Coelum empyreum : non vanis & fictis constellationum monstris belluatum, sed divum domus domini Jesu Christi, ejusque illibatae virginis matris Mariae, sanctorum apostolorum ... splendide illustratum : omnibus verbi Dei ecclesiastis, ad honestos more

발행: 1669년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

SANCTI

hac impiorum classe censentur, dicantque cum Philogonio y δε- leat forum , valeat curia , facessant

mnndanae cura , cum paetis ct contractibus . Animam meam servare volor, Iniquis causis renuntiare, restitutionem facere, O animam meam servare volo.

Alias timendum, ne istiusmodi accidat, quod illis de quibus Bellarminus : et, sunt quidam alii, qui quamvis malefici, vel magi proprii non sint; tamen sic ab

avaratiaeXcaecati sunt, ut parum omnino ab infidelibus absint: neque enim sine causa Beatus Apostolus, avaritiam appellavita a dolorum servitutem. Terrificam rem adfert, quam oculis spectavit: Ego ipse, inquit, invisens aliquando aegrotum , morti propinquum , cum inciperem loqui de praeparatione ad exitum depraesenta vita respondit constanti animo , & sine ullo metu, agdirit: Ego Domine cupivi alloqui te, non pro me, sed pro conjuge mea , suis meis: Ego enim propero ad inferos , neque es quod aliquid pro me agas. Haec vero protulit animo tranquillo, ac si de itinere ad villam, vel oppidum aliquod loque retur. Ita nimirum diabolus animam ejus sibi subjecerat, ut non cuperet, nec vellet ab eo divelli.

Nec tamen magus, aut necro manticus erat ; sed artem e Xercebat valde periculosam & inten-jus lucro per fas & nefas, oblitus videbatur non solum' Dei, sed 'tiam animae suae. Summa est, eum multis verbis illum ad meliorem mentem re VOCare tentassise in , nihil efficere potui. Cupiet' Chrysos'. hom 3I. de S. Philogo -

.aio. 2 Bellarmin. de arte bene morieu. I. 2. L. D. a Ephes. I, coloss. 3.

fortasse aliquis noste , quam Ille artem exerceret ; dicam , ut ejus interitus aliis hominibus ejus dem artis , si qua iunt ei similes, pio sit, ut resipiscant Procurator caularum erat, ex illorum numero, qui non multum laborant, utrum causam justam , an injustam defendendam suscipiant. Atque interim utrique parti injuriam faciunt, modo ipsi marsiu-prum impleant. De eJusmodi celeberrimus Ecclesiastes Benedictus Fidelis dicere non dubitavit : bad me quod attinet , exiguam spem habeo de aliqtio istortim ad ψω- tem aeternam perducendo ; nisi vitam, & linguam mutet.

Quo spectat illud Psaltis Regii

vaticinium : c moniam non cogΠ-vi litteraturam , introibo in potentias

Domini. Quid hoc Z an omnes viri docti, & litterati, Theologi,

Sacrarum litterarum commenta tores, divini verbi praecones, coelo excludendi P minime ; at illos solum insectari videtur, qui λ- rensem scientiam maligne sectantur, ut diserte exponit Hugo Cardinalis dicens d Hoc intelligitur de litteratura ADVOCATORUM, qua multos retrahit ne salventur :i a en praecipue dictitir, litteratura : litteratura enim es congeries litterarum, id es decretalium dic. Quare si quis ex hac infeliciturba Causidicus sit, qui iniqui

talem defendit, innocentem Oppressit, linguam venalem habuit,eXitus eorum perhorrescat, qui-

btis justus Judex gravissime n-

terminatur: e Ca grai dicitis malam bontim , ct bonum malum. Va qui

132쪽

justificatis impium pro muneribus justitiam justi aufertis ab eo.

