Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

D eleem0syna omnibus qui faciunt eam a).s uibus etiam attestante Evangeli in sinenioli itur: si Venite, Benedicti Patri mei, perci-D Dite regnum, quod vobis liaratum est ab origine mundi esurivin enim et dedistis mihi manducare, hospes eram et e0ssegi Sti me , D nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere erpina et venistis ad me b . Ipsa autem misericordiae erogatio ex voto atque hilaritate debet pendere, non ex tristitia, quia GIilaremn dat0rem diligit Deus e . In tantum etiam haec decet prosus ius impendi, in quantum quisque se obreptum suisse c0gnoscit. Unde rursum quidam II 0m Dei unicam prolem admonet dicens : Quo D modo p0 tueris, est0 miseric0rs; si multum tibi fuerit, abundantern tribum; si autem exiguum fuerit, etiam libenter exiguum imperii tiri stude praemium li0num tibi thesaurigas in die nece SSit a

XXI Quod vero nihil prosit quemlibet eleemosynis inSistere, nisi studuerit a malis actibus declinare, quidam Sapiens testatur dicens Qui baptigatur a mortuo et iterum tangit 0rtuum, quid , proficit lavati ejus se Ilinc per Isaiam D0minus adm0nens ait: si Lavamini, mundi est0 te f). Hinc Psalmista dicit: Dee linan a malo, et ac b0num q); D quod autem magis lugendum , quam laudandum est, nonnulli ideo plura diripiunt, ut habeant unde Largitori omnium pauca tribuant. Sed quanta sit detestanda illorum oblati Scriptura sancta indicat, quae dicit u uiisseri saerificium D du rapina pauperis, tanquam si immolet filium in conspectu pa- η tris sui h) n Sicut enim intersectio filii, atque essust sanguinis iis coram culis patris qui hunc genuit placere p0tuit, ita omni-Ρ0tenti Deo oblatio de malis acquisita. Hinc per Isaiana de talibus dicitur Qui offert oblationem ex substantia pauperi S , quaSin qui sanguinem suillum osterat; qui recordatur thuris, quasi quis benedicat id0l0 ι .s Nihil certe in Veteri est ament tam odibile quam oblatio sanguinis suilli; nil tam execrabile in Novo et Veterii tuam benedicere idolo; et tamen misericordia de rapinis pauperum oblata iis merit c0mparatur. Quos contra Sancta Seriptura Praecipit dicens: Ex substantia tua lac eleemosynam et noli avertere sa-

392쪽

358 s. ' ALGUsΤINI AEPIsCOPI APPENDIX., ciem litam ab ullo paupere a . Ex substantia, inquit, tua, non ex aliena, quia te ut ex tua miseric0rdiam Dei invenis, ita ex aliena iram in eurriS.

XXIII. Apto autem h0 in loco illud otiam occurrit, quod supra

memoriae demisse cognoseo, quia nonnulli ex justis quidem laboribus atque redditibus praeparant, quae omnipotenti Deo osserant, in proprios tamen usus male aequi Sit 38Sumunt. Quibus die endum est, quia quamvis putent usta, non tamen possunt placere sum in Bono illorum munera, qui non studuerint immaculatam Servare Vitam. Quid enim est pretiosius Conditori nostro anima nostra, an dona nostra quod si anima sorduerit, ac de his numquid munus aliudoxterius lilacebit restat igitur vobis ut nihil ex iniquitate Largitori Vestro 38Sumatis vos, sed ex justis laboribus ae justis redditibus et illi osse ratis, et V 0s vivatis Restat etiam ut sit res temporalis in usum, s0lus ille qui et os creavit et bona temporalia praeparavit in desiderium; ut cum 3 vos pariter cum illis transieritis quae dedit, pervenialis ad illum qui dedit cum quo sine fine gaudeatis, sinesne regnetis, si In cujus regno sicut sol sulgeatis b), n ut lilia et rosae vernantes redoleatis, omnibus divitiis perenniter assuatis, ubi sanctis Deumque timentibus civitas praeparata est, cujus undamenta omnium lapidum pretiosorum ornatu subsistunt quae uΗan et p0rtas ex singulis margaritis; eujus platea ex auro mundissimo constat per cujus medium lumen aquae vivae deeurrunt, et ex utraque parte numinis lignum vitae asserens fructus duodecim per menses di delim .n Mania 3bsconsum et panis Angelorum edentibus datur, qui Sic Saturitatem assert, ut nunquam fastidium inserat; sic esuriem tollit ut nunquam edenti cupiditatem adimat; ubi, ul- lus s0le , nullus luna, i nullus lucerna si egebit, quia nox ibi n0n erit, et Dominus Deus omnipotens lumen omnium erit e . nobilia autem luce, quam tunc Sancti videbunt, haec quam modo videmus, solumm0d0raecepta est. Ista longe eminenti0roonge praestantior, quam illa, quia illa creatrix, ista reata cilla lux mentium, haec lux corporum. Non ergo illa talis quam videre consuevimus oculis carnis, sed nec illa bona quae praemisimus talia erunt qualia vel videre in hae vita, vel audire, vel cogitare aliqui potest, Sodmulto excellentiora, multoque beatiora, quin ut Scriptura ait: Νec oculus vidit, nec auri audivit, nec in cor hominis asstendit quae

