Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

usque ossa pertingeret,cum Ioannes oratione facta. Signum Crucis super genam P uellae efformasset manuque cancri tun)orem compressisset; flatim plaga sanata, ac gena priori incolumitati restituta fuit. Inter haec, cum Dei Scruus animo semper ad Martyrium isthiaret, ac pro eo iuges apud Deum lachrymas funderet; Christus Domi-lnus tandem semel ante Imaginem Crucifixi orantem, ac lachrymantem, his verbis ruce alloquitur: Quid ploras Ioannes Cui Ioannes : Ingemisco, ait, Domine, quod te Dominum pro me in Cruce Sanguinem fundentem cerno, cum ego ne guttam quidem hactenus pro te effuderim: tot tenerioris aeui Virgines, tot Pueros imbelles, atque Adolescentes pro te certantes inter Martyria triumphantes recolo, meque senem, frustraque ad Martyrij certamen inhiantem, Triumpho expulsum video. At Christus: Ne fleueris,inquit, Ioannes .iam finem lachrymis imponito Martyrium petis3Esto,Martyrium habeto: quo tandem laureatus ad me venies. Ea pollicitatione accepta,Ioannes,llim ingenti animo exultare coepit;vt prae laetitia seipsum continere non posset. Porro ab eo tempore nihil praeter-qukm Dei laudes in ore versare videbatur diu, noctuque orationibus vacans, promissionem Domini impleri certissimis exspect abat. Dum verb hac spe illius animus aleretur, contigit; ut Indulgentiae S. Mariae Angelorum tempore adueniente, is cum alijs Assisium contenderet; quo tempore inito cum Ioanne k Metymnia Sacerd .consilio; facultateque ab Astensi Generali impetrata simul cum Ioanne prout in vita ipsi is fusius explicatum fuit) pri md Bisantium, dei nMemphim proficiscitur:vbi una pro Fide certantes,tandem fame,ac siti enecat, , Martyrio simul coronantur. Anno i 3 i.

LAICI

VITA, FGESTAR ATxR ALBERTvs Neapolitanus, Laicus, cum in Saeculo per aliquot annos inter arma, militarem vitam duxisset, Deo ad Capucinorum militiam euocatus; in ea strenudaduersus carnis concupistentias, ac vitia dimicauit. Austeritate, abstinentia, silentio, humilitate, ac Regularis obseruantiae studio insignis fuit: charitate praesertim erga infirmos praecessuit. Perusiae, cum aegroti Fratris curam gereret,nec quid illi carnium administraret, haberet; sua oratione, geminos quotidiE turdos, quibus aegrotum res illaret, Deo impetrat: quos laqueo irretitos, in ne-

more

462쪽

. FLORES SERAPHICI.

more deprehendebat. Orationi, ac solitudini cumprimis vacans, clim magnam diei, ac noctis partem in rerum diuinarum meditatione occuparet; plurimas a Deo visiones ac reuelationes accepit: atque inter alias ea fuit: qua Ioannem Baptistam a Nutila in morte ante Dei Tribunal stantem, ac coelesti tandem gloria donatum vidit: vialias in ipsius vita explicatum fuit. Dum Concionator quidam ex no- stris, in Urbe, ut putatur Spoletana, quaequὶm pli mis odijs ac virilliijs contaminata erat, Dei Verbum praedicaret; is copiosas Daemonum turmas inde effugere, Deo monstrante, conspicit. Quapropter, cum ob eximia dona quae a Deo cumulata acceperat, graues Daemonum molestias diu sustinuisset; omnium tandem victor, Perusiae ad coelestes coronas euolat.

464쪽

3 4 FLORES SERAPHICI.

