P. Virgilii Maronis Bucolica, P. Rami eloquentiae & philosophiae professoris regij praelectionibus exposita quibus poëtae vita praeposita est. ..

발행: 1555년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i . P. RAMI PRAELECT.

Iungentur iam Ir bes eqvis. LupusJ Diissimile fuit ecloga quinta, Nec lupus insiuitas pecori. Mabi J Dissimile suit ecloga quarta, Et durae quercus sudabunt roficia mella. NarcissoJ De hoc ecloga secunda, Narcisum σ florem iunxit beneolentis aneth ElectruJ Electrum latinis est succinum: Ambra vulgό dicitur,de cuius origine, & genitali solo, multa Plinius libri vicesimi septimi capite secundo & tertio, ubi docet

in insulis Septentrionalis Oceani nasci:quod nostro tepore adeo notum est, ut topographicis Septetrionis tabulis piscantes succinum videantur. Recitat autem l cis illis Plinius infinitos errores hac de te. mu J Vt Ia auis est nocturna απι τῆ ολολυζιν, ab eiulando. OrpbeusJ In fine & principio Anadiplosis,ut ecloga s. Uuperuenit LAegle Acile Naiadum pulcherrima. Et paulo ante, -improbus ille, Improbus ille puer, ArionJ Fabulam recitat ex Herodoto Gellius libri decimi sexti capite decimon ono, quomodo citharoedus Methymnqus e Lesbo primu a Periadro rege Corinthio honoratus fuerat,tu in Sicilia & Italia profectus,& m gna gratia pecuniaque auctus cum redire pararet Corinthum , sit ab avaris nautis coactus in mare prosilire: a quibus tamen prius impetrauit indumenta,& fides, Mcanendi carminis potestatem, veluti mortis consolati nem. Itaque tum de more cinctum, amictum, ornatum carmen orthiu cecinisse voce contetissima, tandemque

in profundum ex alta puppi desiliisse, sed a Delphino exceptum,& dorso ad litus incolumem euectum: Coi paratio rerum impossibiliu sumpta est ex Idy Ilio primo,

152쪽

Nunc violas ferte quidem rubi, Ne autem spinae, Pulchra autem narcissus in iuniperisgerminet, Omnia autem mutata fant, . pinus pinu frui, Daphnis quando moritur: canes ceruus trahat, Et ex montibus bubones lusciniisgarriant.

Et Idyllio quinto,

n licitum Lacon cum luscinia picas contendere Neque Vupas cum cunis. Tales sunt comparationes in Lucretio libro tertio, Non ita certandi cupidus quam propter amorem, Quod te imituri aveo quid enim contendat hirundo gnis' aut quidnam tremulis facere artubus haedi, Consimile in cursu possint ac fortis equi 'vis' Omnia vciJ Optat omnes terras maris fluctibus operiri, ut submergaturiqualis fere optatio est Aeneidos 4.

Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat. BluaeJ Bucolicum solum persaepe iatri in hoc verbo vidimus. Vivitri Tale igitur ecloga prima,

Ite meae quondam-

serjJ Sic antea ecloga prima, Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. D 3. -Nanque notaui Ipse locum,aeme quo congesserepalumbes. SpeculaJ Specula locus est altus , unde potest eminus spectari. Multo ante, tanquam e specula, prospexi tempestatem futuram, ait ad Seruium Cicero quarto episto, larum. Similis autem locus est Idyllio tertio,

V stem exuens infudita illasprosiliam. Et item quinto Idyllio:

153쪽

ut ab illa Petra,o homo furens,in Crathis prosiliam. Habet J Apostrophe ad Nisam, in cuius inuidiam moriatur. Tertio Idyllio,

Iacebo autem cadens cir lupi hic me edent, Tanquam mel tibi dulce hoc in gutture feri DesineJ Significatur querimoniet conclusio,ut antea stat ecloga tertia, Claudite iam riuos pueri,stprata biberunt. Naee Damon J Methodica transitio,qua memoria pra teriti carminis reficitur,& proponitur intelligentia futuri. DiciteJ Inuocatione indicat tantum esse carmen ut a numinibus debeat exponi. Dicite PieridesJ Sic ecloga sexta fuit, Pergite Pierides- Non omniaJ Sic ecloga septima fuit, Haut si non possumus omnes. EfferJ Carmen est deinceps Alphesiboei, quo venefica suis in catamentis alienatu a se amasium reuocare nitiatur. Incantationis caussae effectrices multet descributur, primum altare, illae, aqua,verbenae,stura : qualia quidem in Theocriti Idyllio secundo sunt,

Vbi mihi lauri,dic est si,ubi philtra' Coronato poculum purpureo ouis fore. fer aquamJ Idyllio decimo quinto,

ἐγ oi unit Amri. In unde aquam in felix. Illotis vero manibus attrectare sacra nefas erat: Aeneas ideo cruentus, Anchisae patri sacra capienda proponit secundo Aeneidos, Tu genitor cape sacra manu, patrissque penates,' Me bello a tanto digressum Cr caede recentie fit reclare

154쪽

IN BUCOL VIRGILI I. VI M. G

LAttrectare nefas,donec me flumine vivo blucro.

