장음표시 사용
51쪽
praecipuas, quibus audaciam , metum, iram, spem accedere reputauit. Et lib. I. delegi b. au. Nostrum quemlibet unum dici, geminos tamen esse nobis amentes consiliarios, voluptatem, scilicet, & dolorem, quibus timor,& confidentia futurorum obtinetur. Alij in quatuor gradus, affectiones, diuisere; in gaudium, tristitiam, spem, &timorem: at si diffusius rem pertractatam malu ris, legito Augustinum de Civit. Dei lib. 3. Ciceronem lib. q. Tuscul: quaest. Boetium lib. a. de
consolat. Philosop. mei. r. Aristotelem lib. 2. Ethicor. cap. primo 'G. - Peregregie prosecto quamq. tui expectationem concitasti, eamdem substinuisti, ita aperterem ipsam uniuersam locutus es.
o. Comprimamus orationem tandem , at ut cΟ-gnoscant, qui mei fuerint conatus, quoue pacto datum pensum felicius confecerim, & si quae de perturbationibus deprompsi in te linguae scalpro scalpserim, renuntia quaeso uniuersia . G, Actutum assequar. In hunc prolabi sermonem, disputatio profecto, num scilicet separatis substantis heroicus habitus competere uideretur, te persualum habuit ; ab illa etenim quaestione, heroicam virtutem, scilicet, re , ab alijs moralibus habitibus haud censeri distinctam exorsus,corpin
52쪽
4r ris temperamento carentibus, ac propterea perturbationibus immunibus minime conuenire posse deduxisti: virtutes etenim, cum perturbationibus magnam obtinere cognationem deprompsisti, ut pote quae animali, scilicet ex anima, & corpore composito, perturbationes ipsae competere
dignoscantur, ideoq. humanae naturae tantum virtutes morales conuenire , credidisti; at cum perturbationes virtutum instrumenta censuisses, quas ego Omnes prauas, ac Vitiosas, motiones
vehementes , animi aegritudines, atque ad vi. tia calcaria, potius quam studiosorum habituum instrumenta dixeram , Stoicam sectam haec redolere adiunxisti: hinc a portu soluens nauem , in
altum pretendens carbasa, vastum , procellosum , insanum q. perturbationum mare ad nauigasti. Virtutes morales in sensuum apetitu collocari , iuxta Peripateticorum sententiam asseruisti , proindeq. Stoicorum seopulos , syrte . , imores habitus mentis; perturbationes iudicia , ac existimationes esse assirmantium , euasisti. Distinctionem illam tradidisti nimirum, assectiones duplici modo facultata conuenire posse, primo ratione caussae mouentis, & excitantis, secundo, subiecti: iuxta primum perturbationes menti improprie tribuisti iuxta alserum nullatenus, cum
53쪽
earum forma sine eorporis mixtione consistere mihi me saleat. Hac via multa Philosophantium pronunciata conciliari posse credidisti. Et ut omnem rem patefaceres, quibus gradibus in nos per turbationes subrepant,recensuisti. Dilucidam prosecto dictorum omnium habui comprobationem: enim vero,ex illarum generatione,progressioneq , eas sine humorum conuenientia, sine corporis ab teratione minime fieri posse fateor ; simul atque instrumenta praebere virtutibus,persuasum habeo. Postmodum appetitionem sensuum , secundum
veriorem opinationem in irascibilem , & concupiscibilem leparasti, idq. multis argumentis comis munisti. Demum de aflictionum numero, deq.