Ex his unum ad terrorem omnium inducere placuit : f Harum artium peritus quidam, cum diu ad disceptandas juris lites,insolitam eloquentiam attulisset:

illud gloriosi nominis in publi-Cum occupavit, ut diceretur linguam in ore ferre auream: novus

non in templo,sed in foro Chryso sto mus. Audierat saepius istud insoliti elogii vulgatum pro Verbium, homo et udis 8c obesae men- ltis. Hic ut mortuum Causidicum hunc intellexit,&a sepulcro digressos vidit omnes, Ocyus ejus sepulcrum egesta operose terra, sabiit: non alio consilio, nisi , ut thesaurum inde sibi erueret, quores suas locupletaret. Jam conspicuum illi erat cadaver, nec quod multorum esse solet) illius aspe-Gi cohorruit, metum eX animo

excutiente illi habendi libigine. Ubi os sepulti corporis late diduxit , ut quam inibi habuisse audierat linguam auream, occultuSapse,at fatuus simul, praedo extraheret , nihil jam elingui, sub tumulo , profuturam. Jam stabat Tepandum os, late hians: in spi- Cit,scrutatur,quam uni sibi, crediderat, obtigisse, aurifodinam. Ecquid tu putas auri inde erutum a novo auri fossiore fuisse ξVenas inibi reperit quidem , at auri nullam Quid deinde , nulla in ore cadaveris lingua fuit, Scquae inibi priui fuerat, haec ipsa

ultrice Dei manu erat erepta. Et

audi insuper quidnam prodigii, S. I U Ο Η Ι S.

linguae loco, in recentis cadaveris ore sit repertum,ac visum. Spectaculum in visum , horrendum i Turgens veneno,grandis, ac virulentus bufo , mediis in faucibus, velut judex in suo tribunali , linguae loco consederat. Quo horrore contuentis incertum ; illud indubitatum , Advocatos eo spectaculi genere gravij ter commoneri, ne auro corrupti,

naturae leges, divina humanaquel jura eatenus pervertant, ut perin- de habeant , aequa, iniqua, sive iniqua aequa reddant. Memine irint aliquando adfore diem , quo eorum causae judicabuntur iquando non Iustiniani, sed Ju-licitiae codex, hoc est, liber illesri j

ptusproferetur,in quo totum continetur,unde mundns jndicetur.

Haec de iniquis Causidicis di. ista satis , dc multis credo pluiquam satis. At vos Consultissimi Domini Iuris observantissimi, orphani adjutores estis, qui ut cum Cassio doro loquar , g in ADVOCATION I S OFF ICIO , Iustitia claritat lfulgetis, Advocatum habetis Divum Ivonem , Jurisperitor untutelarem Patronum, qui justi Judici labores vestros, lucubrationes , studia, ad cujusque jutuendum impensa, potenter perorando exponet. Plus dico, conlfidenter usurpare potestis illum Joannis: h ADvo CATUM habema

apud Patrem Iesum chrisum Iasum, qui imponet Vobis coronam Justitiae

s Pepinus super Cons. tractia . pari. 3. C.

I . anginet.. de passione Christi paginat Cassio d. l. I. epist. .

133쪽

FESTUM

ADMIRABILIS ASCENSIONIS

. Mens evexit ad athera riirtus. lib. 6. AEn.

Μm homini naturaliter, non tam sciendi, quam

alcendendi innatum est desiderium,quod me ta- Rr 3 cente

134쪽

9 4 ARGUMENTUM.

cente Historicus Romanus loquetur Tacitus: i Optimos mortalium altiksma petere , ac suopte ingenio, ac genio, ignis intiar ad sublime tendere : k quemadmodum enim flamma surgit in rectum ;jacere, ac deprimi non potest,non magis quam quiesc8re ita noster animus, inquit Seneca. Quid , quod vel ipsa, prae caeteriS animantihus,erecta hominis forma, & sublatus in coelum vul

tus , adeXcelsiora noS nato8 admonet. Quare secum

quisque reputet, quam natura indignum sit, pecudum lmore in terra repere. psursum sunt,clamat Apollo- lus,quaerite qua sitirlium sint, sapite, non quae super ternam. Viam in Coelum hostie nobis Redemptor signa vit: aDMIrabi Lis VI saeit AsCensΙo IesV , t tit no ascendere doceret ; non alis, aut scalis opus est , sed elevatione mentis,& ardentibus desideriis, brevi nusquilorationibus jaculatoriis , quas velut ignes missiles ii

Coelum vibramUS.