Verben. queJ Nulla herba Romanae nobilitatis plus

habet qua Hierobotane, aliqui peristere5,nostri verbenaca vocat:auctores imperi j Romani coditoresque immensum quiddam & hinc sumpsere,quoniam non ali de sagmina in remediis publicis fuere & in sacris legationibus quam verbenae: certe utroque nomine idem significatur,hoc est gramen ex arce cum sua terra euulsum:hac semper & legati cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res captas Aarὸ repetitum,unus utique verbenarius vocabatur. Hac Iouis mensa Verritur,

domus purgantur lustranturque : hac sortiuntur Galli& praecinunt responsa, sed magi utique circa hanc he bam insaniunt. Hac perunctos impetrare quod velint, febres abigere, amicitias conciliare,nullique non morbo mederi: aiuntque si aqua spargatur triclinium, qua maduerit, lectiores conuictus fieri, aduersus serpentes conteritur ex vino. Haec Plinius libri vicesimi secundi capite secundo & libri vicesimi quinti capite nono. AdoleJProprie est auge, & hic κατ ἐυφν-ασμον pro incende dicitur. MastutiJ Thus quod rotunditate guttae pepedit, masculum vocatur, cum alias non ferco mos vocetur,ubi non sit foemina. Religioni tributum ne sexus alter usurparetur, tamen aliqui putant a specie testium dictum. Plinius libri duodecimi capite decimo quarto. ConiumsJ Finis est incantationis. Sams non amantes, nam instini sunt amantes,ut Aeneidos quarto, Cum sic unanimem alloquitur male sana sororem. Nihili Indicat omnes incantationis caussas adesse magicis verbis exceptis. DuciteJ Hoc item επυ-λωλμα. Vicem conclusionis habet,& illud est nimirii Theocriti:

quod iam posuimus,& hic est Epanodos Vt antea. Carmina vel J Collatio est trium maiorum: carminibus euocatur luna,homo transibrmatur, serpens rumpituri eo ergo Daphnis reuocari poterit. Carmina earmini-

155쪽

p. RAMI PRAELECT.bus J Polyptoton. CirceJ de qua Aeneidos septimo,

Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusentum, Cr ferasub nocte rudensum: Sctigerque sues,atque in praesepibus Ῥrsi Saevire, ac formae magnorum ululare luporum: Quos hominum ex facie dea seua potentibus herbis

Induerat Circe,in vultus ac terga ferarum.

Et ibidem,

Picus equum domitor quem capta cupidine coniux urea per spum virga, esumque Neneno Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.

FrigidusJ Sic ecloga tertia, Frigidus,3 pueri fugite hinclaret anguis in herba. TernaJ Aliae caussae essicientes, ubi Syllogisinus quidam est, Numerus impar deo gratus emAt bli in ternis liciis triplicis coloris, effigis amatoris ter circundum,numerus esὶ impari Deo itaque gratus. Talis ternarius in Idyllio secundo,

vi ter libo Gr ter haec venerabilis vociferor. Locus autem est repetitus e Ciri, Terque nouena ligat, triplici diuersa colore Ela: ter in gremium mecum,inquit, despue virgo' Dcipue ter virgasnumero deus impare gaudet. Pythagorei vero rem omnem ac natura trinitate perficiebant , ut Aristoteles docet libri primi capite primo de coelo. ImpareJ Metri caussamam impari dicendum

fuit. de vi numerorum quae passim memorantur ea videntur a Pythagoreis profluxisse, qui res omnes censebant esse numerorum μιμmτήρ .ci ομοιώμαnm, imitati Ones & similitudines:& numerum esse τάουσίαν ἀ- των, essentiam uniuersorum, quod Aristoteles in philosophia libri decimi quarti capite quinto merito derisit, MGalenus in libris criticis. Ne kJ Ad superioris affuinptionis rationem,alij rursus imaari,proponuntur. Tribus

