Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

queretur, sorth neminem. Humilitatem quoque paupertatis amicam, tam antiquo sibi foedere copulauerat; ut se Sanctorum Fratrum numero, ac societate indignum iudicaret. Maxima verb Charitate em, Fratres, maxime aegrotos Praecellens, quamuis eo munerincredibili diligentia incumberet; haud tamen ab orandi studio animum auocabat: cui, post aegrotorum curam, tanta sollicitudinvacare solebat; ut plerasque diei, ac noctis horas in Oratione insumeret. Nihil aeque, ac iugis Dominicae Passionis meditatio, huiu- Sanisti Viri animum recreabat quam cum saepe lachrymis perfunderet, hinc solitaria loca orationis amica semper quaerens, a Fratrum consortio quantum fieri poterat, abstinebat. Diim semel in Oratione lachrymas funderet ac Deum pro delictis suis exoraret; Beatissima Virgo. quam is sibi singularem apud Deum Patronam elegerat eidem apparens, plenam se illi a Deo peccatorum suorum remissionem impetralle, significat.Quo nuncio,tantum animo voluptati concepit; ut nihil deinceps praeter diuinas laudes occineret. Ergὰ Saeculares Viros praecipua quadam charitate flagrans, eorum calamitatibus tam mire aisciebatur; ut non modo ipse lachrymas pro iis ac Deum funderet versim & caeteros Fratres,ea potissim im ratione ac eos orationibus adiuuandos propelleret, quod eos inter Saextili tempestates, atque mortis pericula Versari assirmaret, quibus orationum suffragia. ex charitate deberentur: corporalibus quoque eorum angusti js ita animo commouebatur; ut haud sectas, quam si aleo geniti essent, illorum calamitates defleret. Haec autem ergὶ proximos charitas, ac compassio, quae Viri Dei viscera depascebatui quam Deo accepta suerit, illustre Miraculum declarauit. Climenin Colmendioni Conuentus adhuc integer staret. Bernardus in proximum Castellum, E Guardiano sub Solis occasum missus, ut panis eleemosynam postridie ab incolis peteret, necdum se ad quietem receperat; cum ingentem inter ipsa noctis silentia Mulierum ululatun percepit:percunctatur Vir Dei quid ille eiulatus mali praeseserat3Auditqtie. Mulieris cuiusdam Filium qui unicus illi erat tunc ε vivis excellisse. Mox Bernardi viscera commoueri, moX orbatae Matris casum commisereri, mox & ille in lachrymas erumpere: tum secret cubiculo conclusus, totam illam in Oratione noctem insomnenducere in qua pro Puero orans a Deo tandem exaudiri meretur. Vi enim mane illucescente defunctum Puerum,clam ad se deserenduncurat, clausoqite ostio, ubi secreto, paulisper orauit. mox e cubiculi prodit, Puerumque rediuiuum inter brachia gerens, Matri suae

Z et gaudii

472쪽

; si FLORES SERAPHICI.

gaudio exultanti reddit. Praeter haec, alia quoque Miracula, Signo Crucis ab eo edita narrantur, quae sola fama, nobis apud nostri Ordinis monumenta testata relinquit, quibus illud Sanctitatis nomen apud omnes comparauerat, ut velut Sanctum haberent. ac Sancti Patris homine nuncuparent. A t Deus O. M. qui illum ex omni carne elegerat, & optimis suae gratiae donis Sanctum praestiterat cum tandem immortalis gloriae stola induere, & nomine aeterno haereditare vellet, post diutini languoris probationem qua illius Virtus per- speeta fuit. Anno i 3 3 8. c Conuentu Camerini, ad puriorem Coeli auram, stuliciori vita donandum euocat. Post Sancti Viri obitum, Mulier quaedam, quae Bernardum summa deuotione prosequuta fuerat, cum graui angustia premeretur, Dei opem filsis lachrymis in Oratione implorans, Beati quoque Viri merita sbi sussragari postulabat: cui Christus Saluator apparens. ciam nullum ei responsum praeberet, ne lite ad eam visum deflecteret illa ad Bernardum confulgiens, eum ardentius inuocat. A dest repente oranti Bernardus, lu-lgentemque Mulierem consolatus, liberationem illi k graui illa cerumna Domino impetrat.

