Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

22쪽

a. P. R. V. PRO LEGO ME NAHISTORIAM ECCLESIASTICAM

VETERIS TESTAMENTI.' .. .

numque Dei regnum, tum naturae, tum gratiae, diligenti consideratione dignum est, S. I. Creta regnum naturae quae vers tar hi floria, cιuιlis dicitur, circar num gratiae,ecclesiastica, II. lesiastiea historia cum omaees Iederis gratiae oeconomias complectatur, nunc tamen ea, quae

νeteris testamenti est, tantum incensum venit, I III. Summa eorum, quae in ea traduntur, F. IV. Nece Flas atque utilitae ρων hine eosilitur. quae ae aliis rationiabus confirmatur, si . V. De fine, qui omnibis in eius remctatione constitutin esse debet.

Ordinis eausa, in certas periodothistoria ecclesii ea vereris testa menti, re ite dispescitur, 3. VII. Inter fontes primum locum script rasacra Peteris e flamenti tenet. de cuiuι veritate non es Asia tandum, β. I.

23쪽

non prorsu reiicienda fidei est, . IX. Euo Deo habenda, quae sub Hegeia Appi, itemque Iosephi Gorioniadu nomine, extant, s X. De aliis quibu/dam Iudaeis , qui bisoriam suae gentis, aut chrois nisa , eaederunt , itemque descriptoribus nismullis Arabicis,

Graeci Latinique scriptores veteres, qui de rebus Iudaeorum scripserunt, aut με attigerunt, quid e conferant, F. XII. itemque, qui gentium, quibuσcum olim Iudaeis paria negotia inter. cesserunt, bisoriam condiderunt, . XIII. Cumprimis huc θectare, qui ex ν ter ιbus historiam ecclesiasticam umeris testamenti scripserunt, quorsum praeter quosdam chro. graphos, Sulpitiin Seuerus rea ferendus, F. XIV.

De medii aeui scriptoribus Graarias Latinis , qui chronica sua a mundi origine exorsi sunι, 3. XV. Ex recentioribus huest Iare, qui libros sacros veteris testamenti

commentariis illustrarunt, aut fastos annalesia condiderunt,g. XVI. item, qui hisoriam eralesiasticam

veteris testamenti ex instituto, aut ampliorib- voluminibus, aut comendiis , complexi sol,

S. XVII. Faciunt Me quoque, qui de instas,

F antiqui tibin, itemque re publiea fibraeorum, commentati sunt, non minus, ae qui veri

falsique cultus, dogmatumquaverorum ac falsorum, historiam fripserunt, s. XVIII. item, qui virorum illustrium in v teri testamento vitas descri Grunt, g. XIX. In re adminicula historiae eeeleis pasticae veteris testamenti res renda thronologia, s geographia. Vtramque viri docti vatariis scriptis illustrarunt, ρ. XX. Huc σ compendia historiae ciuilis spectant, g. X Sed illi quoque, qui bisoriam litte.

rariam, aut philosophicam, commentationibus suis illustrarant, . XXII.

Cum duplici ratione, in regno videlicet naturae, & in

regno gratiae, Deus & potentiam, & sapientiam, Ibenignitatem suam manifestet, utriusque regni Origi

24쪽

vETERII TESTAMENTI.

nem, indolem, fata, cognita atque peripecta habere, omnium mortalium, maxime illorum, qui ad diuinam sapientiam animum erudire cupiunt, plurimum refert. S. II. Vt vero, quae in regno naturae, imperiorumque &rerumpublicarum conuersionibus, reuolutionibusque, obseruam digna occurrunt, historia ciuilis exponiti ita, quae Deus in regno gratiae ad hominum salutem a prima mundi origine ad nostra usque tempora gessit, edisserere ac explicare, hisonae ecclesiasticae est proprium.