praeparavit Deus diligentibus se d).n

393쪽

SERMO III. DE PASC iiD 1. 359XXIV. Illam igitur inquirite illa mole siderate ad illam mentis desiderio teri ditu. Ego certe nulli in adulatione decipere audeo: nulli quod utile est subtrahuro qua'ro, quia hi Peil'aemis S sunt non contra avaros, sud contra Varitiam; non contra natu iam, sed e0ntra vitium protuli. Quod melius consilium dare possim, non invenio;quique etsi ad extirpationem cupiditatis totum, ut potui, lab0rem n0n exhibui, tamen oct0ginta et ampli; us Scripturarum testimoniis quasi quibusdam letibus sic surculos ejus incidendo percutiens, a mercede Vacuus n0n ero, fidelem retinens promissorem mediat0rem, Dei et hominum Christum Iesum a), n qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus perimnia Saecula Saecul0rum. Amen.

SERMO III.

De Pascha . Eruitur eae cod. Cass. XII, sol 160, et quidem sine nomine nee immerito quamvis enim eaetrahatur eae illo Codiee, qui non aliud ferme continet, quam beati Doctoris foetus, accedunt ad nominis absentiam sententio minime conneaer, stylusque rhetoris, cui potius tribuendus est, quam sancto Iugustino Incompletus videtur finis deest Locus ejus in Ippendice post Serm CLXXI, cum numero de Pascha XIV.

I. Mortom Claristi elementa sonserunt. II. idem secerunt exequias III. Discipulorum expectationem consolatur Resurrectio. IV. Conclusio.

I. Pos inclytam Domini Christi passionem, qua Vi Vit Occisus, post salsum paeis initium, scutiam traditoris, quo pessimus prodi-t 0r pacem, quam acceperat, perdidit bellaturus post palmas in faciem quas excepit Dominus Christus , revera palmiser, cui de mortis sublimi occasu victrix Resurrecti parabatur; post flagella, si fas si, nequissimis servis in Dominum perversa os e vili rata, osteriacis utili me supplietum, videtis quid senserint orsidi. Dicimus

394쪽

ni indum tenebri laetae sunt. Dium se pluris perdidit sacrilegus inimicus Evangelista dicunt Aba ira diui sexta tenebrae saetae D Sunt super omnem terram usque ad horam nonam contenen ratus est s0l Velum templi scissum est a . II. Et clamavit voce magna Iesus Pater, in manus tuas e0mn mund spiritum meum. Et haec dicens emisit spiritum b). In quit: ibi commend0, dum redeo, deposito recepto x. Discat nune incredulitas fidem, et omnis mundana perfidia, et ipsius mundi mentem quam diligit imitetur sic Agn0scat Filium Dei per sidem, quem