I. I. Oportebat Christum ASCEN DERE, ut noASCENDERE doceret. Bern. Serm. q. ii

Ascens. II. Christis instar Aquilae in Coelos ascendens, nos ti

pullos siuos PROVOCAT AD VOLAb DUM. lg. III. m ASCENSIONES IN CORDE DISPC

NERE quisque potes, per frequentes Oramines jaculatorias, veluti missiles in Coelio

135쪽

FESTUM

ADMIRABILIS ASCENSIONIS

DOMIN LVidentibus illis elevatus . . Ach I.

Hilosophorum

iacile Princeps Aristoteles, vir, ut loquitur AU-gustinus, n excellentis ingenii, illudolim effatu velut aureum eX tripode Ο-raculum pronuntiavit: pomnis homo naturaliter scire desiderat.

Quod infusa sibi caelitus, Doctor Angelicus prosecutus sejentia, ait : q Omnibus naturaliter desederium ines ad sciendum. Hujus ratio

liter appetit perfectionem sui. Cum igitur intellectus , quo homo est id, quod es,inse consideratus, si in po

tentia ad omnia,nec in actrem eorum

reducatur nis per scientiam , sc naturaliter tin qui tie desiderat scientiam secat materia formam , ut se persciat. Altera ratio est , quia quaelibet

res , Natriralem inclinationem habet ad suam propriam operationem Sictit calidum ad calefaciendum &c. propria autem operatio hominiis, inquantum homo, es intelligere per hoc enim ab omnibus albis differt. Unde

n Augustin. lib. s. de Civitate Deie. I 2. p Arist. lib. I. Metaphy. c. I.

naturaliter de sideritim hominis in clinatur ad in resistendrum , c, per consequens ad sciendum. Hoc tironum sub ferula scholastica docent gymnasia : HOC Philosophorum in assiduis eXer citationibus nodiurnis lucubrationibus docent Lycea : HOC Jurisperitorum , Pandectis, Baria tholo suo, Sc Baldo insudantium Dicasteria : Hoc Medicorum Ιatria , Mathematicorum per mille demonstrationes docent Scholae: Hoc Theologorum per implexas subtilitates, & infinitas difficultatas docentAcademiae; in quibus per catenatos labores, taedia, fastidia,unum omnium stu dium , flagrans omnium de e-rium ad sciendum. Quem non oblectet historiarum scientia Z Quis non ab ore unius Columbi Magellant,qui orbem praeternaviga-Vat, pependit Z quis non r qui multornm hominum mores pectavit, ct tirbes, narrantem summa animi voluptate audit, seque in flammari desiderio sentit , s. in legat historias , cinctores

noverit omHes,

136쪽

FESTUM 9 6

Quis non amabili stupore defixus haereat, si Oratorem Graece, Hebraice, Latine , Gallice, Germanice , disertissime perorantem : Citharoedum voce, fidibus argutissime modulantem audiat,

& hujus, ac illius peritiam , sib1

quovis Operae, ac opum impendio Comparare non exardescat λCui non naturaliter degide mines , abstrusa quaeque , dc arcana naturae cognoscendi , virtutes herbarum , plantarum , t d cedro

qua est in Libano,usque ad D I umetreditnr de pariete 8 Mineralium quoque, ac animalium, formicasabula, aranea retia, bombrcis

Eamina, apis adscia ' ad quae cognoscenda , Philosophus , cum

vitreo alveari in desertum secessit, ac per 3 O. annos moratus est,

ut disceret quemadmodum apes mella conficiant, dc favos struant; quo in genere nihil illustrius, quam quod Plinius narrat:

M V Alexandro Magno insammato M cupidine animalirem naturas m- , , scendi, delegataque hac commen- M tatione Arsoteli, summo in omni scientia viro, aliquot muria homi- , , mim in totius Asa, Gractaque tra- , , ctu parerejussis, omnium quos --α, Natus, ancupis, piscatusque ale- ,, bant, quibusque vivaria, armenta, , , alvearia , piscina , aviaria in cnradidi erant , nequid uArtam gentium ,, ignoraretur ab eo; quos perconmu- , , do quinquaginta ferme Volumina , , illa praeclara de animalibus condidit. Reipsa dictum illud situm: Omnis homo naturaliter scire desde

rat, confirmans.