156쪽

Tribus ternosJ Paronomasia est. Necte marIlIJ Anaphora est. MoisiJQu idam codices habent Nodos, sed Modo, rectius est,& Nodos primam habet longam. Veneris Uincula necto J Anapaesticus est trimeter hypercatalecticus Veneri consecratus: Simile illud est nonnihil in secundo Idyllio:

Sparge simul dic haec,Delphidis ossa 1pago. qui rursus est in eodem Idyllio,

Et dic susurrans haec Dclphidis ossa spargo. Iimus vlJ Duarum imaginum similitudine optat D phnidem durescere mulieribus aliis,sbi liquescere. Iim J Metonymia est pro lutea statua, & ex limo facta. Simile est in secundo Idyllio:

Vt hanc rerum ego cum deo liquefacio: Sic siquescat amore a ndius statim Delphis. Sparge molamJ Caussae sunt aliae incantationis adiutrices, bi & par adhibetur. Idyllio secundo tale est,

Farina trimum igne liquefiunt, sed disperge Thesbii misera. MolamJ Mola far est tostu & sale cospersum,quὁd eo

molito hostiae aspergatur, ait Festus. BitumineJ Fulmina& fulgura sulphuris quoque odore habent, ac lux ipsa eoru sulphurea est, & bituminis vicina est natura: alibi limus,alibi terra: Limus e Iud ae lacu emerges : terra in Syria: tutur eo ad lucernarii lumina olei vice,Plinius libri tricesimi quinti capite decimo quinto. Daphnis me malusJ Simile est in Theocrito Idyllio secundo, ἐμ ανίασο εγω δ' επὶ Λέλφιδε Ab φναν

157쪽

Talis amori Imprecatio est per similitudinem, qua su

riosum & sine remedio amorem Daphnidi imprecartur. LucosJ Primo Aeneidos est, Lucus in urbe fuit media-Vbi ait Seruius,Vbicunque Virgilius lucum ponit, quitur etiam consecratio. Hic tamen Serviana obse uatio non est catholica: nulla etenim consecratio hic intelligitur:sed lucos tanquam saltus & sylvas dixit Virgilius I PropterJ Hic versus est in Ciri, sed paulum im

mutatus,

Rivum propter aquae viridi sub fronde latcntem. VIOJ alias herba legitur. Est autem v lua,herba pal stris,ut Virgilius tertio Georgico indicat- c vescas sadicum frondes vivamque palustrem. PerditaJ Versus est integer apud Varium de morte, ut Macrobius ait libro sexto Saturnali. Talis amorJ Ap dosis haec erat praeposita, sed nunc expletur. IIM J Quintae sunt caussae e defossis Daphnidis exuuiis: Syllogisnu species hic quaedam est: Pignorum fides certa: At bae exuuia pignora sunt: Earum igitur Odes certa. Exuuias J Metaphora est a bello,vbi spolia hostibus d tracta, proprie dicuntur exuuiae. Perfidus illiJ Periphr sis Daphnidis quomodo quarto Aeneidos fere est, -arma viri thalamo quae fixa reliquit Impius,exuuiasique omnes lectumque iugalem μο ρerii super imponas. Locus est secundo Idyllio,

Hanc a vestesimbriam confiumpsit Delphis,

Quam exo nunc vellens in acerbum ignem coniicio.

LimineJ Idyllio secundo,

158쪽

IN BUCOL. VIRGILII. Gll. .sg

Illius limen supra. DebentJ Sententia propositionis utcunque hinc potest

Hici. His hc asJ Sextae caussae sunt e venenatis herbis, quarum triplex effectus exponitur: Lycanthropia, Vmbrarum euocatio, frugii traductio:Idyllio secundo talis vis describitur hippomanes:

Hippomanes , planta est apud Larcades, hanc autem in

omnes

Et pulli furiunt in montibus cr veloces equae. PontoJ Pontus regio Asiarmunc Anatolia Turcoru est, cui Mithrydates olim rex praefuit, ut eius etia Venenis videatur iccirco praefuisse. Martialis libro quinto, Perfecit poto Mithrdidates sepe vcneno Toxica nepossintscua nocere sibi. de Ponto rursus primo Georgico, - irosaque Pontus sis a- Et Plinius aconitum herbam praesentissimi veneni apud Heracleam Ponti gigni ait libri vicesimi septimi capite secundo. Pontus interpreti cuidam insula est:Tu hanc interpretationem considerabis. PontoJ in medio & Poto in fine est epanodos. LupumJ de fabula luporum in homines conuersorum Plinius libri octaui capite vicesimo secundo ita scribit: Homines in lupos conuerti, rursumque restitui falsum esse eonfidenter ςstimare debemus, aut credere omnia quae tot seculis fabulosa comperimus i unde tamen ista vulgo infixa sit fama, in tantum,ut in maledictis versipelles habeant, indicabitur: Euanthes,inter authores Gr ciae non spretus,tradit Arcadas scribere ex gente Antaei cuiusdam sorte familia electum ad stagnum quoddam regionis eius duci: vestituque in quercu suspenso tranare, atque abire in dese ta,transfigurarique in lupum: & cum caeteris eiusdem generis congregari per annos nouem:quo in tempore