FRATER AN ΤONIVS a POLITIO,

LAICUS, SANCTIMONIA

R ATER ANTON ivs a Politio, Laicus ut liberius Orationi

vacare animumque ad Deum facilius transferre possit corpus tkm graui inedia extenuat Vt ad perpetuum panis,& aquae ieiunium compellat: neque tamen eo ad saturitatem, sed ad certam quandam duntaxat quantitatis mensuram vescatur: & quasi,qui atro carnem suam odio prosequatur cilicium asperrimum, ex equinis, ac suillis pilis quibus etiam fila quaedam cerea acuminata contexta erant) compactum gerebat:quo clim post ipsius obitum deuotus quidam Frater uti vellet; illius asperitatem vix per horae spatium serre potuit. His corporis afflictionibus cum potiores animi virtutes copularet; maximas ob id Daemonum infestationes patiebatur, qui sub varijs belluarum figuris, horrendisque monstrorum simulachris apparentes, illum nunc virgis caedebant, nunc cominus cum eo pugnare Videbantur. Quorum tamen victor existens, post diuturnos certaminis labores, tandem Politii in pace

requiescit. Anno i 3 1 o .plurimis tam vita,quam in morte Miraculis claruS.

473쪽

SIS, LAICI, DEFINITORIS GE

RATER MATTHAEUs Auinionensis, Laicus, Clini ob persectiorem Regulae cultum, ex Minorum Obseruantium Ordine, ad Capucinorum Religionem migrare statuisiet; in Italiam veniens, eo in itinere Grassator ense,& hasta armatus e nemore erumpens, ab eo minacibus verbis nummos post it.

Cui Matthaeus quasi illi obtemperaturus, ignitabulum theca occlusum proferens, ante illius pedes proiicit: qui chalybis sonitum audiens, ratus ibi nummos adesse, protinus se ad praedam inclinat. At Matthaeus protinus collo ipsus apprehenso, ac fortiter humi compresso, Sicarium ita genibus suffocabat, ut ne quidem loco dimoueri posset. Intere,, hasta altera manu apprehensa, necem illi minabatur, nisi indὲ recederet, donec longius progressus, hastam humi plantasset. Porrb, Sicarius ex inopinato euentu. tam ingenti pavore percubsus, ac metu exanimatus fuit; ut Matthaeo integrε paruerit. Hoc pacto Matthaeus k Sicario liber, Genuam proficiscitur. Quanquam vero hoc Matthaei proprijs viribus tribui posse videatur; diuinam tamen tunc illi virtutem adfuisse, credendum est, quae clim pia illius

studia, quibus ad Resormationem ferebatur,probaret;Sicario timorem, Matthaeo vero animum, viresque addidit. Is vero ubi Genuam appulit, Fratribus suis, qui iplius animum subodorauerant, per omnia tentatus, ut propositum mutet; cunctis sua constantia deuiis istis velut aurum probatum,in Gepuensi Prouincia, ter Caducinos

adscribitur. Perse stus hic Regulae cultor fuit, paupertatis Telator, honestatis custos humilitatis, ac sui ipsius neglectus sectator insignis, qui cum sibi in Religionis ingressu omnium virtutum sustigiumas Iecluendum praestituisset; gulam abstinentia acieiuni js, cor pus flagellis, carnem varijs macerationibus, ac doloribus domare, sensus denique omnes cohibςre aggressus est: & quod caput est, animum tam assidua oratione ad diuina transtare studuit; ut non mediocrem inde apud omnes sibi, breui tempore, Sanctimoniae existimationem comparauerit. Eb porro factum est,ut cum prudentia,ac consilio plurimum valeret; tametsi Laicus esset, plerumque tamen ad Guardianatu, ac Definitorii muneris dignitates. in Genuensi Prouincia promoueretur. Eo verb tempore, quo Gallis longe, lateci,