Consideramus nunc regnum Dei, prout inter homines in rerum humanarum directione conspicitur, & id quidem, prout generatim secundum diuinae prouidentiae omnia gubernantis rationes spectatur, reinum naturae vocamus. Tradi ceteroquin & aliae historiae parutitiones passim solent, quae tamen huius loci non sunt.

g. m. Non Una autem ratione Deus regnum illud gratiae pro a sapientia administrari voluit. Ne quid enim de statu hominum ante lapsum, sedereque operum, quod in eo locum habui dicam, sederis gratiae sub patriarchis ante legem a Moselatam aliam, aliam post legem a Mose latam ad Christi usque aduentum , & ab hoc tempore iterum aIiam fuisse Oeconomiam, constat. Soletque illud tempus, quod priores duas Oeconomias complectitur, non exclusis iis, quae de statu li

minum ante lapsum nobis innotuerunt, interdum generatim veteris tes amensa nomine venire, cum historia eius ecclesiastica exponitur. Et haec quidem est, quam nunc tradere est

animus.

I. IV. Conspicere itaque in hacce ecclesiasticae historiae parte Ecet primas rerum omnium, ipsius maxime ecclesiae, origines,

25쪽

huiusque per prima sederis gratiae interualla, fata, statumque internum & externum, vicistitudines, dum mox pressa & obscurata, mox restituta iterum caput sustulit, conseruatione in inter tot calamitates mirabilem, insultus hostium initio soramidandos, tandem irritos, sapientiamque Numinis semper stibi constantem, qua sub cruce ecclesiam ab ipso orbis initio estio

rescere quam maxime voluit.

g. U. Et hinc summa historiae ecclesiiasticae veteris testamenti necessitas, utilitas, iucunditas intelligitur λ quae inde etiam apparet, quod ipsi scripturae sacrae lux amplissima per eam an

fundatur, deque populorum antiquissimorum origine, fatis, studiis, ratione colendi Deum, simulque de idololatriae ortu, indole, progressu, generibus, aliisque memorabilibus, crudiamur, quae cognoscere atque perspecta liabere, neminem poenitere potest. f. VI. . In hisce euoluendis, atque perscrutandis, ita versandum, ut utilitatis potius, quam delectationis, habeamus rationem, nec tam, quae curiosa sint, consectemur, aut iis ultra, quam par est, inhaereamus, sed potius ea prosequamur, quae prosunt, quaeue ad nasuram & indolem regni diuini intimius &accuratius pernoscendam, hinc vero & ad veram sapientiam ac prudentiam , in rebus ad noliram aliorumque hominum salutem spectantibus, comparandam, conducunt. Disce nenda itaque & hic necessaria a non neces artis, & his tanium tribuendum, ut finis praecipui atque primarii ubique habeatur ratio.

f. VII. Iuvabit etiam, ut cuncta ordine pcrtractentur, hancce

ecclesiasticae historjae partem in certas periodo, dispesceret

Cumque

26쪽

Cumque varici hoc neci ratione queat, ' cuique etiam fas fuerit, partitionem, quae prae reliquis placuerit, sequi, haud contemnendum tamen illorum institutum, qui, oeconomiae se deris gratiae rationem habentes, Veteris testamenti historiam ecclesiasticam in duo interualla maiora dispescunt, quorum prius a mundi & ecclesiae origine ad Mosen, posterius a Mosio ad Christum progreditur. Vtriusque autem, periodi minores, iuxta praecipuas, quas ecclesia subiit, mutationes, constitui possunt.' Sunt, qui historiam ecclesiasticam veteris testamenti in duas periodos dispescunt 3 sunt vero etiam, qui tres, sex, septem, immo octo, nouem & decem, constituunt. Nonnulli, qui ex Io. COCCE ii schola prodierunt, ecclesiae militantis tres aetates seu periodos principes constituum I primam, promissionis, ab Adamo usque ad Mosen; alteram, veteris testamenti, a Mose usque ad mortem Iesu Christi; tertiam denique, noui testamenti, a morte Christi usque ad finem mundi. In qualibet aetate iterum septem alias periodos, seu articulas obseruant, maga a non tantum in numero septenario mysteria quae rentes, sed istas periodos ita inter se comparantes, ut, quae in prioribus occurrunt, velut typum ac imaginem eorum, quae in posterioribus, praesertim ultima euenerunt, aut euentura sint, exhibeant. cons.