Ecquis porro est,qui si amplis.

t 3. Reg. 4. v. 33. Temillian.advers. Marcion. I. I. S. Thia. quem cit. Sanchez. Royaume de Dieu l. s. c. . I. u Hi titua. lib. 8. c.

simas illas Bibliothecas , Constantinianam, Vaticanam, aliasque vel animo lustrarit, non illico quae hisce tam variis Classibus, & codicibus, scientiae continentur , ad mentem suam transferri posse,mille votis eXOptaret Divus Hieronymus hoc suum sciendi de se inflammatum testatur desiderium: x Utinam mmmum ltractatornm haberem volumina , ut tarditatem ingenii, diligentia compensarem, multa in manus recipio, Et A multis multa cognoscam. Quis non

se summum Philosophum , Historicum, Jurisperitum, Theologum, atque omnem litteratorum

Virorum doctrinam , in se, si testamento legari posset, em agitet. litantus amor , ardorque sciendi est ; qui ut infinitos alios omit-ltam , in Augustino Eugubino ac stuporem eluxit. 7 Tenuis hic erat fortunae, quae hominem aElmagna destinat tim , vilissimo lo co , & corpore deformi nasci vo luit. Appulit se ad Religionem ac multis precibus in Canonico

rum Regularium familiam aditi

impetrato, cum litteris dare ope ram vellet, risu exceptus, & tu mine omni ad lucubrandum pri

vatus est.

Hac ille rerum iniquitate conflictatus, nequaquam sciendi ardorem remisit ; verum noctili stragula obvolutus in temptundescendens, septem totos anno ad pensilem ante aram lychnullum, constantia inaudita pervigilans , nullam facultatem , linguam nobiliorem nullam, scien tiam nullam reliquam fecisquam animo nec conciperet , at

x Hieronym. Epist. o Y Ioan . Rh variae Virtutis Historiae l. 7. c. I 2. I.J

137쪽

ΑDMIRABILIS ASCENS. DOMINI. MI

que informaret , ut illis e tene- filii, scientiae stadium non impen-bris , magna nominis claritate a voluptatibus, Vel occupa prodierit. Idem ardor, & deside- itionibus detenti ξ c Michael Bal-riurn impulit Adrianum VI. Pontificem maximum , qui in Lovaniensi universitate ad lucernam

Publico expositam pernoctare, &sua lucubrare solebat. Sed quorsum haec λ omnibus Vobis, longius evagari, ω velificari Videor. Vela contraho,&inportum me deducit z. Sacri Collegii Cardinalium singulare lumen, ipsius Urbani VIII. oraculobus Imperator, litteras adeo aUersatus est , ut ne pueros quidem iis permiserit erudiri, ne quis ex illis imperitiam suam arguere , aut disserendo, linguae velocitataesibi laudes praeripere valeret. Talis inter tot Reges Galliarum prudentiae, dc omnis scien-ctiae patronos, ac me caenates, eX-stitit Ludovicus XI. d qui nolui

Filium suum Carolum VIII. lit. S. Carolo Borro maeo geminus, teris erudiri, duplici de causa hRobertus Bellar minus, qui hac altera ne dum litterarum sectatu. celeberrima admirabilis ascensionis lotium, regni negotia negligeret Orsi solemnitate, Sermone 3 s. 'Altera, ne historiarum cognitio-Αxioma Aristotelis sic illudit, Sc ne, ad res agendas timidus redde- illidit: a OMNIs HOMO NATu- retur. Illud unicum, si nosset, RALIΤER SCIRE DRsIDERAT. sufficere filio dictitabat: qui non cum plerique ad litteras perdisien- novit dissimulare , non novit redas, fustibus, ct verberibωs adstan- 'guare.