474쪽

;64 FLOREs SERAPHICI. in Pedemontana Regione dominantibus, Haereses plerisque in locis impune grassabantur ιvarias ab Haereticis molestias, ac contumelias admirabili patientia sustinuit. Contigit vero aliquando, ut Taurinum proficiscens, Eridani pontem transmearet,quo tempore, Haer licum quendam equo insidentem sibi obuiam habet, qui cum Haeretico furore percitus , equo in Matthaeum impulso, illum e ponte exturbatum, in Flumen deiicere conaretur; Viri insolentiam Matthaeus contemnens, equi coma manu apprehensa, tantavi, quae illi tunc a Deo addita fuit, ad se equum attraxit; ut eum coram se, prioribus pedibus genuflectere coegerit. Tum vero ad Haereticum: Vides, inquit, quam mihi facile cisci, te in flumen praecipitem dare, nisi me Catholica, ac Seraphica Religio li facto reuocarent. Agnosce igitur, quantb praestantior sit Catholicorum Religio, quae hostibus parcit,quam Aaereticorum secta, quae ipsos quoque amicos infestat. Tremuit facto H reticus, neque Capucinis Fratribus dein ceps unquam insultare ausus fuit. Hinc Sedulam, seu Casale, qu Montis serrati Vrbs pr cipua est, prosectus cum suam quoque in eo Conuentu extruendo operam pri stat; Viri huius Sanctimoniam. Deus Miraculo comprobare voluit.Cum enim iam imminente hyeme, is ligna ad Fratrum usum, ac calefactionem parasset: Agricolam quendam rogat, ut ea plaustro suo imposita, ad Monasterium vehat. Erant agrorum viq eo tempore tam alto coeno obsessq; ut plaust risi prorsus impervii forent: quapropter, recusat Agricola, remquc fa- leto periculo, prorsus impossibilem asseuerat. Cui Matthaeus: Nei expaueas, inquit,plaustro boves iunge dabit Deus,ut nihil limus nos his ossiciat, neque iter intercipiat. Credit ille plaustrum parat, boues iungit, ac coenoso se itineri committit.Mirabile dictu vehunt boves plaustrum lignis onustum, limusqtie qui mollis, ac rarefactus erat, quasi solida humus plaustrum recipit: calcant boves rarefactum coenum, atque illorum ungulae, plaustrumque lignis onustum haud

profundius in limo, qu1m si solidum solum ei let infiguntur. Id cum uniuersi conspexissent. haud alteri, qu in diuinae virtuti, Matth iprecibus exoratς factum mirabile adscribunt. At verb, quam diligens, ac se rus hic Dei Seruus, castitatis vehit pretiosissimi, ac coe- lestis thesauri custos fuerit; illustri exemplo demonstratum fuit. Clim enim in Conuentu Montis Calerii , Eleemosynarii munus sustineret. semel contigit; ut in quoddam Castellum, se cum Socio mendicationis causa conserret: erant Castelli illius Domino nonnullae nubilas Filiae, a quibus Matthaeus humanissimὶ excipitur, at-

475쪽

DORES SERAPHICI. 361que ubi nocturnae quietis tempus aduenit, separata ijs cubicula assignantur. Poreb immundus ille spiritus qui Matthaei pudicitiae insidias struebat,ea solitudinis occasione captata, t m ardentes in earum Adolescentularum altera, libidinis faces accendit;vt cum Matthaeus prolixius, uti solebat, in suo cubiculo oraret, clam illa nuda ad Matthaeum accesserit, clausoque cubiculi ostio, in illius amplexus inhonesta ruerit. Matthgus verb, inopinato, ac turpi illo aspectu turbatus, primum verbis,ac seuera increpatione Puellam 1 se arcere curat. Illa verb clim minas, ac increpationes contemneret,is tandem flagello, quo se ipsum paulo ante oppetierat,manu arrepto,tlim egregie,ac tam diu inhonestam Puellam flagellare coepit; quoad undiqtie liuo res. ac rubrq verberum vibices in ipsius corpore apparerent: quibus illa seipsa melior facta, ac turpis libidinis D mone, hoc nouo exorcismo propulsaxo, sapientior, qu m venerat, ad sua redit. Id vero cum Pater restiuisset, protinus aὸ Monasterium conuolans, Mattheum accersiri curat: qui cum se ad necem vocari, obpr teritum factum crederet; Dei prius ope implorata, illum intrepidus adit, maximumque sibi lucrum accessurum putans, si pro tuenda castitate, vitam profundat: at non Martyrio voluntas sed voluntati castitatis Martyrium defuit. Nam Vir ille prudentissimus, cum maximam Familii; sue maculam, Matthqi virtute sublatam esse perpenderet, maximam illius virtutem admirans, in illius amplexus ruit, nullumque in agendis gratijs finem imponit. Erubuit Matthqus,& cum prςter exspectationem, Deo agente, rem accidisse cerneret;eam palam seri aegi Etulit; ut castitatis virtutem,cuius ilim praeclarum specimen ediderat. maiore humilitatis gratia, cumularet. Denique is, cum ex Genuens Prouincia, ad Corsicae Prouinciam, Generalis Vicari j iussu transmigrasset, in ea mortalis v itae stadium magna cum virtutum laude confecit. Anno ε 3ρ .

