans: quamobrem, saepe Guardianus, atque inte dum Vmbriae Prouinciae Commisistius, a Patribus institutus fuit. Cum igitur Bellonae, Guardiani munus gereret, plurima erat cum Carcerellarum Guardiano necestitudine coniunctus, qui cum interlnonnullas, eo tempore animi angustias versaretur; pro eo Iustinus in oratione pernoctans, ad Deum preces fiindebat. Cui Dominus, se mnum tripes manu gestans. apparet. qui Iustinum his verbis compellat: V ides hoc trii s scamnum Iustine Scito,quod in eo Guardianus Carcerellarum sedet: quo fit, ut ab omni periculo vacet. Cum igitur Iustinus, scamni significationem ignoraret, a Domino quaerit: quidnam illud scamnum tripes protenderet3 Cui Dominus: Scamnum, inquit certa animi sedes, & quies est, quae tunc stabilis & inconcusis agnoscitur, quum mens in diuinae Triadis spe collocatur. His Domini verbis intellexit Iustinus Guardianum Carcerellarum

Assisij . qui plurimis tunc I quibusdam Regularibus molestijs pulsabatur, certa in Deum spe. ab ijs liberandum sore: quod non multo post tempore. eomm persecutione cessante, contigit. Plurimis quoque aliis , de rerum Germanarum perturbatione, ac eius devastatione, quae non longh secuta sunt, li Deo reuelationibus cohonestatur. Summa denique charitate praesertim erga aegrotos flagrans,Vir Dei, Infirmorum ulacra putrefacta, ac pene insanabilia, interdi m oratione magis, quam arte medic curabat. In Conu. Forolivij quidam Frater, Paulus nomine, graui in altero crure gangrena laborabat , quae Clim membri penitus sensum extinxisset; iam Medicorum consilio decretum erat, ut crus illi abscinderetur, ne morbi putredo altius ad alia membra conscenderet.Iustinus verb teneriori erga aegrotum charitate motus. I Medicis petit; ut aegrotum sibi curandum relinquantis Cui cum annuissent, protinus tanta charitate, Fratris curae coepit incumbere; ut partim unguentis, maximi verbardentissima precum virtute, breui, integram membro incolumitatem restituerit. Eodem charitatis aestu incalescens. Sacerdote sibi in Socium assumpto, ad eorum, qui pestilentia laborabant, curam accedit: quam . omni mortis metu postposito,i m constanter exercet; ut ddm Sacerdos Sacramenta ministrat, ipse manu pustulas, ac carbunculos aperiat, saniem exprimat, laborantes consoletur, mortuos

sepeliat. Porro, dum haec officia Vir Dei exercet, a Iuvencula ad turpem copulam sollicitatus. B. V. intercessione, gloriosum de ea casti. tatis trophaeum obtinet. Dum in Namiensi Conuentu squi tunc nouus extruebatuo Guardiani munus gerit; Vir quidam pauper, sub

453쪽

solis occasiim ad Conuentum accedit, in eoque bospitio excipi postulat. Cui cum Ianitor panem porrexisset, seque quod pauperes essent excusans, ad hospitium, ob imperfectam loci structuram,recipi minimE posse, iuxta Guardiani mmdatum respondisset: Pauper ille, accepto pan Dominico ait: Scio quidem γυ peres esse. at quid praemo valetu non ignoro. His dictis, cum terga vertisset,statim euanuit. Mox vero Dominus, qui sub illius Pauperis habitu hospitium postulauerat; Ius o Guardiano, qui tunc orationi vacabat, apparet: cui acceptum panem, quem manu gerebat, ostendens, ait: μή nem ἀ 'obu aecepi, hoΦtium mhι deveri ι . en ab testis recedo. Haec cum dixisset, panem in Altari collocans, statim se ab illius oculis eripit. Haec autem Iustinus attentilis perpendens, continuos ex oculis lachrymarum imbres fundit, Dominique abeuntis verba sepe ad animum reuψcans, diu, noctuque finem fletibus, ac singultibus non imponit.Nulla quies animo inestsed vel vigilans, vel ad quietem accedens, semper illa Domini Verba En abie diis recedo) illi in auribus in uare videntur, quae perpetuos rugitus, ac luctus in animo excitant. sicque perquὲm plurimos dies, Iustini mens, intestinis cruciata doloribus, inter fletM, & lachrymas culpae n iaculam eluit, donec iter tunsibi reconciliatum Dominum accipit. Paupςrtatis altissimae severu cultor existit, setura Religionis tempora Spiritu Prophetico praenunciat: cumque in piis la tibus, ac nota vitae Sanct state, Narniae, ubi tunc Guardianus erat, in morbum incidisset. Fratri Dominico a Busceto,sacerdoti, qui Ianitoris officio suti seperius diximus) sungebatur, noctu in Ecclesά oranti, numerosa quaedam centum circiter Fratrum Capucinorum. Supplicatio apparet, qui Ecclesiam patefactis vitin soribus ingredientes, & ς pcellos, ac Sancta Sanctorum,ad Chorum usque penetrantes, indE in Dormitorium sebeunt. Stupebat Dominicus, & una