illarum sede ex varijs sapientum sententijs disse'
rentem te audiui. Habui ne te eo. Memoriter omnia retines, ast aliud in hoc tibi sciendum, diuinat ne animus GK Vnum credisὶ addas alterum,primum qua via, rationeq. oppugnationibus meis facturum te satis credas: aliud, quo pacto argumentationibus stoicis, respondeas. O: Vnum prosecto reliquum reputaueram, alterum enim penes talem auditorem, clarissimum dijudicaueram; ex depromptis enim a me responsionea per te ipsum concinnare valueras a utrique
54쪽
43 Itamen haud deero. Si recte memini perturbatis,nes instrumenta virtutum minime censenda dixisti, Platonis auctoritate fietus, dolorem, & voluptatem animi aegritudines videri, quae cum , ad praua potius nos impellant, easdem ad virtutes, instrumenta esse, haud censenda. Hanc profecto facillime diluesiargumentationem, si passiones non ut ab ratione aberrantes, sed, ab eadem directas assumpseris , primo namque modo, ad vitianos propensiores reddunt, altero vero ad virtutes ;Sunt profecto passiones animi aegritudines, dum a
recta ratione , eius'. moderatione abhorrere conspicimus, at easdem , habitu iam studiosorum instrumenta,& materies, fi ab recta ratione diriga tur . Ad argumenta quibus Stoici, virtutem circa mentem versari credebant, descendamus. Moralis actionis perfectionem in praeelectione positam esse ipsi aiebant, at cum praeelectio mentis, non sensuum sit, ideo virtutem non sensuum, sed In- tellectus dijudicabant. Huic argumentationi hoc pacto occurras. Praeelectionem illam in sensuum appetitu perfici, cum in sensibus id assequamur, atque perficiatur, quod recta decernit ratio. Alia terum argumentum ab obiecto desumptum, ita se habuit, Honestum, quod virtus conlectat, non
ad sensuum, sed ad intellectus appetitionem per-F 1 tinere
55쪽
tinere videtur; dicendum tamen s& haud perpe- ram honestum ad sensum pertinete,no absolute,
sed vi habitu virtutis ornatum, rectieq. rationi consormatum. Tertium argumentum ex Arist telis mente, in animae scilicet portione rationis participe virtutem reperiri, liruebatur, proindeq. haud in sensuum appetione eam versari dijudicandum. Istius argumentationis solutionem , eX iam dictis, tibi conspicuam reddimus: civilem , moralemq. scilicet , actionem a mente, ut a dirigente ortum ducere dijudicantes, ac in sensuum scientia, praeelectione, & constantia dicebatur, scientiam menti dirigenti competere; praeelectionem in sensuum appetitu perfici: constantiam denique ab habitu in sensuum appetitu producto, pendere arbitrati fuimus.
G. Omnia peregregie absoluisti, ad cetera progrediare, si lubet. o. Efficiam perquam lubenter. Vidisti quo valui sermone clariori, heroicam virtutem, a cete tis moralibus habitibus haud re distingui , atque in sedandis, moderandi'. perturbationibus, studiosos habitus versari, proindeq. heroem perturbationibus vacuum , & immunem penitus
er uirtutis habitum rationi obtem
56쪽
43' reputare non debes; stoicum enim dogma, heroi-
cam virtutem non in moderatione, sed in perturbationum euulsione absoluta conspici: Peripateticos in contrariam iuisse sententiam vidisti, idq. adeo verum, ut Aristoteles integram perturbationum extirpationem , non virtuti, sed vitio ascripserit: is etenim heroicam virtutem ad morales habitus pertinere autumat , quos perturbationum moderationes , non evulsiones dijudicat. Dixeris propterea , heroem animi perturbationes eminentiori quodam modo , ob excellentem habitus conditionem, quam alius vir studiosus asesequi valeat, moderari. G. Optime quidem. ast in quo heroicae virtutis
splendor, excessus, atque eminentia fulgeat, a te audire percuperem maxime.
O. Exsequar,at ut occaepi iuxta Aristotelis doctrinam : is etenim, in hac, qua fruimur, vita imissum hic facimus quid de futura censuerit) homini selicitatem contingere posse arbitratur', quam in duos distribuit gradus , contemplationis scilicet,& actionis, atque in utroque heroicum splendore conspici posse censuit; in contemplati ne,c si morales habitus adsumum bonu in specu latione positsi nos perducere videntur: in actione vero,cu ad summu ciuile bonu dirigsit: enimuero
57쪽
tum eos, qui, in recte moderanda Rep. splendue ' re, quiue in hominum societate illust te aliquod
beneficium cotulere, tum eos, qui morum probitate supra communem modum excelluere, heroes nuncupauit antiquitas. Nostri tamen sermones haud de Peripatetico heroe contemplation id disci , quemadmodum nec de Platonico , erunt ineuter enim nostris allocutionibus congruere vIdetur,cum in problemate de cura Principis, circa ciuium heroicam virtutem in actione positam habeamus: tantum propterea de heroe Peripatetico activo, verba faciemus. percepistin 'G. Quid ni, satis diserte oblocutus es: ast quaeso effare, cur heroicae virtutis habitus menti, liquoi