NICOLAus GuRΤLERVs in Geoc prophet. pag. 3o. δι. re tr. item HENRicvs Huta Ius in Ruxis temporum, seu fhemare triptiti pνophetiae historicae, eiusdem libro de Pachbue prophetarum sacris, adiecto. verum, si ordinis causa, tempora ecclesiae ita disponerentur, unicuique sua merito relinqueretur sententia. Quod autem ista interualla diuinitus ita constituta, ad res sublimes significandas autumant, id eiusAmodi est, ut dubitem, an temere cuiquam persuaderi queat. Septenarius numerus ceteroquin mysterio in scriptura sacra non caret.

Sed quod septem cuiusque aetatis periodi in ea ita fundatae sint, ut nec plures, nec pauciores constituere liceat, id frustra supponitur. Nec fundamento certo innituntur, quae de unius periodi ad alteram relatione dicunt. Ex qualicunque enim euentuum, quae diuerso tempore contigerunt, eonuenientia aut analogia , nondum

colligere licet, unum alterius fuisse typum. CAMPEGIVI VITRINGA

27쪽

PROLEGOM. IN HIITOR. ECCLEstasT. vir clarissimus, tempora ita distribuit, ut septem totius veteris testamenti constituat periodos ἔ primam, mundi conditi, usque ad diluuium ; secundam, mundi diluuio perditi, usque ad vocatum Abrahamum ; tertiam. Abrahami a Deo vocati ex Ure Chaldaea. rum ad occupandam Palaestinam, usque ad exodum Israelitarum ex Aegypto; quartam,ab Israelitarum ex Aegypto exodo, usque ad iacta fundamenta templiSalomonici; quintam, a templo illo extructo, usque

ad eius per Babylonios destructionem; sextam, inde usque ad princia patum Hassamonaeorum ; septimam denique a principatu Hassamo. naeorum,usque ad natum Christum; in spoup historiae re chronolo. g e Iacrae, p. 3. ro. Sequitur hacce in partitione, ut ipsemet profitetur. TORNIELLUM, PETAVIvΜ, vssERivM, sed ita, ut, cum illi totum hoeee tempus ad sex periodos illustriores reuocauerint, ipse sextam, quama eaptiuitate Babylonica ad Christum ducunt, in duas distinxerit. Alibi tamen vir ille doctus in temporum rationibus disponendis, propius ad hypothesin Cocceianam accedit; in γρο scilicet doctri e propheticeo II F. item cap. VII. p. ι0. seqq. Mihi optimo fundamentoniti videntur, qui militantis echlesiae tres perioὸos illustriores statuunt, pro triplici federis gratiae oeconomia, quarum duae priores ad testamentum vetus, sumta voce in latiori significatione, ultima ad nouum pertinet. Insignem enim admodum mutationem hisce temporibus ecclesiam subiisse, res ipsa docet. Quae vero in hisce periodis contigerunt, iuxta euentus maxime memorabiles disponere incertum ordinem, conuenientissimum fuerit. Quod qua ratione a nobis factum sit, ipsa nostra ostendet tractatio.

f. VIII.

Inter fontes, ex quibus historia ecclesiastica veteris testa menti haurienda, primum praecipuumque locum tenet scriptura sacra veteris testamenti, inque ea libri canonici, maxi

me historici, sed apocryphi quoque, qui iustorica continent.

