Fr. Burgers Dijcki Idea politica cum annotationibus GeorgI HornI

발행: 1668년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

34 I D Ε Αtur in viros egregie doctos, aut in excellentes artifices, vel etiam in eos qui

praeclaro facinoie de Repub. bene meriti sunt I s. Cavendum interim est primcipi ne prodigus fiat, & immodicis

largitionibus aerarium publicum exhauriat, viresque Rei p. accidat, sibique odium conflet. Sed neque ita prodigalitatem fugiat, ut avarus fiat. Nam . hoc quoque vitium odiosum

est subditis, & sordidum per se, ideoque indecorum principi. 16: Cum magnificentia coniun

Τhes cs. Ad verba ne prodigus fiat &e. Ita vitellius Imp sine modo, sine judicio donabat sua, largiebatur aliena. Liberalitas, nisi adsit modus, in exitium vertitur. Tacitus 3 Historiarum. Nam aerarium ambitione exhaustum . perseelera supplendum erit. Tacitu'. Annalium. The L i 6. Ad verba, ad tuendam Μajestatem, di impediendum sui contemptum &e. Exemplum huius magnanimitaris est Carolus V. in bello Germanico : Tametsi enim propter podagram, qua pessime torquebatur in sapede non posset collocare pedes, sed in linteo falaiculo quasi circumferens, tamen integrom hyemem eam que asperrimam nives, Pluvias , di ventos

42쪽

genda est magnanimitas, ad tuendam majestatem & impediendum sui contemptum, qui oritur ex nimio fastu atque etiam ex pusillanimitate. Ad magnanimitatem resertur gravitas in Verbis, Vultu, gestu, vestitu, incessu, atque adeo in omnibus actionibus publice conspicuis. Quanquam videtur expedire ut princeps non nimis fre

quenter sit in publico. Majestati

enim major ex longinquo reverentia est. 17. Cum autem magnanimus ni

perpessiis est, magna animi elatione , despiciens

.omnes corporis incommoditates.

Thes eadem. Ad verba, quanquam videtu2 expedire. Juxta illud Tiberii apud Tacitum I. Annalium C. 47. Maiestati major ex longinquo reverentia, quo spectat illud vulgare: Nimia familiaritas p rit contemptum. Non tamenprinceps debet imitari factum Regum Assyriorum , Persarum, Chi- nensium . & aliorum , qui se plans ab hominum conspectu removebant. Hue ςtiam illud pertinet: Μinuit praesentia Famam. tThes. II. Ad verba, cum auten Magnanimus nihil majus judices esse honore. Secundum illud Taeiti: Petinςipum omnia ad famam dirigenda. B 6 . . TUM

43쪽

36 IDEAhil majus esse judicet honore, si prin

ceps magnanimus sit, infamiam etiam metuet tum in vita, tum etiam post mortem. Hinc fiet, ut diligentissimὶ peccata sit vitaturus, existimans principum peccata tanto majora esse,quanto major est eorum splendor atque majestas; & quamvis sint levissima, gravissima videri, celerrimeque in vulgus emanare. I 8. Sequitur mansuetudo sive clementia, qui maximum etiam principum ornamentum est. Is . Praeterea requiritur in principe veracitas & fides, quam non

lam servare debet iubditis, sectis, ac

foede

Thes. I s. Ad verba, requiritur in prineipe veraeitas & fides. Nullavirtus in prineipe maior est fide, nullum tetrius vitium perfidia. Caroli V. hoe dictum fuit, etiamsi fides toto .rbe exulet, eam tamen apud Reges reperiri d

Perfidiae ex pia sunt: Philippus Maeedoniae Rex , Ludovieus Sfortia Dux Μediolanensium, qui gloriabatur sese omnes prineipes fefellisse, sed tandem ab omnibus deceptus in careere viis am stat. T. a

