장음표시 사용
191쪽
Porro imperator Bulgarie , cernens patriam suam desolatam, unacum burgensibus sue prelate civitatis venit obviam regi ungarie ac eidem claves ejusdem sue civitatis patriam suam et arma sua reddidit, quamvis et ipse subjectus esset Misaco. Receptus est autem cum tota patria sua ad fidem Christianam; erantque Bulgari ab olim Constantinopolitano patriam chatui subjecti. Tunc spacio trium dierum Christiani locati sunt in pratis subtus Budinum , ubi rex Ilun-gari magnum fecit convivium. Postea recedentes equitaverunt in Greciam usque ad civitatem Redesconnensem que, postquam ab eis quadam die sabbati bis aggressa est, reddita est eis diluculo dominice sequentis ultraque equitantes et Macedoniam pretereuntes abierunt ante civitatem Nichopolis et obsederunt eam; unde ichardus de Sancto Victore ait, in Exceptori In Trachia Con e tantinopolis, Panisus, Nichopolis . , uuidam autem illiterati vel diote, postquam reversi sunt de illa redemptione in Franciam, dixerunt multis quod hec civitas Nichopolis ultra Macedoniam quamdam civitatem desertam quam oculis perspexerunt, ubi Alexander magnus natus est, tribus dietis siluata est. Quis quid enim sit de hoc, verius est quod Macedonia que ab occasu Trachi subjacet, sui patria lexandri magni et regio aureis venis argentique optima lapi
192쪽
dem quem piritem vocant ista gignit et in ea est mons0limpus, transcendens aera, super quem philosophi ascendentes secerunt figuras in pulvere, quas post annum reperierunt illesas. Cumque dictam Nichopolim civitatem xv dierum spacio obsedissent et jam minitores comitis ivernensis usque in castellum et minitores regis ungarie usque in civitatem vias occultas infra terram ad ingrediendum disposuissent, necnon jam parata sunt omnia ad imponendum ignem, ecce hora prandii, rex a davit omnibus ut confestim armarentur propter Tudicos qui modicum ab eis distabant et ad eorum extemminium veneranti.
Tunc illico Christiani, omnibus relictis, equitaverunt quasi pacto duarum leucarum aut amplius, donec viderunt Turcos ordinatos ad preliandum, qui fixerant in terra stipites ligneos acuminatos, altitudinis duorum cubitorum vel circa per longitudinem jactus unius baliste et latitudinem unius lancee modo quo fit in arenniis cuniculorum in Francia .
Primum itaque pretium a rege Ilungari licet invito
concessum est Francis et ceteris citramontanis maluisset enim ungaris suis concessisse, nisi Franci importune petivissent volebat autem ungaros, quos hostes sugere quam fugare paratiore noverat,
Francis preponere, ne ipsi a tergo eorum exeuntes
193쪽
sinerent eos fugere . Franci igitur et hi qui cum eis erant, primam Turcorum aciem in qua erant plus quam viij hominum aggredientes ante quartamia tem unius ore victores fuerunt. Quo acto cum vexilliser eorum, admiraldus de Vienna, comitem Nivernensem hortaretur ut retrocederent, responsum habuit ab eo quod lente et inconstanter pugnabat. Irruentes igitur, dicto vexillisero preeunte, in secundam Turcorum aciem mox in debiliorem partem ceciderunt, ita ut omnes a multitudine hostium circo
septi ibidem vel extincti vel capti sunt, exeptis sie)hiis qui fuge presidium querentes, tutamina navium
petebant'. Interim vero acies Turcorum que retro erant, se traxerant Versus Hungam qui erant ad dexteram partem quasi numero L hominum armorum.