omnia elementa Suspensum senSerunt. Iterum c0rporis lagubre coelum fecit exequias, et in medium diei tempus nox turbata conscendit, atque ut Sacrum unu S usta perciperet, secretum in publieum te-Iaebrae corp0ri praebuerunt. Mixti sinit pav0 et luctus omniSque natura sibi tunc timuit, cum Dominum videret occisum. III. Dixerat namque Apost0lis ante passionem: u Ecce ascendimus Ieros0lymam , et Filius h0 minis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt cum morte. Tradent eum gentibus

illudi, flagellari, crucifigi, sed tertia die resurget o Ab 0ra

passi0nis ecce jam triduum est; reddant n0bis Vigiliae resurgentem Post haec cruci suspenditur, occiditur, sepelitur; et non Venit ut pr0misit. Sabbato nascitur dies Apostolos omne terror, mellas, fuga, luctus exagitat et 110n Venit ut promisit. 0 sabbatum sequitur, maeret pervigil cura, et maestos fletibus culos somnus invidus captat . Eia, Fides, evigila modo Veniet qui speratur; Scriptum est enim : P0st tres dies sabbati si Venit Iesus ad Discipulos suos, dixitque illis Pax vobiscum d .s Videtis, Fratres, speciem reSUrgentis Gerit Vulnera, quae gerebat, et ne aliquis putet spiritum suis sequi apparuit, dixit Λp0stolis suis : a Videte quia Spiritus ossa et car nona non habet, sicut me videtis habentem se . IV. Hoc est Pascha quod colimus, hocn0vamus hoc diem n0eliconiungimus, h0 cir aeteritum redit in praesens,i0e volvitur in suturum resurrectionis. Namque natali Mest dies qui ex hac nocte nas

cetur . . a.

395쪽

De Pascha II. Super Evangelium : Thomas qui dieitur Didymus. Sermo iste qui legitur in Cod. Cass. XVII, OL 43, jam partim

reperitur stampalus in appendice Maurinorum sinis autem prorsus differt titulus autem es de Pascha Maurini illum Semipelagiano tribuunt, sed falso quidem hane enim accusationem eae eo deducunt quod proecedens sit Semipelagiani, et sequens ad praecedentem reseratur. I in nostro Codice sermo praecedens es augustinianus in S. Ioannem CXXI, unde melius concludi posse illum esse genuinum sancti Doctoris foetum, cum proesertim ne unum quidem verbum deprehendatur, quod errorem semipelagianum sapiat. Unum autem me ab isto B. Doctori tribuendo deterret, ista nempe Sententi qua Thomam Sanctum , Fidelem et Iustum eo ipso tempore Cocat, quo dubitaret, aut potius quo dubitare videretur, cum eae eodem auctore minime dubitaverit, ed propter nos quasi dubitans egerit. Contrarium allirmati Iugustinus in ipso sermone supra citat , ad quem hunc prooeme pertinere crederetur cum dicit illum credidisse quia viderat, et dubitati0nem remoVisse et alibi nempe Serm CCLVUI, N. III, ubi illum interpellans dicit Evangelista tibi annuntianto non credis Illis credidit niundus, et n0n credit discipulia S, etc. Adde quod in ipso sermone dubitasse Thomas Supponitur, quando dicitur : Venit Iesus januis clausis si oportuit venire ubi cor incredulitate clausum erat, te. Unde illum in Ippendicem deputamus, Sed propter diversitatem, quae inter hunc et alterum in Maurinorum Appendice si impalum intercedit, typis submittendum esse credidimus. Ponatur in locum Sermoni CLXII, 1 Pen- diei MaurinenSiS.

396쪽

I. Thomae ollicitudo dem omnium imavit. II. Primogenitus ex mortuis Christus. III. Thomas, viso Domino, illum Deum agnoscit.

