장음표시 사용
51쪽
40ceptum ipsi legislativae potestati obesset. Et mandatum est ut quid populo de jure persuasum sit exprimat, id est ut leges non tantum serat ac Promulget, sed etiam mutet et abroget. Nec nisi ex juris idea apparere potest, quam necessaria sit Iegis mutatio et quomodo debeat mutari. Ius naturale continuo finem debet ostendere, qui civitati propositus est; persectionem, ad quam debet pervenire. Ex ea perfectione conficietur, quam imperfecta sit praesens
conditio et qualis fieri debeat. Ut ipsa haec conditio
qualis sit cognoscatur, missa quaestione utrum Pe secta sit an vitiosa, historia requiritur, quae ostendit unde orta sit, et statistica quae eam exponit qualis nunc est. Quum igitur in universum negari nequeat, leges mutandas esse ac reformandas, politices est ut decidat, an jam nunc ei in universum agnitae necessitati obtemperandum sit, nec minus ut viam indicet , qua, si atteuditur ad praesentem conditionem universam, non tantum quod ad ipsas leges attinet,
de quibus quaeritur, mutatio optime possit institui si .
Est quasi reconciliatio historiae et statistices ab una parte, et juris naturalis ab altera. Numquam autem politices applicatio cuiquam committi potest praeter ipsum legislatorem. Et si ad hoc suum munus rite at-
deal), quam infinito tempore assequi debemus, eum praesenti nostra eonditione idet Goschichthogriu' nnd das Ges ictibili in conseratur ae conjungatur, nova exoritur speetes, ad quam hoe ipso tempore progrediendum est, quae diei meretur: der Musiethogrissund das Musterhild, es. KR tsE Abrisi dos Syst. der Logivp. 54 et Iso.
52쪽
tendat et rem sibi mandatam bona fide gerat, nullus est metus, ne umquam impediatur juris processus. Quomodo gerenda sit, facillime potest ostendi. Ipse quotidie reformare et emendare non Potest; populus autem a progrediendo numquam desistit. Fori usus legem ferre nequit; vitia reperit; in ejus fraudem agere studet. Legislator hunc usum impedire non debet, donec quid requiratur Perspicue Pronuntiaverit, et quid desideret distincte professus sit. Tum ipse debet relarmare, supplere, abrogare. Quodsi negligit, et quidem donec sori usus legem absque legi latore mutet, imperfecta est civitatis conditio ac valde aegrotat. Ita erat apud Romanos; et quod ad ipsam rem attinet consuetudo egregie perlacit quod ipsi legislatori perficiendum fuisset. Hoc autem nobis exemplo esse nequit. Alterutrum valet; lex populi de
jure sensum aut exprimit aut non exprimit. Illo casu legem mutare non licet, hoc autem mutatio perficienda est. Donec autem lex mutetur, sanctissime ei obtemperandum est. Ab ea discedere nec tamen eam
mutare mira est juris realis ac larmatis confusio, et eodem redit ac si quis eodem tempore abrogare vellet ac desendere, delere ac tueri. Talem viam calcare non licet. Ex nostra sententia jus naturale finem indicet , consuetudo declaret cives ad illum finem velle procedere, legislator ostendat se hanc populi voluntatem percepisse eique obtemperaturum, idque simplicissima ratione, nimirum mutandis suis legibus, ubi cum populi voluntate non amplius conveniant. Quapropter minime tale institutum desideramus, quod
53쪽
42 Romanorum Praeturae simile sit. Praetor enim cum legislativa potestate nihil habuit commune; nou erat nisi organon consuetudinis, quae valebat praeter, imo contra leges si . ratenus tantum Praetorem nobis deesse dolemus, quatenus apud nos quoque organon requiritur, quo legislativae potestati innotescat, leges mutandas esse. Et persuasum nobis est, huic proposito optime inservire posse institutum, quale a SCHRADERo commendatum est.
Ex praecedentibus ita concludendum est: Ubi ius positivum viget, jus naturale valere nequit, nec aliud quid agere potest, nisi ut vitia legum indicet et una cum necessitate etiam finem mutationis Ostendat.
si Ut jus civile adjuvaret, suppleret, eorrigeret.