Illi videntes Turcos accelerare ad se, non obstantibus regis sui monitis qui eos ad preliandum animabat, mox terga vertentes fugerunt versus fluvium sine alia qua reversione ad pugnam vel aliquo certamine, ins quentibus eos Turcis usque ad Danubium in quo navigium eorum erat ubi tutamen fluvii tam ex voto quam ex necessario nacti sunt. Occiderunt autem multos qui nullas habebant naves
et aliquos de fratribus Hospitalis Rodiensis qui hic per Brachium Sancti Georgii et inde in Danubium navigio
descenderant . Plures namque transnatando flumen
194쪽
transire festinantes infra voraginem suctus periclitati sunt Christianos ergo diffugientes Turci infestant; infestatos vero partim in undis, partim super rippam prosternunt et nunc hac nunc illac dispersis eorum aciebus discurrendo, dupplicem necem eis ingestam
Quidam vero castra Christianorum perVaganteS, quotquot nostrorum occurrebant gladiis occiderunt, ab eisdem ablatis diviciis quibuscunque Nec mirum ergo si Franci victi sunt quoniam paucos habebant secum ad preliandum contra Sarracenos qui erant numero centum milia estimati : in toto enim non erant, tam de Flamingis Anglicisque quam aliis qui cum eis erant, plus quam viij hachinetorum, et eciam Deus non erat cum eis. Hoc bellum accidit mense septembri die sancti Firmini episcopi et martiris . Die vero sequenti, Balgacus ab ira furoris ejus nundum mitigatus, in tentorio suo sedens pro tribunali, mandavit coram se omnes Christianos qui capti su rant in prelio qui cum nudi adducti suissent coram eo, statim a satellitibus ejus ibidem, ante vel satis prope dictum tentorium suum, amara morte necati sunt satellites enim Turci de gladiis suis super eo dem Christianos jussu ejus simul unibus alligatos percuciebant unum in capite, alium in collo, alterum in scapulis et sic omnes ululantes et Christum Filium Dei Voce magna reclamantes, crudeliter martirietati
Nec ab hoc mortis genere exempti sunt aliqui quantumcumque nobiles, preter comitem Nivernen-
195쪽
sem, quem ipse Batracus eorum noverat esse dominum, et alios paucos, quorum vitam idem comes a supradicto Batraco cum dissicultate obtinuit, et dac bum dominum de Helliaco militem, qui a casu captus sui a quodam admiraldo Turcorum, cum quo habebat noticiam specialem , qui a Balaac vitam
ejus sibi dari et poposcit et promeruit et sic ille peri
culum mortis evasit. Deinde vero comes Nivernensis et concaptivi sui,
jussu prefati Batraci ducti sunt in Thumulam et in ejus civitate regia que Bursa dicitur haud longe a Nichomedia urbe Bilhini olim famosa, ubi condam Hanibal fugiens veneni haustu animam exhalavit, positi
sunt in custodia. Porro ex omnibus Christianis absque ungaris, tam de castris qui bello non interfuerant et mortis discrimen evaserant, quam a prelio dilapsis, non se
runt plus quam iiij hominum diversi status qui su-Vium transirent, quamquam estimarentur in die belli octoginta milia Hii intrantes Galathiam ab illius pa-
. Lo texto cito par lo baron Koron do Lottenhovo Froissari, t. XV, p. 16 , solas is no do chronique anonymeri Flandra ditquo is Migneu domolli cavolt ostsi par avant avoces'Amouratu Bacquinis en soniosi s Adrion do But Ibid. p. 4 4ὶ, doni loreicit eontient hie dos avsseisis, Mouto copondant coci qu'ilemprunt a Froissari a Miles quidam, nomine Jacobus do Holly, o Ρicardia, captus fuit; sed quia cum patre regis Lamourach Bah paulo anto moram traxisset, idem incidens in manus hominum regis Tartarorum amburini, salvatus est cum domino Jacob du a qui similiter notus erat ibidem sinu esset, Froissari raconte quo ce gentilliomme aves servi pendant
trois anscio per do Bajaetet si XV, p. 19, 32 et 334 .
196쪽
trie incolis aggressi, multis eorum occisis, ceteri exuti sunt omnibus vestimentis et calciamentis preter br cas et sic dimissi, die Sancti Remigii sequenti in eodem statu quasi trecentas leucas itineraverunt. Fuerunt autem in Galathia patria supradicta viij dierum spacio, non manducantes panem nec sub tecto jacentes, sed jacebant in nemoribus et comedebant Ductus amaros quos inveniebant, scilicet sagena nem rum, genetas ac sordinas quarum quis tres vel iiij' habere poterat, optime cibatus erat pluries namque qualibet die scrutabantur in capillis oribus et aliis locis ubi argentum poterat reponi. Erant tamen omnes sine camisia et adhuc plus quam mille ex eis erant sine brachis quando intraverunt primam villam Christianorum Latinorum, que vocatur Harmestat'. Ibi enim reperierunt homines maxime pietatis et misericordie. Ηec est illa civitas Harmestat, ut quidam serunt, unde olim episcopus cum Balduino Flandrensi, Ludovico Blesensi, Stephano Perticensi, Hugone Sancti Pauli comitibus episcopo Trecensi, marquisi Montis- serrati, duce Venecie et pluribus aliis magnis viris ad capiendum Constantinopolim fuit, ubi idem comes Balduinus coronam et imperii dignitatem suscepit, sicut superius suo loco est relatum. Postea collaterando Boemiam et Poloniam pertranseuntes ungariam, applicuerunt apud Viennam in Austriam vigilia Omnium Sanctorum quasi sexcenti Gallici qua die burgenses eis prandium dederunt et eorum cuilibet liberaliter, ulnas panni porrexerunt,
197쪽
ut sacerent quilibet habitum secundum velle suum. Die vero Animarum illi de villa duxerunt eos quos hospitaverunt ad magnam ecclesiam Beate Marte, quibus ceteri de villa magnas elemosinas contulerunt. Deinde venerunt in Franciam per Almaniam, Au triam et Bavariam, in quibus partibus gentes elem sinarias specialiter invenerunt. Die Sancti Vincetici eiusdem anni, ccc Lxx VI, natus est Ludovicus, filius regis Francie, qui susceptus est in sacris sontibus a ducibus Aurelianensi et Boin
Sabbato, tercia die februarii sequenti, per arestum Partamenti comitatus Petragorici confiscatus est Fra corum regi propter homicidia, incendia et rapinas multaque alia que Archaenbaldus comes secerat in Petragorica civitate , condempnando eumdem comitem ad solidationem duarum capellarum, quarum utraque esset de xxv libris parisiensium annuatim,
que essent in donatione regis Francie et in xxxvj milibus librarum parisiensium erga partem injuriatam
primo ante regem sibi solvendam ac eodem comite exiliato a regno Francie. Anno Domini, ccc nonagesimo is venit Parisius Karolus, rex avarre et receptus est honorifice a rege Francie; exieruntque obviam ei duces Bituris, Bumgundie Aurelianensis et Borbonie cum pluribus aliis .
198쪽
Eodem anno multe seditiones et murmurationes
orte sunt in Anglia propter consederationem regis Richardi cum rege Francie , de qua male contenti erant plures Anglici, et quia duobus castris et portibus marinis, scilicet Brest in Britannia et Cesarisburgo in Normannia, primo per Iohannem de Montesorti, ducem Britannie et secundo per arolum regem N vare defunctum regi Mowardo, predecessori suo, dum agebat in humanis, pro magnis pecuniarum summis invadiatis, quibus sibi redditis et ad plenum solutis per dictos Britanni ducem et ejusdem regis N
vare filium, regem videlicet avarre modernum Supranominatum, eisdem prefata duo castra reddidit contra voluntatem patrui sui Thome, ducis Claudi cestrie et aliorum quorumdam primatum Anglic rum, magnum omitem invidie sibi ministravit. Unde modicum post contra ipsum regem Anglie et ejus consiliarios ac clam duces incestrensem et Eboracensem li, ut quidam dicunt, magna conjuratio
199쪽
fit cujus auctores fuerunt patruus eius Claudio Mirencis dux prenominatus, comes Herbicensis cons
brinus ejus comes Arondelli et frater ejus Thomas, Cantuariensis archiepiscopus . comes marescallus qui
sororem eorum habebat uxorem, comes arvicensis et quidam alii uua per comitem marescallum, O tunc alesii capitaneum, detecta, illic rex fecit mi- siri dictum patruum suum et statim navibus duci in Kalesium, ubi paulo post in custodia terminum vite invenit quidam dicunt quod venenum sibi sui propinatum malicia cujus mortuus est et intoxicatus'. Capsis eciam comitibus Arondelli et arvicensi, sentencia Partamenti quod in Londonia incepit dominica ante xaltationem Sancte Crucis ejusdem anni', primus sui decollatus, alter vero, quamquam Metmorti condempnatus, quia publice confitendo actum coniurationis lacrimabiliter misericordiam regis imploravit, rex misericordia motus, sibi vitam donavit, sed perpetuo carceri in insula d'Illoman ipsum mancipari jussit Archiepiscopus vero Cantuariensis et dominus Thomas de Mortuomari, quia inveniri non potuerunt, perpetuo ab Anglia suerunt exiliati, ipso
200쪽
rege, amore patrui sui ducis Lincestrie, de filio suo primogenito comite Herbicensi eo tunc dissimulante.
Finito itaque Partamento, statim post ipse rex fecit magnum estum in Londonia conviviis et hastiludiis , in quo secit quinque novos duces et iiij' comites:
Herbicensis comes factus est dux Arvordie', comes de Rotheland Al malle , comes uuenti, nepos regis, Sudriensis , comes Hontitonensis' frater regis Sice trensis et comes marescallus factus est dux Morduol- densis'; Guillelmus Scrop 'Illoman Dispensator Claudio strie, filius baronis 'Estansordie nuper defuncti, Stasordie et Thomas de Persiaco ' de est-marietandi, milites, facti sunt novi comites. Deinde vero, eodem anno, mens januario, ipso rege Richardo cum optimatibus et prelatis suis eunte ad Partamentum quod apud stemhumum ' antea fieri ordinaverat, more regni sui Anglie, dux Arvordie