intellectui non ascribis, dicendum, siquidem suadere videtur, cum mens sensu excellentior sit, ideoq. assit mandum,eminentem virtutem,ad prς- stantiorem facultatem pertinere, congruentius
esse; atque heroes, eos diiudicandos potius, qui inscientiarum speculatione hominum societati beaneficia cotulere, quam qui in ciuili bono labotes suscepere. O. Hancinedubitationem ex Risputatione in sq. perioribus libata, nimirum heroicam virtutem , a
moralium habituum forma, specie haud distingui, dilutam habes es enim vero, cum ij in pertu
58쪽
bationum moderatione versentur, ad sentientis facultatis appetitionem eosdem pertinere fatem dum erit. Id ipsum alijs argumentis astruere valebis. Feritas,sive Immanitas, heroicae virtutis hab,
tum oppugnat, ut optimo pessimum, frigidissimum calidissimo aduersatur : at feritas dubio procul, ad sentiendi appetitum , cum rationem escludat, pertinet, ergo & heroica virtus, quam in assectibus sitam esse profitemur, illos tamen eminentiori quodam modo, regere, atque mode rari , dijudicamus et in mente vero speculatrices facultates repon edas duxeris ; Hinc Homeru, Demostenem, & Platonem , qui in contemplatione
excelluere diuinos appellatos conspicis: Achillem
vero, Herculem, Tneseum , in fortitudine conspicuos, heroes nuncupatos: propterea Plato in
Epinom: heroicas actiones a mora i probos,& odio in improbos resferri voluit Hesiodus militiae,iustitiaeque actus eisdem tribuit. Accademici speculatrices virtutes homines reddere daemones, hoc est sapientes ;mor una vero habitus heroes,daemonibus iuxta eoru m placita gradu inferiores, dixere. Audias Plotinum . Hercules ille virili sua sortitudine gloriabitur,sapiens vero superior, talia etiam parvipendet, in locum augustiorem iam profectus,&in ipso intelligibile iam receptus mundo,N pro'
59쪽
profecto superior Hercule, ut pote qui sacratiora,
sapientiora certamina strenue exercuerit, & abunde peregerit. M. T. Cicero de nat. deorum lib. 2.& Lact. Firmian. de divin. inst. heroes excellentes in fortitudine viros suisse profitentur. Hinc veneranda vetustas Leonidam, Curtium, Scevolam, cetero'. id genus homines, herois titulo donauit. Epaminondae fortitudinem admiratur, is enim agens animam Thebanis in solatium asserebat eusic morientem non mori. Catonis factum qui, ne Caesari,quem probitate superabat,inseruiret, propriae internecionis auctor extitit, celebrat. A nasarchum carnifici iussit Nicocreotis eius corpus dilanianti, non Anasarchum , sed potius illius indumenta scindere, exprobrantem. Phocionem ambCum rogantem, ut veneni propinatori stipem exsolveret hilari, sedatoq. vultu, Athenis gratis nemori quidem posse per iocum, & dicterium alentem. Socratem nocte caedi suae praeuia alte stertente. Alexandrum Macedonem a fronte Darium acie numerosissima stipatum cospicientem, quiete tamen, tranquilleq. cubantem, ac miranti, at
que interrogati, quo pacto somno indulgere posset,respondente,V ictoria iam tenuisse, ac sumopere laetari Dariu omnes collegisse copias,ut una Pu gna decertaturus, bello finem imponere valuisset. Vt
60쪽
Vt kideis videor, heroicam virtutem in irascibili ponendam esse ducis id namquε Hihi doniectare licet, cum fortes viros herari si in profiteris : sabims elees forfitudinis in ordi ira bili eris, i ex re habui: dic sode a concupiscibili prortis heroicuis habitum remouet λο. Dicata profecto, quid in hoc sit tibi sentiendum, In petres Aristotelis tire Diuersi heroncam unxistem irascendi appetitui fi a doconpetere , cum ad facultatem illam ardui rationem referendam autument, profiten inr: non nulli au tem & in concupiscibili posse reperiri, verius esse iudicarum, sortitudinis tamen plurium sectatus sementiam exempla recensui , si orum vero non
respuerim opinionem , hac tamen dis imoneptae missa, ut heroes proprie eos , qui serti indine excelluere drxerim, ceteros, qui alijs stucho sis habitibus praestitere per analogiam, innu' propie: quis ent eos,qui in magnanim itat atqMisagni- facetia splenduere, heroes no arbiti mir Zqui dolentes , comiserantesq. 'Heroes at thdo appellatos suisse lectitauerit. Alexan ti , Urie Macedone Darii morte: Marc. Marceilsi acus aru deua statione: Scipio iam Numati, is ina: Caesare pompeii internetione doletes, tori dictos inuenies. G. Α ddas, heroes dici mechanicos, ut Iriscul, iii, Tritolemum, Dedalum, vulcanum , Prometheu