si homine se abstinuerint, reuerti ad idem st gnum, M

159쪽

P. RAMI PRAELECT.

eum tranauerint, essigiem recipere ad pristinum habitum addito nouem annorum senio': additque F bius eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat , graeca credulitas. Nullum tam impudens mendacium est,ut teste careat. Haec ille. Lycanthropia autem mo bus est melancholicus, quo qui assiciuntur, λυχννη-οι dicuntur lupos enim imitantur, in quos se conuersos putant: noctu exilientes , & ad diem usque inter se puruchra diuersantes: eorum praepallet facies, oculi arescui, stibundi,tibiis ex impactione crebra ανιατωρ, id est, citra medelam ulcerosis:iide & λυ time appellantur, Coelius libri decimi quarti capite quadragesimo quinto. ε inratisJ Animas euocari no solum Homerus author est undecimo Odyssear,sed sacra regum historia,ubi per mulierem Pythone amatam Saul, animam Samuelis euocat, ab eaque impendentem sibi cladem cognoscit.

MespesJ Metonymia est pro frugibus, de quibus in Iegibus duodecim tabularum,Qui fruges excantasset, cPlinius libri vicesimi octaui capite secundo, Nemo alienam segetem pellexeris:

Hue Plinij illud libri decimi octaui capite sexto sit operae pretium addidisse. Nequeo mihi temperare quo minus unum exemplum antiquitatis asseram , ex quo intelligi possit, apud populum etiam de culturis agendi morem fuisse, qualiter defendi soliti sint illi viri: Caius Furius Cresinus e servitute liberatus, cum in paruo a modii agello largiores multo mustus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas,in inuidia magna erat, ceu frages alienas pelliceret veneficiis:quamobre a Spurio Albio Curuli die dicta metues damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit,& adduxit filiam validam,atque

ut ait Piso,bene curatam ac Vestitam,ferramenta egre

gie facta, graues ligones, vomeres ponderosos, boues faturos. Postea dixit, Veneficia mea Quirites h c sunt: nec possim vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes,vigiliasque,& sudores: Omnium sentetiis absolutus

160쪽

IN BUCOL. VIRGILII., Ill. G

absolutus itaque est. Fer cineresJ Postea incantationis est caussa e cineribus: species enim fuit incantationis πυρομαντίοι: cuius exemplum est in vita Ciceronis apud Plutarchummam cum Cicero de suppliciis coniuratorum solicitus esset:tum inter sacra domestica ab ara sacrorum cum iampridem sopitus ignis esset, e cineribus ac fomentorum reliquiis longa & pura quidem flamma subito emicuit: caeteris itaque perterrefactis, virgines

vestales mox iussere Terentiam virum conuenire,iub

rόque ut pro patria n5 dubitaret ea perficere quae cogitaret, ceu praesens Dea ingens lumen ad illius gloriam salutόmque polliceretur. Ne respexerisJ Nam deos inuitos respexisse, calamitosum fuit: sc Tiresias cum Dianam respexisset, oculis priuatus est:& Eurydicae praeceptum erat ne respiceret: Denique Lothi uxor, cum dei spreto mandato respexisset, versa est in statuam salis, ut est decimon ono capite genestos:& id nimirum est a area quod diximus in illo versu, satis estpotuisse Uideri. . PiceJ proponitur euentus incantationis duplex: ignis flamma, & latratus canis. H lax J Canis est tactum nomen, sicut apud Ovidium tertio metamorphoseos hylactor,

cundo Idyllio,

Ne si, nes nobis per ciuitatem latrant.

n quiJ Addubitatio est,qua tamen videtur infringi

fides incantationum, tanquam incantamenta snt tantum somnia:& prouerbiu hic esse Seruius indicat, quod graecIS est ἐαυroue ον ροοπλων, sibiipsi somnia interpret

ri. ParciteJ Concluditur Alphesiboei ve Damonis querimonia conclusa est, Desine Maenalios iam define tibia 'versiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION