Dissertatio juridica inauguralis de naturali obligatione : quam ... ex auctoritate Henrici Guilielmi Tydeman ...

발행: 1845년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

autem solutio minime repetenda est ex voluntate in

debitum solvendi, ita ut soluti retentio non nisi jure ac obligatione niti possit, naturalis Obligatio vere est obligatio. An quis putat, solutionem haud volunt rie ac scienter factam), quae Propter obligationem locum habuit, jure valituram osse, si ipsa illa obligatio jure non valeat, id est non existat 3

Cum hae autem nostra sententia, in naturali sciliacet obligatione juridieam esse rationem inter soluti nem et causam praeteritam, ita ut vere sit obligatio, nullo modo pugnat, quod debitor naturalis ad solutionem cogi nequeat. Ratio inter solutionem et causam praeteritam in naturali obligatione haec est, ut quod solutum sit non possit quasi indebitum condici. Hoc jus exstat ante solutionem, et quidem statim aenata est naturalis obligatio; quod vim suam non me Ceat, antequam rerum conditio ejusmodi sit, ut eam exercere possit, nemini mirum esse potest. Num autem jus ideo non exstat quoniam effectum habere nondum potest 3 Etiamsi naturalis obligatio vim suam

nondum mavifestet, attamen exstat. Et si verum esset hoc ex compensatione essici non Posse, quasi compensatio nihil sit nisi soluti retentio, patet tamen o novati Otie et constituto, ex pignore ac fidejussione fi).s j Parum valet quod ait cΗMnta sEs l. l. p. 10. 2paraus was auseinem Dinge uetaen Ianii, lassi steti nichi ersehen, Was es betae l. Etenim si quid aeremoria habere potest, ipsum prin-eipale jam sit necesse est. Naturalem obligationem non esse aein Fordervvsverhalinim, V perspicuum est; aelio enim, Bdie For-derung deest. At nee extra cullissassEXII Institutiones tale

72쪽

6l Nec quisquam in errorem se duci patiatur, quod juris et obligationis notiones sibi invicem oppositae sint, ita ut ubi obligatio adsit etiam jus existat. Hoc enim

verissimum quidem est, sed facillime quidam eo abuterentur. In naturali obligatione debitor ad nullam praestationem Obligatus est, quapropter etiam creditori nullum jus competere videtur, adeo ut tota haec ratio cum jure et obligatione nihil habeat commune. Et revera, actu obligatio non manifestatur, et actu creditoris quoque nullum jus apparet; potentia autem ab una parte juris, ab altera obligationis emctus ro- peritur si). Ut etiam actu vim Suam exerceant, utraque factum quoddam, novam rerum conditionem, exspectat. Debitor non est obligatus ut praestet, verum ut si quandoque praestiterit non repetat; et creditor non habet jus petendi, Verum solutum retinendi. Itaque naturalis obligatio solutione non incipit; imo, ante solutionem existit; polentia effectu jam gaudet; actu vim suam solutione demum manifestat, eaque solutione ipsa perimitur. Post solutionem debitor obligatus est ne repetat, at caeteri quoque omnes ne repetant Obligati videntur 2). Eo au-

axs satis resutata sunt.

si) Naturalis obligatio ab obligatione sub conditione eo dissert, quod illa non nisi esseelus, hie autem itis ipsum potentia duntaxat reperiatur. Obligationem in diem eum obligatiove sub eonditione

hae in re eonvenire, et certo tantum disserre, ita ut neutra in-dΦbiti eondietionem excindere debilisset, alibi ostendimus.s2ὶ quod urget calliniΑ'sEI l. l. p. IS.

73쪽

tem disserunt, quod creditor naturalis adversus caeteros omnes ad dominium suum, adversus debitorem autem, nec nisi adversus hunc, ad naturalem obligationem provocet. Debitoris igitur naturalis obligatio post solutionem non est caeterorum obligatione major, sed alio nititur fundamento. Etiamsi nulla adesset naturalis obligatio, ita ut solutum condici posset, tamen qui acceperat adversus caeteros Omnes ad dominium suum provocaret. Ante solutionem autem debitoris obligatio caeterorum obligatione major est omnino, aut potius solus obligatus est, ut aliquando solutum non repetat, quod OPtime patet ex compensatione; adversus nullum enim praeter naturalem debitorem creditori competit jus compensandi; et obligatio, ut compensationem admittat, mere personalis

est ac debitori unice propria. Ubi solutum retinet creditor naturalis si), provocat ad obligationem quae

non existit sed exstitit tempore solutionis eaque so- Iuta est. Quod ea utatur forma exceptionis, non negationis, hinc explicandum est, quod nullo modo indebitum stricto sensu solutum esse negare possit. Si quis ad D. 64. de cond. indeb. n Debiti vel non debiti ratio in condictione naturaliter intelligenda est ' remittat , hunc locum magis essectum quam larmam spe tam respondeo, et provoco ad D. 10. D. 108. de V. S.

D. 41. de pecul. D. 16. S 4. de fid . Qui solvit sic ait: Τibi solvi quod solvere non fuit necesse. Hoc

si j i. e. qni ereditor naturalis suil. Solutione enim creditor esse desiit.

74쪽

autem creditor naturalis negare nequit; nihil respoudere potest nisi hoc: At solvisti quod, quandoque s lutum, tibi repetere non licet. Hic igitur provocatur ad obligationem jam exstinctam; haud ita in compensatione et pacto de non petendo si). Hic enim creditor naturalis provocat ad obligationem, quae adhuc exstat. Ubi compensatio locum habet, actor ait: C. mihi debes ex mutuo; reus autem respondet: at tu mihi in eandem summam obligatus es, ideoque retineo 2ὶ. Idem valet de pacto quod est de non petendo. Actor enim contendit C. sibi ex mutuo deberi; reus autem respondet: at naturaliter mihi obli

gatus es ne petas 3 . Negari quidem uon potest, civili

sal quod dieitur ipso jura eompensari, id de tempore duntaxat intelligo, non de ratione eompensandi. 23 Immerito crinisT AIsEx l. l. p. 21. In der eae c. compens. ver .eiori det Bhklagia me Zahlung hlosa deshath, weil er die senium gesehuldigie quanti tot belraehien Lann als eine Minem creditor Plei stete, und von diesem ala Debitor dessethen OMeeis EurueligeIeistele quantitat; et behanptet, dam das hisher duretidio Mel trahivng sacilaeti hestandeno negative Ferhiatntis ganr dxsse the Resultat enthalte, melehes eine reelle Frsu lung voti heiden Seiten herbeigenhri halle. V si enim res ita eonsideranda esset, quasi debitor eivilis ereditori civili, hie acilem quippe dε-hitor naturalis naturali creditori solvisset, creditor naturalis simplicissima ratione posset negare, et hujusmodi verbis uti: nihil tibi Ox mutno debeo; nam exstineta est ea obligatio solutione. sa) Iterum immerito CBEIsma sEN l. I. a Die aus dem paelum da non petendo erWorbene naturale Forderung des deh. eiv. tit voliaethst volt standig ersulit; denn der oreae eis. kann jetri nielit mehe mit Ernig Hagen , und det Debitor ist dem Ersolgo naeli Dei von seinet Verbinvitet Leit, so lange ee nichi Deiwiltig lei tet. Si naturalis obligatio jam impleta ideoque soluta erat, ereditor eivilis non amplius naturaliter obligatus esset ne pe-

75쪽

debitori, qui jus compensandi aut pactum de non petendo neglexerit, ideoque errore solverit, indebiti condictionem competere, at inde non sequitur, eam solutionem ideo indebiti solutionem esse, quia civilis obligatio jam impleta erat et soluta. Hus indebiti condictionis alia ratio est. Qui naturalem scilicet obligationem cum civili compensare potest, a creditore civili ad praestationem cogi nequit nec quidquam amittat necesse est. Quapropter si ex civili obligatione, quam ita tollit, solvat, naturalis quidem

obligatio ei salva manet, verum nullo modo ei prOdest, Di nova quaedam res eaque satis incerta contigerit. Errore igitur factum est, ut jus suum exercere non possit. Eam ob causam restituendus est; nec nisi

indebiti condictione potest restitui. Etiamsi civilis obligatio non erat sublata, ejus essectus tamen naturali obligatione delebatur. Propter hanc enim a debitore nihil exigi poterat; sin itaque solvit, praestitit quod pracstare non fuit necesse, id est indebitum. Nec quidquam contra haec omnia valet D. 51. de cond. indet,. nri quibus causis retentionem quidem

habemus, petitionem autem non habemus, ea si solverimus repetere non possumus. ' Verba nimis perspicua sunt quam ut vocabulum acientes interpretatione nostra quasi intrudamus s). Attamen impediteret, ita ut artione sua summo jure uti posset. In vero pacto de non petendo una cum naturali obligatione s inae eo nascitur ileivilis quoque tollitur p At nusquam modis solvendarum obligationum Romani paeta annumerarunt.

76쪽

dimento nobis non est. Ad eas species pertinet, quae in D. 33. eod. et alibi memorantur. Si quis bona fide in alterius area aedificet, non Opus est ut restituat nisi impensae ei resarciantur; actione autem eas impensas repetere non licet si). Retentionem habet, petitionem non habet. Sin autem restituit, indebiti condictione uti non potest. ' Ratio redditur a Iuliano: v quia nihil accipientis fecit sed suam rem dominus habere incepit. ' Et sufficit haec ratio,

ut appareat, eam speciem cum nostra re nullo modo conjunctam esse. Eo tantum conveniunt, quod in

utraque specie qui solverit aut restituerit jus suum essectu destituerit; eo autem disserunt, quod unus haliquid accipientis secerit,'' de altero autem idem diei nequeat. Naturalem obligationem autem esse rationem juris, nec nisi eam rerum conditionem deesse, quae ut vim suam manifestet requiritur, ita ut voluntas debitoris nihil ad rem faciat, ex eo imprimis prodit, quod ea conditio existere possit sine eius Voluntate, imo contra eam, si scilicet creditoris naturalis creditor fiat. Eo casu jure cogitur ut naturalem suam obligationem impleat, adeo ut dici nequeat, naturali obligatione voluntatem nullo modo esse constrictam. Creditor non statim cinere potest, Sed novas res exspectare debet sa).

ill cae quae de ea re diximus in Iaarh. ete. eui addatur imprimis h. I 4. I. I. eomm. div. sal Eadem sibi objicit ipse RIsTIAIras l. l. P. 136. sqq. Quaerit, quomodo eompensatio ad voluntatem debitoris possit referri. ab eo pendet, ut ait, utrumne ipsa naturali chligatione debitosta

77쪽

GGObligationis definitiones, quibus juris vinculum di

citur, quo necessitate adstringimur alicujus rei solvemdae secundum nostrae civitatis jura, quove obstringimur ad dandum aliquid vel faciendum vel praestandum, naturalis Obligationis nullam mentionem faciunt. Neque hoc fit quia obligatio non est, sed quod plena et absoluta actio describitur, quemadmodum qui dominium definire velit non enumerat modos, quibus restrictum esse possit, sed tantum plenum et absolutum dominium definit. Naturalem obligationem eamque, ex qua non nisi retentio competit, ut est domini obligatio adversus bonae fidei possessorem, eatenus duntaxat continent , quatenus quod plenum est id amplectatur quod est minus plenum, et in principio totum systema Iateat. Per se autem non nisi de plena obligatione agunt, quae actione insignis est. Et ita scribi potuit D. 10. de V. S. n Creditores accipiendos esse constat eos, quibus debetur ex quacumque actione vel peraecutione, et D. 108. eod. BDebitor

voluntas manifestata sit, nec nisi liae specie eompensationem Ioiaeum habere putat. Ferum ita, ut nomen retineatur, a voluntate, quae solutione appareat, ad voluntatem repellimur, quae

ipsa naturali obligatione ostenditur. Et ipsi huic systemati adversatur, quod p. 140 sq. eompensationem non admittat, ubi eivilis oh ligatio exceptione, veluti praescriptione, vi sua desiit uia sit. Hie enim debitoris voluntas salis apparet in civili obligatione, quae sp. 84 sq.) iam per sa etiam naturalis obligatio est. Noe dubium mihi videtur, quin se. 14. de compensat. eum sAVINIO Srstem F. 404. ex se. 6. eod. restringendum sit. Et voluntatem debitoris ubiuis deesse, ubi exceptio adsit, admitti nequit, ut ex ipsa praeseriptione perspicitur.

78쪽

6Tintelligitur is a quo invito exigi pecunia potest. V Et, quia obligatio ita plenam obligationem significare iu-

Ceperat, quae actione conspicua est, ideo dici potuit, naturalem Obligationem, quae actione caret, Obligationem non esse, creditorem autem et debitorem naturalem ita non nisi per abusionem vocari si), verum eo non significabatur, eam ad obligationes non esse referendam. Quod autem bonis non accensebantur naturales obligationes, id ideo factum est, quia rerum conditio, qua bona augere possunt, incertissima

Quum igitur naturalis obligatio non sit nisi obligatio civilis restricta, ubi de una alterave exceptione agitur, hoc tantum quaeri potest, utrumne excitat naturalis obligatio. Quaestio, num ea naturalis obligatio, quae existit, jure quoque valeat, ex nostro systemate absurda foret, quia civilis obligatio, quac jure non valet, cogitari nequit 3). Secundum thooriam autem, quam impugnavimus, etiam haec quaestio movenda est, nec ab altera pendet. Icti Romani de illa tantum agunt, D. 10. de Sci. Maced . D. 19. pr. de cond. indeb. n naturalis obligatio ma

sa) Immerito Gauri 1 ηsEs l. l. p. 25 sq. provorat ad D. 25. g. II.

do her. pet. obligatio ad remunerandum non est δεhligatio na- inralis, es. Bos ΕILvs Comin. XII. a. s. s. disiit ENER Cii Archiv.

f. civ. Pr. II. 393. s vraius system. Iv. sa. quis est qui donatori ius eompensandi tribuereipiat ciuilem obligationem significo, quae numquam valeat. Ne quis igitur obligationem in diem obiteta l.

79쪽

net l .' Quam ob causam in D. 4 l. de cond. indeb.

et D. 59. de O. et A. non essectus, sed existentia tantum naturalis obligationis negatur. In eo tantum errant, quod Propter theoriam, quae ex naturali jure eam repetebat, scripserint: n nec natura debet et nequidem jura naturali obligatur, ' dum scribere debuissent: n nec naturalia obligatio manet. Eorum omnium, quae disputavimus, haec est summa: Ad quaestionem, an naturalis obligatio adsit, non nisi ex lege responderi potest, et mere exegetica est; ad jus autem naturale, aequitatem, humanitatem, quidquid ad legem non pertinet, nullo modo animadvertendum est.

i Me nisi ex suo systemate mainta sis l. l. p. I 02. hie deprehendere potuit Belae ungenane Anadmcks esse. Batio, qua mEA mss I. I. P. 43. voeabulum manet explieuit, inepta est.

80쪽

In D. S. de praescr. verb. quoque remittendum est inter datam et aestimati em. II.

Sana ratio est, quare in D. 5. S 2. eod. in eum qui seiens dedit de dolo actio detur, etiamsi simul oompetat actio in factum civilis. At in D. 14. pr. et D. 15. eod. nulla ratio est. III. In S 2. I. quib. mod. Obl. toll. verba praesena in diemve referenda sunt ad quidquid, quod praecedit, non cum MaoNE civ. Mag. II. 422 sqq. ad vocem aetio, ut quarumque Sit i. q. guarumerangue, quod in pluribus MM. legitur. Praesens de obligationibus sexcenties dicitur, de actionibus numquam.

SEARCH

MENU NAVIGATION