I. RETINET sanctitas vestra, Fratres, superiorem tractatum, in quo scripsimus sanetum I homam 390Stolum, ad confirmandam fidem omnium, post reSurreeti 0nem, D0minici eorporis membra palpasse, et ad repellendam ambiguitatem uniVerS0rum, Vulnerum ejus cicatrices scrutari Volitisse. Non enim propterea tantum hoc operatus

os beatus Apost0lus; sed qu0 sibi gessit, cunctis pr0suit. Cum suam enim exercuit s0llicitudinem, idem omnium confirmavit. Quis enim ex hoc dubitet rediisse a mortuis Salvatorem, cujus post inferos praesentiam agn0Seat oculus, attrecte manus, digitus perscrutetur Quamvis igitur modicae fidei h0mo, quamvis imbecillis ingenii Christianus, nunquam sollicitudinem suam inquisitioni

Τh0mae aequiparare potuisSet. unquam enim P0St agniti0nem, conversationem, loquelam, duSus esset petere, ut etiam tactu Christum perscrutaretur in Christo, et in ipso homine quem cerneret, hominis corpus inquireret, et resurrectionem ejus n0n tam mirabilium gloria crederet, quam passi0ni injuria comprobaret. Τh0mas ergo cum esset sanctus, fidelis et justus, haec omnia s0llicite requisivit n0nqu0d ipse aliquid dubitaret, sed ut omnem suspicionem credulitatis excluderet. Nam suffecerat illi ad fidem propriam, VidiSSe quem p0Verat sed n0bis operatus est, ut tangeret quem Videbat ut si forte diceremus delusos esse ejus oculos, non Ρ0SSemus dicere manus illius suisse frustratas. In resurrectionis enim manifestatione de aspeetu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. Constat enim veritatis testim0nio, rediisse ab inseris Salvatorem. II. Quis n0n spem suam in Christo c0llocet Quis non fidem suam p0net in D 0mino; ut dum illum credit ab inseris , ipse resurgat amor tuis Dicit beatus Apost0lus: Si enim m0rtui Π0 resurgunt,

, neque Christus resurrexit B Quia ergo surreXit Chri Stus, suscitabuntur et mortui: quia resurrexit Dominus, et servuli reviviscent. Ipse enim est, sicut ait Apostolus, Prim0genitus ex m0rtuis. D Sicut enim est apud superos primogenitus in multis Datribus, ita et ab inseris est prim0genitus ex desurietis. Primogenitus autem dicitur quis, ex eo quod secuturis aliis primus gignitur. Primogenitus ergo Christus vocatur ex mortuis , qu0d primum illum ex inferni tene-

397쪽

SERMO IV. in P sc ΠΛ ar. 363hris in lucem, resurrectionis partus ediderit Partus enim dicendus est, ubi permutatione quadam anima tartari legibus moritur, ut redivivo corporis usui renascatur. ativitas enim resurrectionis apud superos, mors quaedam S inferorum.

III. st Post dies octo iterum erant Discipuli intus et Thomas a , illoqui tunc cum eis n0n uerat, quando Gavisi Sunt Discipuli viso D0n mino b , B et qui reserentibus postea Discipulis dixit: si Nisi videro

fixuras clavorum, et mittam digitum meum inlatus non credam e .nΠ0c ergo hodie cum Discipulis reliquis p0 sit , Venit Iesus anuis clausis sic oportuit venire, ubi c0r incredulitate clausum erat fidei luce reserandum. Non immerito ergo etiam octavus dies pari vi, pene pari dev0tione celebratur, qua ille celebratus est, a quo octavus dies iste numeratur. In illo enim resurrectio acta, in hoc confirmata est, n0 minus dura atque tenebrosa hic incredulitatis anua, quia illic inferni 0rta praerumpitur. Venit ergo, inquit, Iesus januis et clausis ii P est quod nos qu0que cum honia dubitemus, nisi saeti respiciamus auctorem. Sed si Deum esse de quo loquitur, cogitemus, cui nihil invium, cui humanum quoque pectus perVium confitemur, cui hoc idem corpus n0n solum anuis clausis . In ipsa statim salutati0ne Pax vobis e P hane ergo nobis semper asserat, hane a nobis rep0scat hanc a nobis inveniat, hane relinquat. Deinde dicit h0mae et Insor digitum tuum huc, et Vide manus meas, et asser manum tuam et mitte in latus meum, et n0li essu incredulus, sed fidelis Non est meum meos ludificare phantasmate vanam imaginem visus timeat, Veritatem corpori manus et digitus exploret Potest fortasse aliquando oculos caligo decipere, veritatem corporis manus et digitus explorent. Potest 0rtasse aliquando oculos caligo decipere palpatio corporis verum cortius agn0Seat si Spiritu S, inquit, carnen et SSa 0 habet, sicut me videtis habere ρὶ B u0d ostia clausa penetravit, sola est virtus divini Spiritus, n0n40la carnalis substantia; alioquin quid profuit me Suscepisse h0minem , si piguit SuScepisse. Respondeamus ergo et nos, et sateamur cum homa, in quo miraculum divina virtutis exposuit: uΤu Dominus meus et Deus meus h).D Xobis enim ille dubitavit, n0bis exploravit, nobis in illo Dominus manus et lateris Vulnera contructanda permisit. Dicit ei Deus Quia vidisti