denam tot Fratrum multitudo erumperet, quoue tenderet, ignor

bat. Quamobrem, cunctis qui in &pplicatione gradiebantur praeteritis, cum duo tantlim extremi se sient; ad eos Dominicus acce dens, ab ijs quinam essent, & qq0nam pr Federentur, haud absci uemetu scisci tur. Cui illi: Nos inquiunt Fratres Minores Capucini

omnes sumus, qui non pridem in Domino obdormientes,cum eo regnamus: nunc ver4 b eo missi, ad Guardianum laborantem pergi mus,ut visitationis illi gratiam impendamus prema enim illi immi ne dies, qua ex hac in meliorem emigraturus est lucem: Iouis proxi ma haud elabetundies, iam huc reuertentes ipsius animam E corpo

454쪽

FLORES SERAPHICI. .

re migrantem recta in Coelum comitabimur. His dietis, tota ea Fratrum Supplicatio e Dominici quidem oculis erepta fuit; at Iustino laboranti apparuit: quem clim coelestibus verbis consolata suisset, diem quoque illi atque horam obitus praedixit. Dominicus porro eo nuncio accepto, vix die illucescente, ad Guardianum pergit, eumque his verbis compellat: Bono esto animo. Frater, faustus ad te nuncius accedo, iucunda fero, parum ribi iam laborandum est, breui e corpore exeundum: dies Iouis qu proximus est. tibi extremus erit, teque Deo Creatori reddet. Cui Iustinus: Fili, scio velocem elle depositioncm corporis mei, sicut ostendit mihi Dominus, vespertinumque diei Iouis mihi supremum fore: utinam, atque utinam, Christo fruar.Tum Dco gratias impensius agere coepit, Sacri L. que Ecclesi. ae Sacramentis summa cum pietate susceptis, cum Feria quinta illuxisset; pa u lb ante Vesperas, cunetos Fratres ad se conuenire iubct: quos ubi Paternis vocibus ad persectam Regulae obseruantiam, ac B. P. Francisci res figia sectanda, est adhortatus; singulos pacis osculo excipit, ac dextera in Crucis modum extensa, ne-dietione firmat.Tum Christi Crucifixi Imaginem manu gestans,in eo veni im peccatorum profusis lachrymis postulat: Christi interea, ac Mariae nomen duleis sine saepitis in ore ingeminat. Haec ubi summa deuotione praestitit. chim sui occasus tempus adesse intelligeret, Illis Christi verbis: Pater in manus tura &c. Deo animam suam commendans, in ea voce, Domino Spiritum reddit ac beata illa Ca-

pucinorum comitante caterua, Coelum perpetub regnaturus conicendit. Anno IAZ.

CUS, VIR SANCTUS.

R ATER MARTiNVs Belga, Laicus, Francisci Titelmanni Socius: eius charitas. Romae in aegrotis qui in Incurabilium Domo iacebant, curandis. potissimum enituit: quibus tam ardenti charitatis studio inseriaiebat, ut in i-s, seipsum prorsus exinanire videretur. Regulae obseruantissimus fuit, Obedientia quoque, paupertate. humilitate mansuetudine, modestia insignis: silentio, ac solitudini vacabat.ut diutius, ac liberius Dei colloquio in Oratione frui posset. Hic cum quindecim annos in aegrotantium illius Domus obsequio insumpsisset, quo tempore, qua- plurima ibi Miracula edidisse communis fama erat;prolixi ac vilesta quidem corpori, aniso vero suaui, a Domino infirmitate proba- tus fuit,

455쪽

tus fuit, in qua cum summam patientiam, cum pari patiendi deside rio coniunctam semper exhibuisset; sit premum ibi diem agens tandem pro mercede coelestem gloriam accepit. Cuius,praeter Vitam Omni in virtute transactam, testes sunt pleraque Miraculam ipsius morte patrata, quae sola fama ad nos perlata fuere. Ob1jt Anno

CUS VIRTUTE CLARUS.