44쪽

Doc TR. POLITICAE. 37

foederatis; sed etiam peregrinis, atque adeo hostibus. Si enim princeps d

tam fidem violet, nemo ei fidem habebit, nemo ejus legatos admittet, nemo denique foedus cum illo aut pactum inire volet. Σo. Si princeps veritatem amet, adulatores aversabitur: qui, ut sunt

hostes veritatis, ita principibus sunt perniciosissimi. et r. Debet is inceps etiam comis esse, hoc est, debet subditos facile ad

mittere ad colloquium, patienter a dires

Thel. Eo. Ad verba, si prineeps veritatem mat. adulatores aversabitur. Adulatores principum Pestis sunt. Quidam magnus prineeps adulatori, a quo immodieis laudibus extollebatur , alapam inflixit, & quaerenti cur me verberas Cur, inquit, me mordes. Thes. a I. Ad verba, debet princeps etiam e mis esse. mi e repugnat mala morundam principum eon. suetudo,qui cubicularios suos tanta instruunt potestate, ut nema ad prineipem admitti possit, nisi illis volentibus, atque etiam scientibus, quae e i vis apud principem negotia sint, ex quo iustitia impeditur, & prineeps ac subditi, velut interrosito maligno sidere, Eclipsin patiuntur.

45쪽

38 IDEAdire, ac benigne respondere, eorum inque petitionibus satisfacere. Praesertim si non metuat insidias. Hac ratione praecidetur occasio adulatoribus aucupandi lucrum ex eo, quod aditum parent ad principem, ab eo

que impetrent subditis, quod ipsi

petierunt.

22. Denique principi concedi potest urbanitas, ted in secessu, atque

eo tempore, quo vatat a publicis cu

ris. Neque vero princeps ipse jocetur, sed aliorum jocos sestivos, argu

potest urbanitas. Exemplum ejus urbanitatis prabet Fridericus II. Rex Daniae , qui multoties familiariter cum aulicis suis , tanquam par eum paribus exporrigebat frontem, sed mox resumebat Μajestatem, di animum ad regnum & severitatem componebat. Turpissima di detestata consuetudo illorum est principum, qui in sua prasentia tolerant spurea, inhonesta, atque foeda dicteria , quae ne privato quidem toleranda essent. Pessima etiam principum Germaniae consuetudo, qui sene posse vivere putant. nisi ineptissimis cingantur morionibus , qualis in aula Electoris Saxoniae celebris ille Nicolaus morio fuit, cujus eXtant facetiae.

46쪽

tos, & honestos audiat: reliquos aspernetur. Quare vix videtur in prir

cipe probandum, ut sese morionibus oblectet, sive fatuis hominibus. Nam quos industria formavit, ii arcendi

non sunt.

23. Musica quoque Princeps se

oblectare potest ipse tamen neque voce canat, neque fidibus. Ludi et

iam, quibus corpus exercetur: ut venati

Thes a 3. Ad verba , ipse tamen neque voeeeanat, neque fidibus. Exemplo Neronis, qui ad insaniam usque eanis tu & fidibus , ae in publico applausu ex illa arteeaptabat , unde haec perituri vox, Quantus arti- sex pereo venationes & hastiludi exercitia non quidem illicita , valde tamen principi periculosa sunt, quam plurimi enim in venatione vel hastiludi, perierunt. Ex GraWilhelmus Rufus Rex Angliae, sagitta cuiusdam petentis feram , per errorem interfectus fuit. Μaria Burgundiae Dux & Uxor Μa xi miliani Imperatoris in venatione equo praeeipitata, animam e marit. De bastiludio memora bile exemplum est in Henrieo II. Rege Galli rum, qui a Memoraneio, cum quo hasta certabar, infortunio quodam in oculo vulneratus , inter a-eerbissimos dolores eX inctus est: quot praeterea Prineipes in hastiludio perierint, ex catalog ludi rom antiquotum abunde patet.

47쪽

IDEAnationes, hastiludia, &c. principibus conveniunt si periculo careant. Sunt . enim veluti progymnasinata rerum bellicarum. C A P. V.

De eausa principatus, sive de modis perveniendi ad principatum.