398쪽

364 AUGUSTINI EPISCOPI APPENDIX. irae credidisti beati qui n0n viderunt et crediderunt a). Diabo mi is ergo et firmitatem palpata credentium , et beatitudinem n0nvisa credentium.

SERMO V.

Legitur in Cod. Cass. XII sol. 201, 'sine nomine. Indignus ess sancto Augustino utpote ridicule seriptus opus es rhetoris, e quidem indoeti. Similitudo eaeordit eumdem auctorem indicat, ac sermonis princedentis. Locus ejus in Appendice p08 Sermon. CLXXXI, cum numero de Issensione VII.

I. Christum ascendentem in caelos celebrare convenit. I. Mira Clarisii Ascensi doscribitur. III. Continuatur Ascensionis descriptio.

I. LIBENTIUS, Fratres, Clariusque convenit nostri aciem c0rdis sursum avidius intentare, quia hodie per ipsius aetheris crassam mollitiem nubium distenduntur insignitae cortinae, cum Christus hominem suum, post tenacem machinam alidi tigrim, post versatilem illam clavorum figuram, post magnifici m0numenti custodem, post petrinam thecam Christus hominem suum triduano curricul Vivo somno sepultum, c0mpilatis inseris , interposita majestat e subduxit. Hunc in isto dierum decem quadrangulo coruscae nubi imposuit, et sine scissura aerea, aut Venti tempestiva actura, candens nubalis evectio, plaudentibus auris, dedicato gestamine, ad sidera usque transvexit. Iam enim David ille Psalmorum cantor musicorum, multo ante cecinerat dicens is ut mit nubem as- eensionem suam, qui ambulat super pennas Ventorum b). II. Mira, dilectissimi Fratres, in ascensu Primogeniti virtus in-

a Ioan xx, 29. - b Psal. III, 3. Sic corrigitur ex sensu Codex enim sine sensu coelo Petrina heca.

399쪽

SERMO I)E ISCENSIOΔD DOMINI I. 365so ruit. 0n nube reclinatus , sedere in dextera aut laeva sue cubuit, nec ipsa ventorum pennata alacritas, reclinat climate, elanguit Sod Pqua lane candidissima nubes assumpti homini corpus ad caedipi 0Vinciam seriata assumptione revexit. Numquid sensit bella viscerum, cum ipsum evectum coeli h0 die corpus in uter alis urnae gestaret hospitium numquid passa Si puerpera parata pudoris in ipso S0lemni partu naufragium Ita- ne nubes h0 die velaminis sui vel leve sensit dispendium, quia c0rpia advexit, non turgido ec eat Onere praegraVatum, sed Verbum caro actum, coelesti utique generantis chrismate levigatum Nune itaque post resurrectionis Sperata Salutis repentinam laetitiam, post schola illius spiritualis insignia, s0phia inaccessibilis munimenta, hodierna ut comperimus diu , coel08 unde nunquam aberat, repetiit. Stabat namque coli 0rs illa undecimae classis obtutu suspensa post flagrantem Currum Victoria nubis, et mae Sta Ora minentium P0 Si magistri dulcem ascen- Sum has referre creduntur Vida voces Sitientium animorum Ubinam noster Iesus, Subita claritudine praesentiae Venustae potentiam sustulisti Ecce Videmus ventos pluvialibus palleis simbriali flamine salutare Cernimus caelum in ascensum e0rporis tui quadriiugo cardine reserari, et n08 in ista telluris barbari quid sa- ciemus, tali pastore, 0rp0rali absentia, derelictori Licet tenemus Sponsionis tuae paetum Veridicum, quia alium dirigere incipies ad- Vocatum , tamen quia recurSUS, uia thronia Pael S, Coelestium iotestatum, nec n0stro de Seras in isto exilio peculiare tui muneris nutrimentum. Sicut Elisaeus ille, cum patrem Videret absentem flamma transferri, talia post eum legitur acclamaSse is ater mi, pater nil currus ΙSrael et auriga ejus, cui me dimisisti a Is Ita et nostri illustres Apostoli, cum Salvatoris n0stri nubiferum in aere carrucae speculantur a SeenSum, parem attollebant ejulantium cordium iiiiijugem gemitum , quibus occultata nube paulatim altiusque