tur, quanto nos verires dicemus . OΜ- Quot tenuioris fortunae, neces-NIS HOMO NATu RALITER Α- isitatibus vitae praesentis pressi, nec SCENDERE , ET SuRSUM FERRI cogitatum, nec animum habent,

DΕsIDERAT; Hoc non suo, sed 'quem ad studia perdiscenda adji- Angelici Doctoris sensu, & sen- ciant Z innumeri propter pigritiam tentia pronuntiavit; quo Do- vitant laborem addiscendi, alii etctore corruit primum in Meta

physica Aristotelis principium, sic enim ait b Aliqui homines scientia studium non impendunt; sed retrahuntur pr ter di*cultatem perveniendi vel propter alias occupationes. Tum enucleatius subdit :non omnes scientia sudium impen- nt. Muta ab aliis detinenltir , vela voluptatibtis , vel d nec talibus vita prasientis, vel etiam propter pi- iam seipsos damnant, e Studium quod inutile tractent ;Ex quo nullum , ad se sustentandum , prospiciunt emolumentum , sic olim Poeta Aquinas cecinit :s Poenituit multos vanae, seritisque Cathedra. Qui vero Augustinum Lugu- binum, Adrianum VI Sc similes, gritiam vitant laborem addisiendi. 'scientiae amore inflammatos Quod verissimum experientia mutetur, i

combrobatur : quot enim nobilium , ac locupletum Virorum

et AI erambe in Biblioth. scrip. Societ. a Bellarua. festo Ascens. Serm. b S. Thomas in metaph. l. Io fhronius lib. 4. de rebus Italicia, d AEgidius Carrogetus de dictis di factis memorab. Beyerlinch Τheat. liti I pag. 184. dc 336. e Ovid. Iuvenalis. Sar.I.

138쪽

g in terru, ustroque simillima cranos ---Et corvo quoque rarior albo. At Divinum illud Pronuntiatum : omnis homo ascendere de id rat, irrefragabile est, sanctorum Patrum suffragio confirmatum , de experientia quotidiana comprobatum, Do tor mellifluus, de

quo discipulus : li Magister noyserinterpres Spiritus Sancti. Ser m. q. de ascensione Domini, sic ait cu-sidi sumus ascensionis, exaltationem

concupistimus omnes : nobiles enim

creaturae sumtis , & magni cujus dam animi, ideoque altitudinem naturali appetimus desiderio. Quod vel ipsi gentiles, a natura nobis inditum , tradidere. Ubi illud Taciti,omnino tacite praeterire non possum i Optimos mortalium alti sima petere. Suopte ingenio mortales sit blimitatis avidos , atque ut ascendant, claviculis laudum, quasi manibus & per honorum gradus, ad summa conniti. Id enimvero solertissimus morum magister Seneca sensit,& censuit: k t Magnanimos nos

natura produxit , ct ut quibusdam animantibus ferrem dedit, quibusda msubdolum,quibusdam pavidum ; ita nobis glorioseum, ct excelse nn spiritum ; quema modum enim sanam afurgit in rectum 1, jacere ac deprimi non pote Τ, non magis quam quiescere, ita noster animus. Quo fit ut a pueris , nativo quasi fomite, igniculi, ac sc in illi re ad alta impellant :itur, inquit i Spiritus sancti Interpres , Cardinalis Bellarminus, me Iuvenalis sat 6, 7. h Guarricusserui. 3. festo SS. Petri Ic Pauli. i Tacitus lib A. annal. li Seneca ep. I Og l Ales ambe. in Bibliot. script .s c. in Bellatia i SexIn de Asteus. Dom.

litiorum omnastis tam diligenter incumbtint insudiast ut AsCENDANT: ut ex imis subselliis , ad altiora ascendant; ut de classe, in classem gradum faciant, & inter primos ascendant. Idem ardor fervet in publicis universatatibus , ut Bacca laurei, Licent jati, ad D Odiora-lltum, inde ad Episcopali s infulas lascendant. Gur alii tam tali prosciscuntur ad bella, ct eligunt potius in caseris vitam miserrimam ducere.