De veritate autem narrationis in libris canonicis eo minus dubitandum , quod a diuino spiritu eos inspiratos e isse constat. Quanquam aliis quoque argumentis comprobari possit, lon- se certiora & accuratiora esse , quae scriptura sacra de rebus histo

28쪽

historicis tradit, quam quac profani scriptores in suis monu

mentis consignata reliquerunt. In scriptura sacra, speciatim libris canonicis, quicquam etiam

in rebus historicis, occurrere, quod Veritati non sit consentaneum. nullo hactenus exemplo comprobari potuit. Fidem itaque summam,& quae nullam dubitationem admittat, promerentur, quae in ea narrantur. Idque eum aliunde satis constet, tum ex ipsa scripturae cum historicis profanis collatione, luculenter demonstrari potest. Aut enim, quae profani scriptores tradunt, cum scriptura sacra conissentiunt, aut non consentiunt. Si consentiunt, mirifice inde histo tiae sacrae veritas confirmatur, id quod itaculenter ostendit PETRus DANIEL HvETius , in demonstratipne sua euangelica. Si non consentiunt, profanae historiae tam incerta est, tamque lubrica fides, tanta auactorum', qui eam litteris consignarunt, a se inuicem discrepantia, ut ineptus plane sit ae ratione destitutus, qui eam historiae sacrae praeis ferre velit. Nemo hac de re dubitabit, qui legerit ac expenderit origines sacras EdvARDI STILLINGFLEETI , praesertim, quae cap. V. σβqq. 'de incerta fide historiarum' apud ethnicos antiquissimarum, erudite disputat. Miranda itaque est temeritas, an impietas, IO. TO LANDI, qui aut sTRA LONEM, aut alium quemcunque scriptorem. ethnicum praeferre Mosi non dubitat, in origini ι iudaicis , eius adeιρ daemoni additis, qua de re in ipsa tractatione erit dicendi locus.

. s. IX.

Post scriptuim sacram commemorandus nobis merito est pL. xosΕΡΗ , Malathiae sacerdotis filius, gente & religiolio Iudaeus, qui seculo post Christum natum primo vixit,scriptisque & eruditione sua magnam existimationem consecutus est. Is vero suae gentis a prima origine, ad sua VSque sere tempora, pertexendo historiam,& subinde quae si iccincte in scriptura sacra dicta erant, amplificando & illustrando, non potuit non praecipua, de quibus in historiae ecclesiastica agitur, capita attingere. Qua in re licet non semper tanta, qua decebat, fide & industria; iudicioque exacto Versatus sit, non tamen prorsus eius sperneada est auctoritas.

29쪽

Τo PROLEGO . IN HlsTOR. ECCLEgIAST. Praeter libros septem enim de bello iudarco, reliquit αρχMο- λογιας, hoc est , antoquitatum, vel , Ut alii loqui amant, originum imdaicaru*, libros viginti, in quibus iudaicae gentis historiam ita perse quitur, ut ab ipsa mundi creatione exorsus, ad duodecimum usque Neronis annum progrediatur. De fide autem ac integritate eius, non una eademque virorum doctorum est sententia. Ne quid enim de iudaeis dicam, qui varias ob caussas in eum longe sunt iniquissimi, quod scilicet nonnulla scripserit, quae ab homine iudaeo scripta nol-Ient , fuerunt etiam inter chriistianos, qui parum honorifice de eo sentirent. cAM R BARONIUs nullam in annalibus suis ecclesiasticis oe- casionem reprehendendi Iosephum praetermittit, quod & in annali bus veteris testamenti facit IACOBvs SALIANus. Nec mitior in eum est LEO ALLATIus, quippe qui, cum IOS PHI SCALIGERI elogium, quo . Iosephura ornat, quodue deinceps aifcremus, speciatim verba haecce: audacter dicimus non stam in rebus iudaicis,sed etiam in externis tutiis illi credi, quam omnibuι Graecis re Latinis, recensitisset, verissime quiadem id a scALicεRo dictum, iudicat, sed eo tantum respectu, prout id audaci r se dicere pronuntiet, cum extremae audaciae sit, hominem densissimis errorum tenebris inuolutum, Omnibus Graecis&Latinis scriptoribus anteferre , not. sed stath.p.ιI. Id quod & 3MONAa ITTIGIO, loco deinceps citaudo, Obseruatum. Io..H ARD v INI proluissionem de nummis Herodiadum eo unice spectare, ut Iosephi fidem elevaret, docet vir clarisiimus LA CROIE , in defensione deteruis siriptorum contra Io. Harduinum, pag.Iy. Immo eo usque audaciae proingressus est, ut Iosephi optra, quae hodie extant, plane supposititia , ik a nescio quibus impostoribus seculo decimo tertio conficta, contenderet. Addi his & alii possent, qui passim acerbe satis eum perstrinxerunt. Qgidam enim, inquit doctis limus Iosephi vindex, cAROLvs DAvavet, in Iosepho culpant summam dc intolerabilem mentiendi libidinem, quidam negligentiam, alii fraudem & adulationem, nec minima est eorum querela, qui acriter in eum insurgunt, quod antiqua Mosis & aliorum miracula eleuare videatur, in libris duobus pro testimonio s. Iosephi de Christo p. 4Io Et negari utique nequit, quaedam a Iosepho perperam dicta occurrere, quorum praecipua in 'unum collecta exhibet TuoMAs ITTIGius, in prole gomenis eruditi stimis,