LAICUS, OBEDIENTI E VIR

--tatis. ac obedientiae praesenim virtute clarus, ctim vitam

in persecta Regulae obseruantia, vitae innocentia, sic praeclaris virtutibus trans flet, in Conuentu Petrae R ubeae,

iam ad vitae occasum properanti, Beati Apostoli Petrus, & Paulus Z et 3 appa-

476쪽

366 FLOREI SERAPHICI. apparuere, qui cum eum,ut cum ipsis ad Coelos pergeret,uerbis est, cerent . tanta usque ad mortem simplicitate resplenduit.ut Apostolis responderit se nunquam h Monasterio,absque Guardiani licentia, egressum fuisse, ac nec tunc sine illius obedientia facturum. Cui cum annuislent Apostoli, rem Iacinthus Guardiano narrat ac facultatem

l eundi poscit. Cui Guardianus: Quandoquidem inquit)t m boni,

lac omni exceptione maiores Sancti Socij sunt, qui te ad Coelum, comitem vocant: ito Fili cum ipsis foeliciter, med quoque benedictione dimissus. Cumque eodem tempore eidem benedixisset; mox Iacinthus, ubi iunctis manibus, & capite inflexo personuit, benedicite, protinus animam expirans, coeleste cum Apostolis iter est prosecutus. Anno is 6 o.

CUS, SANCTIMONIA IL-

LV STRIS.

RATERIA Coavs Rheginus, Laicus, abstinentia, oratione, ac diuinae familiaritatis consortio,eam virtutum persectionem attigerat; ut quamplurimos Crucis Signaculo , morbis curaret. Cum igitur grauissima apud calabros, per Rheginum agrum pestilentia grassabatur; miserandam Vrbis stragem ac tot pereuntes hominum turmas, omni humano solatio destitutas cemens; animam suam pro Christo,& fraterna charitate contemnens; impetrata a Bemardino Georgio facultate, cum Hieronymo I Georgia, & Hieronymo k Monte Sorio, Sacerdotibus laborantium se obsequi js mancipat. Dum itaque omni charitatis officio . pio operi,ac labori incumbunt neque ullis periculis parcunt,quo sese in aliorum salutem effiindant;ipsi quoque pestilentia sublati, voluntario charitatis Martyrio coronantur . Clim autem Hieronymus. Antonino Rhegino,Viro Sancto,ac Miraculis claro,Sanctum Sanctorum conscendens apparuisset Iacobus quoque Rheginus insequentis diei aurora, morti debitum exolutilet; eadem hora Guardiani ostium pulsat, atque eo plane ritu, quo ab alijs fieri consueuit, cum e Conuentu exeunt, benedictionem ab eo poscit, dicens: B nedicite Pater: Guardianus verb,cum nequicquam adhuc de Iacobi transitu resciuisset; cellam egressus, Iacocum, ubinam esset, quaerebat: quum sorthin Fratrem Antonium incidit . qui cum Iacobi obitum iam ex Dei reuelatione accepisset, ad Guardianum ait: Ne Pater Iacobum apud nos quaeras, iam nunc corporis vinculis exolutus ad Su-

477쪽

- FLORES SERAPH1CI. ad ad Superos euolauit, ac pro Obedientiae merito, quod illi I te collitum fuerat,quum ad aegrotorum ministerium accessit, postulata dinediistione, grates rependit. Horum corpora, in Ecclesia S. Salualcris, Urbis Rheginae, sepulta iacent. Obsit vir Sanctus. Anno i 1 6i

FRATER BENEDICTVS MVΤINENSIS', LAICUS. VIRTUTE

PRAECL ARVS.

RATER BENEDICTVs Mutinensis, Laicus,c im vitam optimo Regularis obseritantiae, atque omnium virtutunodore respersam, cum morte commutasset; post multo ab ipsius obitu annos, illius caput omni ex parte integrum barba, capillisque cuti fixe inhaerentibus, atque oculis necdum corriaptis reperitur. At praeter haec, illud mirabile, quo sani Deus, Spiritus apud se viventis Sanctitatem ,luculentiori testimonicdeclarare voluit, eo tempore aspectatum fuit. Cum Coemiterii humo ligone effosa, ut alterius Fratris defuncti corpus sepeliretur; quterram effodiebat, cum ipsius caput imprudenter vulneras ei; protinus recens ex vulnere sanguis effluxit, quo illius apud homines possmortem vita, ac gloria commendata fuit. Obiit Anno. i 1.