quam domi ua commode ct quieti

gario milite , Uexilliferi, Hid Centuriones, postea Chiliarcha evadant,&ad summum dignitati: apicem Ocendant. Cur etiam , subdit idem purpuratus pater, interdum aliqui monachi fiunt, ct humilitatem prostentur ξ nonne ut Abbatessant, ct AsCENDANT Z vel ut eo animo non venerint, connittuntur, ut ad Prioris, Praeposita Praelaturae dignitatem ascendant tanta erit in hoc nobilissimo animante, quamvis sepe perversa AsCEN

DENDI CUPIDO.

Dic amabo, quisquis omni ni

su, & conatu ad alta conscendi. ubi summum votorum apicei attigeris ; nonne te fortunatum ac vere beatum sere autumas, E

dictitas ρ puerili falleris, & lud j

ris ludibrio. n Aspiciunt aliquando pueylvertices montium , quibus collum ex quadam oculorum deci ptione, non amplius uno palmo ab e ste videtur. Illi igitur

quia nondum rati ODe, sensuum errorem corrigere didicerunt, Vere coelum non amplius uno palmo abesse a montium Ver i

n Bellarminus cita

139쪽

ticibus arbitrantur,atq; ajunt: iso si montem illum conscende- Drem, profectb caelum manibus attingerem. Sic etiam cum in- isterdum pueri illi, qui in valli- , , bus habitant, solem oriri eXis montibus vident, putant illi, si is in montibus illis fuissent, se, ,

omnino solem attingere po- is tuisse , at cum postea, data ali- is qua opportunitate, montes il- , , los superant, tum demum in is quanto errore versentur, intelligunt.

Quam similitudinem , per varios ad alta hujus mundi fastigia

ascendentium , ac auream fortunam, at Que ipsum caelum qua si manu prensantium , turpater dei lusos, pulchre ad mores prosequi

l tura

Altius, altius super terrena, 8c humana, & creata omnIa, Duce, Christo praeeunte , ascendendum j est, sedes & quasi elementum mentium nostrarum, sursum est: huc dum homo scandit, o in ori ginem redit, hoc habet argumen

t tum divinitatis se qDod illum divi

t na delectant. Huc animo conscen-

do, huc suspice , ac suspira, ad quod conditus es, vel ipsa erem hominis forma,gentili teste POe-

ta, huc vocat, & an vitat. i Cum supremus rerum omnium molitor Deus, feras,pisces, volu - cres, mento ac rostro in terram

prono condidisset, perfecti sit

mum opus, hominem artifice manu molitus est, Cumqtie re-il Etiam,& vultu ad Coelos erectum Procreavit, ut ille:

p PronaqMe cum spectent animalia

catera terras ;

Os homini ι blime dedit,coesumque

tueri

ysi:, ct erectos a dera tollere

Cujus rei varias Doctor Angelicus causas adfert, dicens : r quod haberet rectam staturam, conUeniens fuit homini. Primo quia sensus sunt dati homini, non solum adis Vitae necessaria procuranda ,sic , , ut aliis animalibus, sed etiam, , ad cognoscendum. ,, Unde cum caetera animalia

, , non delectentur in sensibili- , , bus, nisi per ordinem ad cibos, is & venerea , solus homo dele- , , ctatur in pulchritudine sensiri bilium, secundum seipsiam. Et se ideo quia sensus praecipue Vi - , , gent in facie, alia animalia ha - , , bent faciem pronam ad terram, D quasi ad cibum quaerendum, Scri providendum sibi de vi ini no- D mo vers habet faciem erecta i , , , Ut per sensus , dc praecipue peris Visum, qui est subtilior , libere possit ex omni parte sensibilia , , cognoscere, & caelestia , & ter-

rena , Ut ex omnibus intelligibilem, , cosistat veritatem.

