장음표시 사용
61쪽
tione censendum est. Ut sciamus, utrum post eam naturalis obligatio supersit nec ne, provocari nequitrice ad jus naturale nec ad aequitatem nec ad rei, quae dicitur, naturam. Hoc tantum expediendum est quid lex nostra significaverit, ubi praescriptionem modis tollendarum obligationum accensuerit eaque debitorem liberari declaraverit st . Inquirendum est utrum non nisi exactionem tollere et ab ea debitorem liberari voluerit, an vero quamcumque obligationem desero. In lege Francica eadem verba leguntur quae in nostra i 2). Nonnulli interpretum actionem tantum sublatam esse existimant 3). SAvimus 4), qui tamen naturalem obligationem ex naturali tantum jure repetendam censet, contrarium statuit, etiam quod ad codices Austriacum et Borussicum, qui si dem fere verbis utuntur 5 . Ad quaestionem igitur, an hac illave specie naturalis adsit obligatio, non nisi accuratissima Iegum interpretatione responderi potest; haec autem interpretio quaeque ex ea sequuntur usu venirent, ctiamsi lex nusquam naturalium obligationum me tionem fecisset. Si enim certae cuidam obligationi
62쪽
51 quosdam tantum emetus adimit, caeteri essectus integri supersunt, etiamsi nusquam expressis verbis ita sancitum sit. Si quis probare valeat a. 1366. Cod. nostri de jure civili nihil spectasse, nisi ut minores caeterique qui obligationum ex contractubus incapaces declarantur si , nulla actione ad implendos suos contractus cogi possint, facile perspicietur, caeteros Omnes
essectus, quotquot sunt praeter actionem, eorum contractubus intactos relinqui, nec praeter ipsum illum a. 1366. alia dispositione opus esse, quae hoc Statuat.
Item si quis probare possit, a. 141 7 et 1983. 4us dem codicis nihil sibi velle, nisi ut praescriptio actionem duntaxat impugnet, cuivis patebit, caeteros effectus non impugnari, sed salvos manere. Nec necesse erit hanc nostram theoriam fusius probare. Statim enim et necessario procedit ex iis omnibus, quae illucusque disputavimus. Obligatio civilis
plena est et absoluta, obligatio naturalis minus plena, utraque vero non nisi ex civilibus linibus repetenda
est. Obligatio naturalis nihil aliud est quam obligatio civilis restricta. Ubi in lege quoddam invenitur praeceptum, quod quamdam obligationem impugnat, duae movendae sunt quaestiones: An sine illa legis dispositione civilis obligatio adesset y An ea legis dispositio obligationem non tollit, sed tantum restringit ZQuod si fecerit, obligatio civilis restricta deprchen ditur, id est naturalis obligatio adest. Nec de effectu
63쪽
potest. Inquirendum est solummodo, quousque Der
emetur ubi obligatio non omnimodo sublata est, ae
aliud eastum Romani Sueri ut aliam cen- oberit, M' P min caerte hoe naturali, /xv x, de juro
id generis uii. . ' '' 'u' ς'u u, quaeque sunt
64쪽
53nus omnia ex iis regulis deduxerint, quae inde d duci potuissent. In praxi igitur iisque theorematibus, quae eam Sequuntur, nostra invenitur sententia; minime autem in illis theorematibus, ubi praxin plane miserint. Nobis autem ibi non esse subsistendum apparet. Quamdiu pugna inter theoriam et praxin nondum perspecta sit, reconciliatione non Opus est. Dum autem percipiatur, statim tollenda est. Quapropter dissertatio nostra non nisi conamen est ut reconcilientur, nec minus ut in praxi superius quoddam principium indicemus, quo ad meliora perveniamus. Haec autem, quae de jure Romano diximus, vera esse, alibi probabimus, quum magis ad commendandum, quam ad probandum systema nostrum Valeat.
Nec impedimento nobis esse nomen naturalium obligationum facile perspicitur, etiamsi plures, conomine in errorem ducti, de natura cogitaverint, quapropter, quod ferebat eorum doctrina de ratione inter jus naturale ac positivum, leges miserunt. Verum illud Momen nobis ne adversatur quidem. De- sumtum est ex jure Romano; in eo autem jure naturale dicitur quod plena auctoritate in foro civili destitutum sit, ut patet ex dominio naturali, cognatione naturali, patre naturali, liberis naturalibus, naturali possessione si), aliisque. Magis igitur essectum spee-
13 valde animadvertendum, naturali possessione non detentionem taniatum, verum possessionem quoque quae dieitur ad interdieia, signi. stari , quam tamen ex iure positivo esse nullus negabit.