FRATRIS BONA VENTUR E RHEGI

R ATER BONAMENTURA Rheg.Laicus inter priores illos Calabros Patres, Ludovici Soc. adnumeratur, qui summa constatia ac virtute primu s illos persecutionum impetus devicerunt. Mira in hoc Viro e ga infirmos, charitas ac diligentia elucet,quibus tanto studio, ac sollicitudine inseruire videtur ; ut cibum, ac somnum,quo illorum obsequio vacet. sibi praeripiatun vultu hilaritatem, in verbis strauitatem ita praesesert.ut omnibus gratus,

uniuersos etiam sua modestia, ac morum disciplina aedificet. Ora-l tionem tantopere colit; ut post charitatis obsequia, ad solitaria semper loca orationi apta secedat. Caeterum, diuina familiaritas, quam assidua illi Oratio genuit, tantam Dei Seruo ergὲ Deum confidentiam comparat; Vt nihil unquam ab eo petat, quod impetrandum non credat. Nonnullis id exemplis manifestum fit: clim enim sor- nax calcaria ad Rhegini Conuentus aedificationem pararetur,l quamplurimique operarii, quibus victus a Fratribus ministrabatur,ad opus confluxiisent. contigit aliquando; ut panis Operariis adl Resectionem deestet, quos Bonaventura bono animo ei Ie . ec parumper duntaxat exspectareiubet, donec ocius ad ipsos redeat. stat timqtie mantica in humeros seblata ac F. Antonio Rhegino Soc.aς

sumpto, vix uno ab ijs lapide digressus, cu mantica humi deponit in genua procidit, diuinamque liberalitatem orans sibi adesse deposcit.

Interei operarius unus,qui cum cum mantica abeuntem conspexerat. cum hominum habitationes inde longe abesse non ignoraret, clam illum secutus, cum primum illum orationi cum Socio incumbentem videt, statim ad Socios rediens: Iam,inquit hodih pro pane nobis supplicationes ad vescendum dabuntur: quid fimstra panem

exspeehamue En F. Bonaventura cum Socio panis obliti, orationil vacant, nos vero intere1 fame conficimur. At Bonaventura, ubi Deum aliquantisper orauit, manticam pane albo,& optimo ε Coeloi plenam accipiens, ad Operarios reuertitur, panemqtie illis abundhlministrat. Hinc paruo elapso tempore, cum vasta quaedam trabs, quae eiusdem Conuentus structurae necessaria erat. vehenda esset; ' eani Bonaventura boum opera pertrahendam curabat: quo tempo-

465쪽

re accidit; ut currus quem is cum bobus praecedebat, e colle praecipiti defluens, boues. & trabem magno impetu, in eum impelleret: l Porro ea impetus vi, ac pondere, clim omnes eum contritum, ne-ldum opprellum crederent; en Vir Dei incolumis e lapsu surgit alte t riusque bovis, qui iugum excusserat, onus sustinens; trabem absque ivlla corporis laesione, aut iniuria, ad collis radicem vn cum altero liboue pertrahit. Id cunetis qui aderant, clim non tam admirabile, is mam humanae virtuti prorsus impossibile, visum eliet; nihil in eo j praeter Dei virtutem, miro modo operantem, suspicientes; diuinami benignitatem commendabant. At illud postrenab mirabile fuit: quod dum altera fornax calcaria, quae pro eiusdem Conuentus aedi-ificatione extructa fuerat, iam secunda die arderet; animaduertunt

calcari j sornacem, ruinam minariaeumque ea re eo grauius cruciaretur quod nullo modo ruinam instaurari posse intelligeret:V ir Dei,animo consternatos in spem diuinae benignitatis assurgere, eos': resectionem sumere iubet. Intere1, Signo Crucis seipsum armans,ardete fornacem ingreditur, per flammas ad ruina graditur,ardentes lateres suis locis collocat fornace suffulsit ruinas instaurat: quo in opere noparuam temporis moram insumit tum verb,a flammata illaesus iterum per os sornacis egreditur; ut nec habitus pitu ab igne exustu haberet, nec ignis odorem praeseserret. Expauere uniuersi ,qui eu sornacem accensam ingredientem conspexerant: at verb cu k fornace nont m incolumem, quam ne flamma quidem delibatum, exeunte cernerent; mox Vniuersi Dei virtutem summis laudibus esterui. & Viri Dei Sanctitatem,t m admirabili signo contestata veneratur.Postremo. cum fidelis hic Dei Seruus,tres & 1o .annos,in Marthae ministerio strenuh operam nauasset.obitus sui horta Fratrib.praenuciata.meritis, ac Miraculis clarus. octogenarius in Coelum migrat .ac laborumercedem accipit.Magnus Vrbis Rhegini ad S.Viri corpus veneradum hominum ac Mulierum cocursus fuit:quo tepore illud memorabile accidit: quod dum illi Fratrib. Ossicia funeralia persoluerentur; orpus nive candidius apparuit suavissimumque odorem efflare coepit: quo cum Vniuersi obstupescerent. auiores Deo laudes personant, qui Sanctos seruos suos mirificat,gloriaque,& honore apud se coronat.Οbijt Vir Sanctus Anno 3 3 I J

466쪽

FLORES SERAPHICI.