ROGER Ius ab Enna, Laicus, Sanct1tatis fama Minclarus, hunc cum Satan in morte tam graui tentatione vrgeret; ut eum ob praeterita Saeculi peccata iam k Deo damnatu esse persuadere ei vellet: Dominus Iesus Cruce onustus oranti apparuit has edens voces: Rogeri uniuersa delicta tua in hac Cruce depone, in qua pro Peccatoribus mortem pertuli: in ea enim salutem & vitam inuenies. Quibus Christi verbis, Rogerius in meliorem spem erectus atque omnem suae salutis su immam in Domini Cruce collocans. in Crucis amplexu obdor

456쪽

IRATER IOANNES APPVLVS FRM M

457쪽

FRATRIS IOANNIS APPVLI. LAICI

RATER IOANNEs Appulus, Laicus, Adolescens in Hispaniam proseistus, inter Fratres Ordinis S. Francisci Discalceatorum adnumeratur, ac Alexandri nomen sortitur. Is . cum saepe Martyrum gesta in mensa legerentur, Martyrij desiderio flagrans quotidianis ieiuni js, vigilijs, orationibus, lachrymis, diuinae Alementiae fores pulsat; ut optato tandem Martyrij dono

fruatur. Quod ut facilius assequatur, mox prauis omnibus cupiditatibus bellum indicit, carnem varijs castigationibus adoritur humilitatem, mansuetudinem, patientiam, rerum, ac Spiritus paupertatem, sui ipsius odium,ac contemptum,charitatem demio omnium Virtutum supellectilem fibi comparandam curat. Summum,ac praecipuum orationis studium, t m sibi familiare acquirit: ut ab eo vix unqukm auellatur. In Conuentu Saluateriae, sepulchrum quoddam sibi ad orandum eligit, in quo cum frequentius Orqtioni incuberet; indE Alexandri, adhaec usque tempora,Sepulchri appellationem retinuit. In hac clim aliquando virtutum Palaestra Alexander se exercuisset, ex qua illi maior quotidie Martyrij cupiditasaccendebatur: incensum tandem animi studium Generali Ministro aperit, a quo Acultatem impetrat; ut cum Fr. Bartholomaeo Tiphemate ac duobus aliis eiusdem Ordinis S ijs, qui eodem Martyrii desiderio renobantur, ad Infidelium terras se conserat. Ea facultate a Generali lata, Alexander cum S ijs in Mauritaniam proficiscitur: ibique dum Mauris omnes libere Christi Fidem in salutem necestariam edepraedicant; primb contumelijs, deinde multis verberibus assecti. in siccum puteum, absque cibo proijciuntur. Diu in hoc putei ergastulo, nimirum viginti duorum dierum spatio, Christi milites conclusi extitere: quo tempore plebs illa Barbara omnem prorsus humanit tem exula,quotidie cibi loco, vas ingens lotio ac sterco plenum super Dei Seruos undebat eo consilio: ut foetore aciniata enecati tandem interirent. Iam verb nulli dubitandum est, quin hoc pacto

Christi Athletae Martyrij ago m breui tempore consummissent. nisi Iudaeorum quorundam qui in ea Vrbe habitabant, Deus anse*os permovis'. vias ex naturali quadam humanitate, cibos quotidit i istiarent. Dum igitur in hoc putei profundo, strenuh Chri-