54쪽
x aDUID SUNT NATURALES OBLIGΛTIONES pquum itaque nobis apparuerit, legislatorem g nerales omnes regulas, quas in leges suas receperit, ex jure naturali depromsisse, nec praeterea ullam vim juri naturali universe posse concedere, denique, in judiciis numquam ad juris naturalis effata provocandum esse, corruat necesse est opinio eorum, qui naturales obligationes, nomine circumscripti, ejusmodi obligationes existimant, quae non positivo, sed naturali jure nituntur. Si quis autem perspicere v sit, quantopere ad sententias sibi invicem prorsus contrarins pervenerint, unum alterumve exemplum reputet, veluti minorum Obligationem et praeseri tionem. Quaerebatur, utrum minorum obligatio naturalis sit nec ne. Respondebatur ex jure naturali, obligationcm esse naturalem, dummodo minor revera animum habuisset se obligandi. Quo responso
55쪽
res absoluta videtur. Sin enim lex ipsa ex naturali obligatione soluti retentionem concederet, hic autem naturalis obligatio reperiretur, conclusio videbatur expedita. Attamen, jure Romano coacti, hic non Subsistendum esse censuerunt. Distinguebatur inter obligationes naturales receptas et reprobatas , in laro civili meacos et inessicaces. Soluti quidem retentio naturalibus obligationibus universe erat concessa, nec verbum additum de receptione aut re . Probatione, nec multum profecisse videbantur qui contendebant, naturales obligationes valere in lam
civili, nisi ejusmodi sint obligationes naturales, quae in Dro civili non valent; attamen sine illa distinctione principium delandi non poterat, in ipsum autem Principium inquirere temerarium videbatur. Et laris de-landi potuisset illa distinctio, idque secundum regulam juris, qua generalioribus specialia derogant, si huic illive naturali obligationi vis sua disertis verbis
denegata esset, veluti si de minoribus dictum esset: minorum obligatio naturalis est, aut: minorum Obligatio ne naturalis quidem est; verum ejusmodi legis Praeceptum non inveniebatur. M provocabatur, quod Qerti quidam essectus, naturalibus obligationibus uni erSe concessi, hac illave specie denegarentur; at
quid conclusio de principiis decidere poterit 7 eaque denmatio nonne ipsa principiis nitebatur 7 Utrum na- tiaralis obligatio ideo non existit, quia ejus essectus
QD reperiuntur, an vero essectus desunt, quia nec
'turalis obligatio adest 3 Ubi autem diserti locist runt, quibus do es tu quodam disceptatum e
56쪽
set, legibus tantummodo, uti apud nos, erant adstricti, et inquirebatur, utrum lex actionem tantum denegasset an vero obligationem vetuisset aut nullam declarasset aut personas contrahentium obligandi incapaces judicasset. Quod vero quid poterat probare ΤΗic quoque regula valere debuerat: Generalioribus specialia derogant. Ea autem legis dispositio, quae
obligationem universe nullam declarat, generalius praeceptum est, quia ad omnes essectus pertinet; ea autem, quae propter naturalem Obligationem quosdam tantum essectus concedit, praeceptum est specialius. Denique, etiamsi lex obligationem vetuisset, ex qua
actio prodiisset, quid hoc nocere potuit obligationi ex naturali jure repetitae et effectui, et ab ipso Iegislatore concesso 7 Neo ista ratione sibi in sua opinione constare videbantur. Scio Macedoniano V. g. , Roma-manorum exemplo fi), naturalem obligationem nouesse peremtam arbitrabantur. At quam ob causam 7 Quia Senatui tantum placuerat nne actio petitioque daretur. ' At ita nullus hic fuit de naturali jure sermo. Ad praescriptionem quoque attendendum est. Inter Omnes receptum fuit, eam nullo modo ad jus naturale reserri posse. Ius enim perimi posse non videbatur, quouiam certum annorum spatium, sit licet longissimum, Praeterierat. Ex quibus statim essicie dum erat, post praescriptionem naturalem obligati nem superesse. Idque plures desenderunt, probationis tamen gratia provocantes ad effectus, quos etiam post
slὶ a Naturalis obligatio manet, D. I 0. de set. Mared.
57쪽
praescriptionem percipiebant, nec minus ad effata jurisprudentium, qui praescriptionem aut ad solam actionem aut ad totam obligationem referebant. Alii vero, quibus item praescriptio non videbatur pertinere ad jus naturale, eam tamen jure gentium receptam censebant, ideoque naturalem obligationem manere negabant. Cujus igitur negationis haec causa
fuit, quia jus positivum exceptionibus ex jure gentium depromtis talem vim tribuerat st). Quare autem magis ad hoc juris positivi praeceptum quam ad dispositionem, quae est de ipsis naturalibus obligati nibus, attenderetur, explicatione indigere non vid hatur. Alii naturalem obligationem ideo reiiciebant, quia hic peremtoria meeptio aderat 2ὶ; alii denique
eam ob causam, quoniam qui jus suum actione exercere neglexerit universum illud jus non curat, praescriptionis autem ea videbatur ratio, quod qui jusmum Per certum tempus exercere noluisset, ei in futurum non liceret sententiam suam mutare 3). Unde autem hanc esse ejus instituti rationem pere