CUS, SANCTIMONIA EX

RATER PETRus Clodiensis, Laicus, septuagenarius adi R eligionem accedens, atque ob summam Viri existima tionem habitu donatus: sub eo, ilim dignEViginti duo.

rum annorum spatio versatur; ut quamuis extrema selz-l ctute premeretur, Iutientutis tamen abores,ac communes corporis austeritates alacri animo subiret. Demum, nonagesimum suprksecundum annum agens; Spiritu vegetior; Sanctitatis opinione ob praeclaras virtutes post se relicta, non vitam cum morte sed mortem cum sceliciori vita commutat. Anno i 3 3.

FRATRIS ANTONII SICULI, LAICI

VITA, s VESTA.RΑτER ANTONIVs Siculus, Laicus, Romae Infirmorum Praesectus, huius inter caeteras virtutes, illustus Witientia fuit, ac dura pro Christo tolerandi ardor. Hanc patientiam multis iniurijs ac contumelijs I Lanione quodam lacessitam, diuturnoque tempore probatam, cum Lanius altius sibi a nimo insculpsisset; magnopere eam admirari coepit: neque praestantissima, ac prope diuina virtute vacare sensit. Quapropter, Antoni j patientia, ex contumelioso pius,ac benevolus redditur. Cum hac ani--ni virtute, vitae austeritatem, abstinentiam,corporis macerationem perpetuo coniunxit: tanta quoque morum disciplina, ac sermonisi suavitate praeditus fuit: ut clim Paulo III. Pontifici, qui illius Sanctitatem nouerat, ob id clarus esset; Pontifex illius colloquio delectaretur. Potissima tandem illius virtus fuit, quae ele storum propria est: effusa quaedam nimirum ergὶ Infirmos,ac caeteros omnes charitas: qua fiebat. ut neque laboribus, neque vigiliis propter aegrotos parceret, tantaque V niuersos charitate complaeteretur:vt & ipsa sibit necessaria Rpenumero denegaret; ut aliorum commodis satisface-l ret. His, cum magnam sibi tum in Urbe, tum apud Fratres, Sanct ii monis famam haud frustra comparasset; tandem post vigesimum in Religione annum in Sanctitate,& iustitia haud vulgari consummatum, in eodem Romano Conuentu, mortali vitς finem imponit,

ut apud Deum im ortalem auspicaretur. Anno 1

467쪽

FRATRIS IOANNIS CANDELAE, LAICI

VITA, ET VEST AE

N a RATER IOANNEs Candela, Laicus. Vir virtute pr clarus,u cum Ludovico Rhegino, ac reliquis ex obseruantium , Familia, in ipso Reformatiouis exordio, ad Capucinos m, grat. Fuit hic Ioannes, Regulae obseruantissimus, vita austerus charitate feruidus,ita ut vix unqukm cum sito munere satisfie-cii Iet ab Ecclesia discederet.Obitum suum,Deo reuelante longe ante praesciuit. Quamobrem, clim ad mortem aegrotaret, Antonino Rhegino. Infirmorum Praefecto qui illi in extremo vitae discrimine adesse optabat dixit: Antonine Fili nondum venit hora mea ito. &quiesce. opportuno te tempore accersam. Cumque se Sanctis Ecclesiae Sacramentis deuotissime muni j steti instante resolutionis suae hora, Antoninum accersit: atque eodem tempore, Avicula cellam ingressa, tanta suauitate canere, ac coeleste melos edere coepit; vi&moribmdum. & adstantes summa voluptate assiceret: porro inter hos Aviculae illius coelestes cantus,Ioannes,mo animam reddit. Post mortem, caro illius mollis velut pneri reddita filii, tamque suaviodore perfusa. P coelestis gloriae iam praemium assecuta videretur. Septuagenarius Obijt in Conitentu Rhegij. Anno i 313. atque ibidem sepultus in Domino quiescit.