458쪽

348 FLORES SERAPHICI

sti milites pene foetore confecti, ad Martyrii p am anhelant, De que laudes ardentius decantant; impia illa Barbarorum turba, auri cupida, Dei Semos,nonnullis Christianis Mercatoribus ςa conditione vcnundant; ut ab ijs in Christianorum terras riauci debeant. Hoc paeto, Alexander cum caeteris, in Hispaniam rediens, clim Martyrij, quod haud procul respexerat, spe, hoc tempore frustratus esset: haud tamen Martyrii cupiditatem exuit. Nam siliquo tempore . elapso, rursus impetrata Generali Ministro facultate, solusque ad Infidelium terras prose stus, dum is Christum constantissimh -- nunciat, quam plurimis verberibus, ac iustibus caesus, iterum ad Christianos remeare cogitur.His inuictus Christi Miles totasperis pro Christo perpessis, eo sementius ad Martyrium anstelans, bis adhuc impetrata k Generali licentia, Infidelium partes penetrat, ac repetitis ab ijs supplicijsexagitatus bis quoque ad Christianorum oras repulsustfuit. Quamobrem. Generalis Minister cum a Deo Mar-l tyrij coronam illi praepediri existimaret; iterum pulsantem quiescere iubet. Porro cum hoc tempore iam Capucinorum fama. quos summa vitae austeritate, Regularique obseruantiae perfectione in Italia florere intellexerat, in Hispaniae oras aduolasset; in eam, mox Akxander cogitationem defigit. eo praesertim consilio adductus, quod in ea Martyrij spem sibi reuiuiscere polle persuaderet. Quapropter, accepta a Generali facultate,in Italiam concedit, plurimisque in itinere incommodis assedius, prae nim Puppij,ubi bellis gratiantibus, stim tanquam Vrbis explorator detentus, in imum carcerem detrusus fuisset; quatuor& viginti dies, bestiarum cibo,ac putida aquai vitam sustentare compellitur: tandem Viri Dei integritate perspecta, e carcere eductus, Romam venit, Capucinorumque gremio adscribitur: mutatoque nomine Alexandri, Ioannes appellatus, in Appuliam mittitur. Nouum hic Dei Senius in ea Prouincia vit tyrocinium instituit, vitamque priori long austeriorem auspicari incipit. Antrum, quod intra Conuentus limites, sub monte latet, cum sibi IGuardiano pro domicilio impetrasset; in eo humi cubans, atque in pane, & aqua quotidie victitans, assiduae orationi, ac rerum diuinaram contemplationi vacat. Cum semel Guardiani iussu ih asperos quosdam montes, panem mendicaturus concessisset; nixtis copiosel Coelo descendit; ut ad genust usque pertingeret. Is verb clim nudis pedibus, absque sandalijs incederet, iniunctum mendicationis opus haud infectum deserit, sed eam frigoris pro Christo tolerandi occasionem nactus, nivem nudis pedibus scindit,premit, calcat: non m

459쪽

ut obedientiam praescriptam impleat , sed ut voluntarium pro Christo frigoris Martyrium subeat. A t neque eo Martyrio frustratus fiat, nam cum pedibus nimio frigore contra stis, ab his sensus omnis abscessisset, digitorum illi ungues excidere, pedesque in tumo- irem exurgeatis, incredibilem pene illi dolorem adserebant. At is perfecto Christi Martyrio flagrans, in vehementissimo illo pedum dolore, vix doloris. sensum percipere videbatur. Hinc in Vmbriae Prouinciam migrans, diu Montis Casilis Conuentum incolit: ubi clim sub alta rupe, Guardiano indulgente, cellam sibi ex luto, &- iminibus construxissetiis eam asperrioum vitae genus,nouo Spiritus ardore aggreditur, & pane omissis, fabas, aut aliud huiusmodi leguminum genus, neque sale, neque oleo conditum, sed pura duntaxat aqua coetum, certaque mensura limitatum,cum aquἀ sibi in cibum, & potum constituit: quo tamen semel tantum in die v scitur. Aspero cilicio indutus,ac toto anni tempore solo habitu comtentus, hyemis risores,atque aeris inclementias,Martyrij aliquando pro Christo subeundi ipe enutritus, libenter tolerat. Dum orat,totuS prae diuini amoris aestu ardens, aut in lachrymas defluit, vel in suspiria, ac rugitus, charitatio flamma euaporatur: imb etiam in voces,actam ingentes xl mores erumpit; ut ab iis qui lono aberant, licet inuitus, facile audiri possit: tanta enim in Domini Passionis consideratione, lux illi E Coelo Uulgebat, tamque ingens charitatis incendium ex luce illa diuina fluens, illiis animum afliciebat: ut nisi illius

flammam alto clamore exhilasset; secitd cordis vitam prae nimio a dore in discrimen vocalset. Quapropter, cum matutino tempore ad