Secundb , si homo haberet, , pronam staturam,uteretur ma- , , ni bias,loco anteriorum pedum, de sic utilitas manuum , ad diis Versa opera perficienda , ces , , faret.

se Tertio, oporteret quod cibum, , caperet Ore, & ita haberet osse oblongum , & Iabia dura de , , grossa , & linguam etiam du- ram, ne ab exterioribus J ardere- , , tur; sicut patet in aliis animan- , , tibus , & talis dispositio omni- , , no Impediret locutionem, qUAE ,, est proprium Opus rationiS.

140쪽

Erecta hominis forma, ac sublatus in coelum vultus , ad majora & celsiora nos natos admonet, ne in pastum, in ventrem,&venerem proni, ipsas brutis turpiores , ac multo nequiores eva

damus. Hinc Apis illa Claravallensis, in quendam ad caduca depressum, sic aculeum exer1t: s Annon confunderis RECTUs sare, qui corde reptis in terra ' Non pudet te temulente, cui mustum illud D1Vinum e coelesti cella vinaria, dctorrentes voluptatis sursum scaturiunt, dejecta mente, bruti instar, animo & pedibus captum in rerra repere ῖ Non pudet te gulose, qui ad summum illud bonum gustandum , quam suavis sit Dominus, conditus es, dejecta in ente in pastum, in escam, cum brutis versari Z Non pudet te avare, cui thesauri non deficientes , dc divitiae, quo fur non approplat, in domo Dei repositi sunt, dejecta mente, ct corde, talpaque instar, in

Lerra repere pNon pudet te libidinose, culus mens di vinae particula aurae, centrum suum habet, ubi non nuben ζ , neque nubentur 1, sed purissimis, ab omnis carnis putredine , spiritus deliciis perfruetur, deiecta mente , porcorum instar, in libidinum coeno volutari t O c rva in terras ani a, ct coelesinm inanes pNemo non vel externam sui cum brutis speciem eXecraretur, , q is a j uxea D. Thoria am , uteretu rmanibus loco anteriorum pedum , cibum ore capere deberet, dc cum caeteris animantibus loquela dest i tueretur. At longe te

s Bern. serm. de primordiis , mediisti novis mis nostris. x Persus. Sat. a. v Divus Thona. cit.

iri 0r, ac horribilior species est,

erecto vultu crium se picere , or dejecta mente in terra repere. Hoc ingentilitatis nocte vidit Seneca, qui sic olim ad ruborem no-1tm m exclamavit: X O ianam contempta res es homo , nis supra humana se erexerit.

Quae altiori, & diviniori stylo Africanus Doctor Augustinus: ly Bonnm tuum quare , o anima ;qugre treum bonum. Sunt enim

inferiora bona , qua aliis , ct aliis bona sint. Pecori quid bonum est, nisi limplere ventrem , carere indigentia, dormire , gestire, vivere Ianum esse, igenerare δTale tu bonum. quaeras cohaeres

Chrsi ' quid gaudes , quia socius es pecori y Erige spem tuam ad bonum

bonorum omniram.

Erige stem tuam ad ea quae sursum sunt: corde, animo, cogitatione , desiderio ad excelsa conscende, & omnia humana despicies, omnia Regum palatia , ut formicarum horyea ; quantumvis ampla ; Principum aedillaia, ut nidos hirundinum: pensiles hortos, viridaria, ut puerorum lcrepundia eX alto despicies. χ D-vat intersdera vagantem , divitum pavimenta ridere, se totam crim auro suo terram. Et contemnere portiricus, ct lacrenaria ebore fulgentia, ct tonsiles silos, ct derivata in domos sκmina: etiam terrarum orbem -- perne despuiens, sbi ipse ait: hoc es illud ptinctum , quod inter tot gentes ferro, o igni dividit rer. O quam ri,diculi sunt mortalitim termini. Ne per auXesim haec, aut hyperbolerexaggeratius dicta sunt, cum no

x Seneca. praefatim quaest. natur ly August. in Psal. Ioa, a Seneca prae fat. nat . quaest.

SEARCH

MENU NAVIGATION