LAICI VITA, s GESTA.

RATER FRANC1sCvs Curensis, LaiM, inter primos fuit. qui k Ludovico Forosem'oniano ad Religionis gremium recepti. plurimis eam virtutibus illustrarunt. Vir fuit cumprimis abstinentia admirabilis: ita, ut clim quo tidiana serὶ ieiunia coleret, saepe etiam integras Quadragesimas panis, & aquae tantummodb victu transigeret: cui etiam austera omnia, tam in victu, qu1m in cultu respondebant. Charitate erga Infirmos insignis, diu in Romano Conuentu, Nosocomii Praefectus

fuit. Semel cum in Conuentu Montis veteris,Romanae PNuinciae, aegrotum quendam Fratrem curaret; Fossenniam,vt Medicum contasuleret, prosecturiis erat. Navicularius verb, qui Tiberim traiicie. . - Υ y 3 bat, nul-

468쪽

bat, nullis precibus adduci potuit; ut illum i s Tiberina absque

precio veheret: At velox Navicularium, qui pium charitatis opus interceperat, Dei vindicta praeoccupat: nam e littore digressus, mox cum Navicula in Flumen demergitur. Tanto Sanctus hic Vir odio in seipsum cxardescebat, ac peccatorum conuersionis cupiditate flagrabat, ut semel habitum exuens, nudusque solis sibi semoralibus re-hetis Cruce in humeros sublata,totam Romanam Vrbem percurreret, magna voce exclamans: Poenitentiam agite peccatores .Tandem Unis, ac bonis operibus grauis, Romae, naturae dubi

470쪽

F LORES SERAPHICI

FRATRIS BERNARDI OFFIDANI,

VITA, VESTAE

RATER BERNARDVs ossidanus, Laicus, inter illos quinque Fratres aditumeratur, qui impetrato a Clem.V II. Pont.Diplomate inter ipsa Reformationis initia, ex Obseruantium Familia ad Capucinos euolarunt. Multae in hoc Viro, incredibilesque virtutes praelucent, maximis quasi theatris,& Orbi prophi uniuerso ad imitandum propositae: vix enim ad Capucinorumi Reformationem accessit; cum prioris temporis ut illi videbatur) ia-j cturam, omnium virtutum prosecutione, sibi restaurandam proponit. Quanquam iam aetate prouectus, Virtutem tamen aetati praese

rens . tam in omni Religiosae disciplinae studio proficit, ut&robustioris iuuentutis flores, & dilabentis senectutis fructus,in ipso senio

copulata colligat. Persectissimam Regulae obseruantiam. ac praecipue. altissimam Religionis Paupertatem Zelans, in ea sumnias deli-l tias collocasse videtur. Toto anni tempore nudis pedibus, nullis fan-l dalijs adhibitis incedens .unico tantum habitu, breui,rum , obsole-l to, interpolo contentus est: palliolum verb aliquandb. aetate grauior, languoribus pressus, sicut&sandalia admittit. Mendicos, qui vix panis frustulis famem compescunt, velut exemplaria sibi ante oculos proponens; vix necessarijs ad vitae sustentationem utitur, quotidianis quoque sere ieiuni js incumbens. Quadragesimas S. P. Francisci tanta victus abstinentia celebrare solitus est; ut in sis nullum si-l bi praeterquam panis, & aquae cibum adhibeat. Clim primlim Fuligini j. Sancti Valentini Monasterium extructum suit, in eo Berna idus ad Guardiani officium electus, tanta austeritate, ac tenuissimal victus ratione. cum tota Familia vitam instituit; ut cum assiduis laboribus, ac vigilijs corpus defatigarent. pani tantum, ad summum fructus, ad quotidianum victum interdum adderent. Stupebant Fulginates Ciues, neque diuturnum illud vitae genus esse posIe existimabant,quod i m asperum. ac violentum,communem hominum

vitam excederet. Nullus itaque tam auri cupidus, qukm Bernardusi Paupertatis amicus fuit: qud fit, ut Eusebius Genetriis tam dicere soleret, plurimos quidem se in Prouinciarum visitatione, Sanctosi Fratres ossendisse, sed qui Bernardo studiosius Paupertatem prose

queretur, l

SEARCH

MENU NAVIGATION