Sacrum Missae audiendum accederet, nihil ςx illius ore, praeterquam Iesu bone, Iesu bone quasi Echo ex cordis umerosonans,toto illo tam-pore audiebatur. Intredibile est, quantia artibuo Satan illum in or rione austere nitebatur, quantasque de m Historias reportarit: Ueruntamen qud magis his tartareorum hostium infestationibus ambctabatur, eo maiores Deus Seruo suo Spiritus delitias ministrabat. Nam hoc ipso tempore, plerasque a Deo coelestes visiones,ac reues tiones accipit, inter quas illa illustris habetur, quae in Conuentu

Spoleti diuinitus illi manifestata fuit: Ibi Onim oran , in mentis e cisum rapitur, quo tempore Iuuenis illi quidam ωciosissimus adstat, qui his illum verbis compellat: Mecum veni, o Ioannes, tibi mnim magna, sic mirabita otandam, moxque dextera illius manu apprehensa in Templum quoddam amplissimum ducit cuius Laconuauro illitum, ornatissimum erat,quatuorcolumnis suffiilium X qui-

460쪽

31o FLOREs SERAPHICI.hus cum iam duae dirutae, ac subuersae iacerent: Virum quendam aspectu horridum, ac terribilem conspicit; qui ingenti clau4 tertiam columnant inuadens,eam crebris fortioribus ictib.prosternere, ac demoliri conabatur; ut praeclarum Lacunar ad ruinam compelleret. Porro Iuvenis qui Ioannem ducebat, ad eum conuersos,ait: Quid tibi videtur Ioan es,an non magno in discrimine hoc Templum vς

salue Maximo certe sinquit Ioannes) at quodnam huius rei Mysterium est Cui Angelus: Intellige, inquit, Ioannes, hoc Templo Dei

Ecclesiam significari: Lacunar, Clericalis Pastorum status in, quo Ecclesia subsistit: Columno ero quae Lacunar fulciunt,varia Ordi num Religiosorum instituta sunt: quae idcirco Deus in Ecclesia er xit; ut haud secus qukm fortes, ac stabiles quaedam Columnata ea vita, do strina, exemplo, virtutibus, orationibusque aduersiis Daemonum, ac haeresum pugnationes tuerentur, ac sartam tectam seruarent. Caeterum Columnae, quas iam euersas. atque humi prostr

tas cornis; ij Religiosorum ordines sunt. qui cum a prima Patrum

suorum institutione exciderint, atque ab eorum virtutibus, ac vitae ratione deflexerint; inter carnis tantum desideria iacent. Reliquae verb, quae adhuc stant, ac superstes manet nonnullae aliae Religiones iunt, in quibus,& Regularis obseruantia,& solid a virtus etiamnum integra vigeti atque hae sunt, quae aureum Lacunar, suo interdum pondere ad ima defluentem ne erolabatur, suis virtutibus fulciunt. Porro qui sero conatu Columnam aggreditur. ipse Daemonum, ac Haereticorum impetus est; qui Religiosorum ordines prosternere, atque e medio tollere omni studio contendunt; ut simul de Clericorum statu triumphent: quod tamen haud assequi valent, aut valebunt unquam, tametsi de quibusdam singillatim trophaea referre videantur. Deus namque, qui suae Ecclesiae curam gerit,suos opportuno tempore Reformatores mittet, qui ruinas instaurent, disrupta con fident, ac viti js deprauata in pristinam virtutum incolumit tem vendicent. Plurimis tandem signis, ac Miraculis, Deus Serui sui Sanctitatem testatam voluit; quae temporum illorum humilitas, potius silentio obtegere, qukm scripto excipere curauit ita ut vix unius, aut alterius fragmenta ad nos peruenerint. Inter quae, illud est, quod

Mulier quaedam, cum partus doloribus pressa. foetum in luce iacte non posset magno in discrimine versabatur; ecibus Ioannis quet sabua Masculum, prout praedixerat, Filium peperit. In eodem Oppido Montis Calatis, Nobilis cuiusdam Mulieris Filiae dexteram genam,

cancer tam saeuus inuaserat; ut carne exesa, morbus iam ad interiora

SEARCH

MENU NAVIGATION