RΑYER STEpi ANVs Mediolanenss, Laicus, Uirtute, sic Sanctimonia clarus, orationeque apud Deum potens, de quo illud inter alia in Monumentis resertur, quod ,cum in Vi glebant Conventu, qui ab Vrbe, mille circiter passus distat, Guardiani munus gereret: Hyemali tempore accidit, ut tota Regione tkm alta nive obsessa, Fratres ad vitae necessaria emendicanda, Vrbem adire non posient: ii cum summa in egestate versarentur, Stephanus scui gregis alendi cura commissa fuerat, cum eum iam iam fame conficiendum metueret) solus in Ecclesiam secedens, ad Deum profugit: tamque ardentes pro suorum necessitate Domi ano preces osten; ut necdum oratione ab luta,Conuentus tintinna. bulum pulsatum fuerit: neque ullo prae soribus apparente. aut ullis hominum vestigiis in niue conspectis Saccus pane ad os usque rest tus, ante fores deprehensus fuerit: quo cum uniuersa Familia, post actas Deo

478쪽

FLO RES SERAPHICI.ctas Deo liberalissimo largitori gratias, tot dierum spatio resecta esset, ut is facile exhauriri potuisset; haud tamen panis unquὶm in Sacco imminutus fuit, donec ad mendicationem aditus patefieret. Hic cum in Sanctitate,& Iustitia plurimos Deo annos famulatus esset: vi Deo acceptuS probaretur, paulbante vitae occasum, horribili I Deo tentatione examinatur: ver Im triduo expleto, terribilis haec ab eo tentatio sublata fuit, & pax mentis reddita: quo tempore luctu in Citharam mutato, nihil praeter Dei laudes suauissim h decantabat: Fratribus verb ab eo inquirentibus. unde illi prior illa apprehensio animo incidisssiet: Optima inquit ille) Dei in me clementia fuit, ut hic, ea purgatoriam mihi poenam exhiberet .Postremo,chm is extremum sibi diem imminere Fratribus praedixisset; tanquam aurum igne examinatum, ac probatum, Mediolani melioris vitae coronam adipiscitur. Anno

480쪽

FRATRIS IOANNIS BApet Isis

RATER IOANNEs ΒΑΡTisTA Faventinus. Laticus. Cum vitam diu plurimis , ac turpissimis sceleribu. contaminatam duxisset, eb tandem scelerum deue nit; ut proscriptorum, ac facinorosorum omnium caput constitutus, tot prioribus steteribus crimina adderet; ut velut immanissimum, ac foetidissimum improbitatis monstrum, cunctis se flagitij singurgitaret. Demum, quaecunque in homine nefario vitia deprehendi, publicisque Legib. damnari possunt, ea univcrsa in hoc redungare videbantur. Vir procerae magnitudinis, ac tam robustis viribus natur praeditus erat;

ut medium hominum arreptum, diu manu in aera suspensum ten ret. Dextrum brachium ita laeuo protensius I natiuitate acceperat; vicum ensem dextcra distringeret, tam longe in alterum protenderet; ut hastam manu gerere videretur. V ultus, furorem; oculi, serocitatem; sermo atrocitatem praeseserebat. Animus illi erat ad omne facunus audax: quo factum fuit; ut, clam primum Anconitana Vrbs liPontifice cxpugnaretur, is primus Papae vexillum, ipsius moenibus inferret. Cumque prius sub Vrbinatum Duce, Magistri militiae onus sustinuisset; deinde sub Clemente VII. Pontifice, & Paulo III. Dux cohortis creatus, plurimam in bello laudem consecutus suis let nisi opti ma ipsa naturae dona, ad vitiorum fomenta transtulisset. Cuvero placuit ei, qui dicit, delenum lucems lendescere, ut, qui prius blasphemus erat, Deum sua poenitentia glorificaret: dum Baptista aliquas in Florentina Vrbe moras trahit, Fraterque Berna inus Se nensis tunc in ea Vrhe, summo omnium applausu, Quadragesimalitempore, Verbum Dei dii seminat;tam acutis diuinae virtutis stimilis agitari, tantoque repentE coelestis lucis fulgore illustrius coepit.ut secum deliberatione inita, Capucinorum vitam , velut ad poenitentiam, ac priorum scelerum expiationem,Deo potissimum vocante, aptam sibi delegit, ad Bernardinum accedit. Geoque summis precibus, Religionis habitu donari postulat. At Bernardinus, non ignorans, diuturnum vitiorum usum vix aboleri, assiduamque consuetudinem pro natura inolescere, illud sibi probandum, de examinandum statuit. Abstautis igitur ieiunii Quadragesimalis Sermoni

SEARCH

MENU NAVIGATION