editioni operum Iosephi, quaς anno Moc Σcti Lipsiaς prodiit, prae-

30쪽

s historiae Flau. Iosephi; quod Halaiae anno MDC cI. lucem ad spexit. Et BRiscinus quidem in prima examinis siti parte, quantopere chronologia Iosephi a chronologia scripturae sacrae discrepet, ollendit, idque eo potistimum conlilio, ut palam faciat, Is ΑΛ cvMvoss IvΜ emendatiorem temporum veteris testamenti computatio-

.em, tu veram aetatem mundi, frustra sibi aliisve a Iosepho promisisse. In altera autem parte errores Iolephi reliquos summatim comis

plectitur; quae scilicet de hominum primorum conditione, lapsu. 'saerihciis Caini & Abelis, nec non de illiis Dei, Gen. VI. . . perperam dixit. . Notat porro quaedam de Nimrodo, de Tisara, Abrahamo, Mosi non memorata, nec non de Canaane aliquid minus verum et itemque de caussa profectionis Abrahami in Aegyptum, 'deque mora eius & doctrina ibidem; de. Agare, Sarae ancilla, de Sichemitis a Simeone & Leui occisis, de nomine filii posteriorix

Rachelis, de ossicio Potipharis &- eius uxore. Pari ratione non pauca notat Iosepho de Mose memorata, quae nec a Mose tradita sunt, nec iis, quae Moses de se scribit, consentanea. Hinc tepidum . eius de miraculis quibusdam diuinis iudicium, nugas quoque de aquis amaris, & de Manna, silentium de Ebraeorum idololatria iadelerio, in recensu praeceptorum Dei errorem & superstitionem , profanum de tabernaculo sacro,& rebus eo pertinentibus, iudicium, ambitioiam φιλαυτίαν Mosi adscriptam, vocabulorum quorundam 'ebraicorum irreptam interpretationem, mendacium in honorem idolorum & Romanorum gratiam aliquid Sauli & Dauidi perperam adscriptum, peristringit. Nec dimittit assertionem, parum firmam, de nomine Pharaonis apud Aegyptios; dubitationem, quam vocat impiam, de miraculo Ionae; .nbuiola quaedam de rege Vlia, erratumque chronologicum in reterenda Danielis historia, & quae reliqua liant eiusdem generis. Similia obseruauit ANTONIus vΛN DALE in dissertat. super Aristea de septuaginta interpretibin, cap. X. σ XL pag. δδ. sqq. Sunt tamen quaedam inter haec, quae, ni fallor, aut excusare, aut in mitiorem interpretari licet partem. Vnde & his

non obitantibus, suere viri docilismi, qui praestantissimis fideque digniti is historicis eum annumerandum censuerunt. Hos inter B ι . pri

SEARCH

MENU NAVIGATION