subducta, ingenti licet aviditate auscultantibus, duo leguntur Caelitus astare st0lis in albis, qui e0nSolandi Spandunt et apta eis Verba profundunt Usquequ0, Viri Galil dei, mortalibus culis ad alienos lares inani levamino satigatis Quandiu pupillas exiles, lacrymarum imbre consectas, ad divini culminis sedem incassum att0llitis Coelestem extenSam cameram, Sicut sun Iluti, Semipleno aspectu intupli potestis Caelos autem coelorum, ubi VeSter DominuS, QSte oriente,

Cod quas . - Id. venust ice. - Id. niale illustri.

400쪽

366 AUGUSΤINL EPISCOPI AEPPE DIX. con Scendit, Speculare his nequaqua ni Vultibus poteritiS. Spondemus tamen vobis hujus f in deris invi0labile ni Veritatem, quia noSter Dominus, cum quo subiit ad Sidera corpore, cum c0dem rediet, incarnata aperti a Veritate. III. Ecce enim ex prisc0 9Sahaii organo comperimuS, quid in dSeensum Christi mirabiliter gaude aurus, cum in altum conscendit, et eaΡ-tivam captivitatem absque militum turmis, aut catenarum Stridente ferrugine duxit . Exortus est in caelo maximus de am0re clamor

deScendens, quand metantes Angeli nubem c0rporis Christi, a- nitoribus exclamant Λngelis si Attollite p0rtas Principis Vestri, et

B elevamini portae aeternales, D ut eum 90rtarum obices re S I RVeritis, gaudium VeStrum u0Str gaudi communi S0cietate neetatiS,

u et introibit rex gl0riae. Ilii autem qui coelestibus laribus leguntur fore praetores Quis est iste aiunt, Rex gl0ride b is Quibus

edocentur nunti0rum resp0nsiM: Dominus sortis, velut e tranS- glutiens mortem, v 0tens o D in patibulo crucis, p0tenti0r u ins bello d ab tyranni inaniter decertantis Ipse est re gloriae; qui descendit in inferiora corda terrarum, et ascendit laureatu S, repeten hodie suae majestatis Stadium. Quando Voluntarie descendit, indixerat stella astris eri signi corona eum vero victor hodie ascendit, nubes emicuit candida, in qua Veherentur membra a S-Si0ni, non m0rti, creata. Fit obvia Cherubim apte Vectrix iuessabilis sedes in occurSum advolans , Seraphim salutantibus alis, et thron0 revertens Filius in dextera pr0 micat Patris' fit unicae Trinitatis inhaerens sibimet osculum, et ad recursum Domini veni eatis cuncta tripudiat t0gae cel0rum. Ita et nos ipsius quadragesimae Ascensi0nis coeleste e0nsoletur curriculum, ut grati0rum etiam entecostenredhibeamus ii ostrae devotioni, debiti Sermonis ossiciosum Servitium, per eum demi iminum no Strum Jesum Christum c0nsedentem ad dexteram Patris, et regnantem cum e0, et cum Spiritu Sancto per infinita saecula Saeculorum. Amen. a Psal. xxiii, b Ibid. 8. - 0 Ibid. - d Ibid. 28.

et Enar in Sal. xxiii n. 8. - Cod sine sensu et throno res ei lent iii in dextera promicat Patiris.

SEARCH

MENU NAVIGATION