65쪽
tat, quam originem obligationum, ita ut de ea origine nihil ex eo possit probari. At nostra explicatione recepta nonne praeceptum a. 1395. S 2. Cod. de jure civili supervacuum est y Quod enim pro parte tantum essectu destituitur ca
teros omnes essectus retinere videtur, etiamsi expressa
legis sanctio desit. Non video quid contra me probaret, si dispositionem plane abundare mihi concedendum esset. Quis enim est qui in codicibus nostris nihil deesse posse existimet 7 Verum, quod nunc abundat, ideoque si lex aliquando emendabitur ejiciendum erit, ipsi legislatori supervacuum non videbatur. Distinctioni inter civilem obligationem ac naturalem assuetus, postremam cum indebiti condictione conjungere item solebat. Naturales enim obligationes
non eo solo aestimantur, si actio aliqua earum nomine competit, verum etiam eo, si soluta pecunia
repeli non possit si). Porro, etiamsi legislator in
foro civili nostram sententiam recipiendam esse censuerit, quia alia recipi nequit; quod ad theoriam attinet, eam sine dubio non magis amplexus est quam jureconsulti tum Romani tum recentiores. Apud hos quoque plura iuveniuntur, quae ad nostrum Ustema quasi remittant; quod fere ubique, ubi de naturali obligatione quaerebatur, acriter certaverint, inprimis autem ratio, qua in eo certamine versati sint, satis probavit, illos fori usu contemnere quae ipsi sua theoria receperant. Et tamen naturalium obligationum ea-
66쪽
rumque effectuum mentionem facere non destiterunt.
Idem de nostro quoque legislatore dicendum est. Ipse pugnam nondum perceperat, ita ut theoretice profiteri pergeret quod practice recipere non posset. Nunc demum, ubi theoria quoque aliam naturalium obligationum naturam agnovimus, suadendum est ut iuposterum ab hoc vocabulo, quod confusioni ansam praebet, abstineamus, nec singulare quoddam in naturalis obligationis effectu deprehendamus. Ex nostra enim sententia a. 1395. S 2. huc redit: ubi lex cujusdam obligationis vim restrinxit tantum eique ac- tionem ademit cessat repetitio. Et lubentes confitemur , eam regulam juris compendio potius quam Iegi convenire. Lex enim nullam dispositionem recipere debet, quae ipsa interpretatione jam ex alia dispositione possit deduci. Et sic intellecta S nostra plane convenit cum B. 19.
pr. de cond. indeb. n Si poenae causa ejus, cui de- Bbetur, debitor liberatus sit, naturalis obligatio mannet, et ideo solutum repeti non potest, ' D. 40. Pr. eod. nubi in odium ejus, cui debetur, exceptio dentur, Perperam solutum non repetitur,'' et D. 9.S 4. de Scio Maced. n hi demum solutum non repe-niunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, v non quoniam exonerare eos lex voluit.'' Immerito enim hi loel vituperati sunt. Principium continent generale ac verissimum, nostro principio plane con-Sentaneum. SAvImus quidem se parum iis regulis prosecisse censet, imo falsissimas eas apparere existimat in iis speciebus, quae dubitationem non adini t-
67쪽
5 aiunt si , verum in eo erravisse ideoque ejusmodi sententiam protulisse censendus est, quod eas non ad formam, quo unice spectant, Sed ad ipsam rem pertinere putaverit. Etenim non hoc sibi volunt, naturalem obligationem ibi cessare, ubi exceptionis causa in odio quaerenda sit, quo legislator creditorem re-Vera exceperat, verum hoc tantum significant, ubi actio duntaxat sublata est, caeteros essectus Superesse, id est manere naturalem obligationem. Quibus casibus quum lex debitorem non omnimodo liberare, verum creditori primariam duntaxat rationem. qua jus suum exercere possit, eripere voluerit, ideo dici potest: n poenae causa ejus cui debetur de-nbitor liberatus est, ' nin odium ejus cui debetur ex-nceptio datur, ' vel . ut in d. D. 9. Optime explicatum est: vob poenam creditorum actione liberantur, non B quoniam exonerare eos lex voluit. V Quapropter SAVINIO Recedere non Possum, qui exceptiones doli
sassein dieser Fragmente gemat hi liat, glossientheiis fur unhe-griindet. ' At nimis generalia sunt haee fragmenta, eommque Rima regulam nimis perspicue ostendit, sqnod inhens EI EBLLEM I. I. I. 27. concedri quam ut nihil nisi seine Binweisting videantur; nec pro palle tantum ea defendenda censeo, verum nullo omnino vilio Iahorare mihi videntur.
68쪽
ac metus inprimis in odium creditoris datas cxistimat lj. Certe harum exceptionum neutra ideo introducta est, ut gratum quid fiat creditori, verum nullo modo de debitoribus, qui eas movere Possunt, dici poterit: vob poenam creditorum actione libe-
nrantur, non quoniam exonerare eos lex voluit, ' et
ita tamen in d. fr. 9. expressum est quod alibi audit: Dpoenae causa aut in odium ejus cui debetur. Hoc igitur sensu dicendum est, doli ac metus exceptiones non Din odium rius cui debetur debitori esse concessas, Verum contra, Ut debitorem exonerarent et
ab eo omne damnum arcerent, quod vi et dolo pati posset. Quamobrem temporis quoque exceptio, quae ex vulgari explicatione potius in odium debitoris quam creditoris data esse deberet, quia non creditor poenam meretur sed debitor qui ne longissimo quidem tempore solvit 2), ex nostra sententia sine dubio in odium creditoris data dicenda est 3 . Ratio itaque inter naturalem et civilem obligationem in eo consistit, quod illa minus plena sit obligatio, haec autem plena et absoluta. Disserunt vi ac essectu, origine et essentia conveniunt. In naturali quoque Obligatione, aeque ac civili, solutio cohaeret
Macedonani exceptionem in odium ereditoris datam censent.
69쪽
cum causa Praeterita. In utraque ea causa praeterita
communis est populi voluntas, jure positivo expressa si . Hoc autem vinculum, quod inter solutionem et causam praeteritam intercedit, plane neglectum est a REisuARnTIO 2), qui naturalem obligationem solutione demum ortam censet. Quomodo autem solutio, quae obligationes non contrahit, sed potius, ut ait Iustinianus, negotia distrahit, naturalis obligati nis causa esse Possit, quis est qui intelligat 7 Nec melius potest exponi, quomodo valere possit solutio, ubi plane nulla obligatio adest. Quod quum recte
percepisset CunisTIANSEN 3), et tamen censeret, naturalem obligationem nullam esse obligationem, soluti retentionem non ex eo deducere debuit, quod qua dam hic exstaret obligatio, sed ex re longe diversa. Eam non nisi ex libera voluntate ejus, qui solverat, repetendam censuit; hic enim, ut ait, indebitum solvere voluit, nec errore tollitur ea voluntas. At ita ipse evertebat quod antea agnoverat, rationem scilicet
il) Νec refert utrum eommunis illa voluntas obligationem tonstituerit, quae a debitoris voluntate nullo modo pendeat, an contra cum hac voluntate eam intime conjunxerit.
70쪽
inter solutionem et causam praeteritam. Porro ii , si error non impedit, quominus ea voluntas exstet et valeat, soluti retentionis causa non nisi in ea voluntate quaerenda est, id est iu animo donandi; consulto enim dati donatio est. Ex duabus alterutrum valet: ea voluntas errore sublata aut non sublata est. Si eo sublata est, nullius rei causa esse potest; sin minus, soluti retentio non ex naturali obligatione, quo tamen semper resertur, sed ex donatione repetenda est.
Si naturalis obligatio non est obligatio, ratio inter
eam et solutionem non magis valet quam ratio inter aliam quamcunque causam non obstringentem ae
praestationem, quae ei innititur. Sin igitur hoc casu repetere nequeam n quia donare volui quamvis salso
mihi persuaserim 2),V etiam in naturali obligatione
repetere non possum Ob eandem causam , nempe quia donare volui. Quare autem, si voluntas adsit indebitum solvendi, fundamentum obligationis, et quidem in communi, qui est de honesto, Sensu, qua ratur, non video. Si enim voluntaria est solutio, nullo fundamento, nulla naturali obligatione opus est; sin
si in Ne verhum dieam de erronea erroris ae voluntatis explieatione. Quare enim error hie nullum esseetum habebit p quia etiam in naturali obligatione ratio adsit, etiamsi iure non agnoscatur, inter solutionem et eausam praetoritam, ita ut non in ipsa ratione, sed tantum in ejus qualitate erratum sit. At vero illa ratio jura non exstat; iure non agnoscitur; quomodo igitur quidquam in iure essetet, quod sine ea adesse non posset p Et qum modo erronea unius obligationis solutio alterius obligatiosis agnitionem continere potest p