sit Da amaret ar l. l. p. 28. recte ostendit sam Iis rondidisse inspositivum et jus eivile, quod eodem redit ae confusio iuris turalis et iuris gentium. 2ὶ Fos Loua in archiv. s. eis. Pr. X. a. a j xu υν Theoria dea gem. civi Ireelita l. 210 sqq. Luaismanras
l. l. p. 31 sq. Nee tamen hane praeseriptionis rationem po sum eou dere. Quid enim ubi ereditoris plerumque non nisi negligentia et error reperitur, eius voluntas saeiat ad rem, non perspicio. Plures autem Icti ubivis conantur, quoscumque juris esseetus non nisi a creditoris sive a debitoris voluntate deis
58쪽
47perant 7 An ex lege 7 Quodsi ita sit, hic eadem valent, quae de minorum obligatione modo attulimus. Systema igitur, cujus causa jam cecidit, ubi de philosophia tantum disceptavimus, nec ad quaesti
nem reSpondere potest, utrum certa quadam specie naturalis obligatio reperiatur nec ne. Quapropter ut ad aliam theoriam confugiamus neceme est. Quum
autem nobis jam apparuerit, in judiciis provocari non posse nisi ad jus positivum, perspicuum est, ad quaestionem, de qua diximus, ex positivo tantum
Et quidem ita censendum arbitramur: Quemadmodum civilis obligatio non est nisi obligatio, quae, legi innitens, ea lege plena vi munita est; ita naturalis quoque obligatio obligatio est, quae, aeque legi innitens, non plena sed minus plena vi munita est, et caret actione. Ad alterutrum igitur genus potest referri. Aut enim minus plena vis, qua utitur, superest ex Plena vi, qua antea gavisa fuit; aut ab initio minus plena fuit. In jure Romano illius generis, Secundum Plerorumque certe sententiam, exemplum est in praescriptione; hujus autem in pactis. Posterius vero genus, ubi vis ab initio m nus plena fuit, duas species continet. Fieri enim potest, ut lex obligationem constituat eamque minus pleua vi muniat, dum sine expressa legis dispositione nullam omnino vim habuisset; exemplum iterum in pactis quaerendum est. At aeque fieri potest, ut obligatio, quae, si lex plane de ea sileret, plena vitisa fuisset, quoniam pertinuisset ad generaliorem ju-
59쪽
ris regulam, ideo tantum absoluta auctoritate destiis tuta sit, quia lex vim, quam habuisset, ei partim ademerit. Exemplo sit Scium Macedonianum. Si Senatui nihil statuere placuisset, contractus ad generalem, quae est de mutua data Pecunia, regulam reserendus fuisset nec ulla vi caruisset. Quum autem tum ipsa hac specie, ubi de pecunia filiolamilias mutua data sermo est, certam quamdam vim, nia mirum nactionem petitionemque' eripuerit, reliquavis remanet, et ab initio inde filiusfamilias non nisi naturaliter obligatus est. An vero omnes hae Species, trium numero, apud nos quoque reperiuntur7 Quae secundo loco mem rata est quibuscumque sine dubio remittenda videbitur. In nostris legibus nulla est dispositio, quae naturalem obligationem constituit, ubi praeter illam plane nulla adfuisset obligatio. De tertia autem specie dubitari nequit, quin etiam nostro jure adsit. Exemplum est in obligationibus, ex alea Ortis. De quibus, si a. 1825. Cod. nostri de jure civili non adesset, nullum foret dubium, quin ad generalem regulam de contractibus pertinerent. Quum autem illud legis praeceptum , etiamsi ab initio, non nisi unum essectum, actionem scilicet, et a. 1827. alium o sectum, nimirum novationem st), Sustulerit, caeteri effectus ipso jure supersunt, et soluti retentio competeret, etiamsi a. 1828. deesset. Utrum etiam
iij mmm a. 1827. legislator sibi eo literit, hic quaeri non potest.
Nec tamen eum defendere auderem.
60쪽
eo casu, quo lex contrahentium personas obligationis incapaces censuerit, aut obligationem vetuerit nullamve declaraverit, dum si nihil cavisset, obligatio ad generaliorem regulam pertinuisset et plena vi usa fuisset, an, inquam, etiam eo casu naturalis obligatio existat, ad hanc quaestionem non nisi exactissima
interpretatione, historia quoque innitenti, idque iusingulis distinctis speciebus, responderi potest, qua efficiatur, utrum lex iis verbis, quibus usa est, actionem tantum denegare an vero quamcumque obligationem tollere voluerit. Est autem animadvertendum,
parum hic juvare distinctionem, quae nonnullis placet, legem scilicet ubi quid vetat plenius tollere voluisse quam ubi quid nullum declarat. Parum solido fundamento haec distinctio niti videtur, aut potius
mero arbitrio adscribenda esse. Utrum vetandi aut interdicendi verbum plus valeat an minus, in Singulis quibusvis casibus inquirendum est. Ita Romanis quoque visum est. Sciendum est, ait Ulpianus, 1τά interdictam inter virum et uxorem donationem, ut ipso jure nihil valeat quod actum est; - ipso enim jure quae inter virum et uxorem donationis causa geruntur nullius momenti sunt il). An prima quoque species apud nos usu veniat, item unice pendet ab explicatione eorum legis praeceptorum, quae pristinam conditionem, quae plenam vim continuit, mutaverunt. Sic v. g. de Praescrip