Modus, quo princeps ad prin

cipatum evehitur,constat dua

bus partibus; jure & inauguratione. z. Ius principatus acquiritur sex potissimum modis; Successione, Et

Rs. Negatur. i. Quia Electio praestat optimum prineipem,seeundum illud Galbet Imperatoris apud Tacitum:

optimum quemq; adoptio invenit.Nam generaridi nasci a prineipibus fortuitum, nee ultra aestimatur adoptanti integrum, ec si velis eligere. consensu monstratur. a. Quia isellius eorrumpuntur principes sum cedentes, quam electi. Videmus, inquit Maehi vellus, omnes Imperatores, quicunque haereditario inre successerunt in Imperium, sceleratos fuisse,

48쪽

ctione, Bello, Conjugio, Testamento, & Sorte. Ex his tamen communissimi, maximeque ordinarii modi acquirendi jus principatus, sunt Su cessio & Electio.' 3. Et

fuisse, uno Tito exeepto , qui vero eligebantur, viri boni erant, sicut videre est in iis quinque, qui Nervam contra Traianum secuti sunt, rursusque' postquam ad haeredes Imperium rediisset. eoepit in peius ruere. 3. Quia Electio maxime eo ordat eum libe tate. Galba iterum 2. Hist. Taciti: sub Tiberio &Caio & Claudio unius familiae quasi haereditas fuimus. loco libertatis erit, quod elisi caepimus. Unde principes EIectivi iterum possunt deponi, quemadmodum eontigit Weneesao Imperatori. 4. Quia probe instituta electio non fallitur, fit enim a prudentissimis. s. Quia sueeessio propius aeeedit ad dominationem & absolutam Μonarchiam , ex Rep. faeit rem privatam. ex regno haereditatem. &quod indignissimum, Remp. quoque ad foeminas tran seri , quae vel ipsae sueeedunt, vel Remp. transferunt conjugio sito ad alienos, haee autem mnia valde noxia lant. 6. Quia electio eorrigit vitia sueeessionis, ergo est melior, probatur, quia saepe filius minor natu, tanquam aptior praserendus est primogenito. . Quia Electio est antiquissima. ut ex historiis patet, & nodieque Germanis, Hungaris, Polonis. Venetis, aliisque gentibus recepta. Th. s.

49쪽

1 ID ΕΑ3. Et licet uterque modus sua habet commoda & sua incommoda; videtur tamen successio magis quadra-

. re absolutae monarchiae, quam electio. Nam primo, qui a populo eligitur, vix potest absolutum obtinere imperium, & plenum ius majestatis; cum populus principi sere leges ponere soleat, quibus se princeps jurejurando astringat. Deinde interregnum gravissima habet incommoda, quibus successio non est obnoxia, cum vix obitus principis censeatur ubi morienti alter succedit. Et licet eligi posse videatur optimus potius,

quam nasci; nihilominus tamen contrarium saepe evenire videmus, aut propter importunas commendatio nes, aut aequalium factiones, aut sus-sragiorum contrarias voluntates , ut non meliores eligantur principes,

quam

Thes. 3. Ad verba, cum vix obitus principiseenseatur, ubi morienti alter succedit. Hinc il- Iud vulgare, Reges Galliae non moriuntur.

50쪽

quam succedant: Cum qui jure successionis sibi imperium deberi novit,

summa ope niti soleat, ut avitum im

perium virtute sibi stabiliat. q. Si princeps habet plures libe

ros, primogenitus ex legitimo matrimonio natus caeteris fratribus praeserri debet, potius quam regnum distrahatur. Sic tamen , ut is, qui in principatum patri succedit, teneatur reliquis fratribus assignare tantum redituum, unde statum suum possint

cum decoro tueri. α

, Filiae principis, aut non sunt

me-Thes s . Primo. omnes gentes praeferunt primogenitum caeteris fratribus idque nititur jure divino & gentium . . seeundo. Primogenitus etiam stupidior pretinsertur exteris fratribus , quantumvis prudenti 1 bus. Tertio. Pater non potest filio ius primogeniturae, quod a natura & iure gentium pendet, a serre , dantur tamen casus , in quibus primos nitus, iure suo exeidit. . Cum plane incapax est.2. Cum iuri sua sponte renunciat. Quarto, ius primogeniturae, praemortuo primogenito , in eum qui aetate proximus est trans-

SEARCH

MENU NAVIGATION