Nodus gordius novus negotiorum status gravissimorum, maximeque perplexorum quae inter magnates, atque principes europae eorumque ministros nostro tempore geruntur, politica moderna ad praxin accommodanda, novaque methodo ... Opera Francisci de Gregor

발행: 1727년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

neque supprimi potest, nisi Omnia , quae-ocunque ipti Vicina sint, proculcentur: ita pulter bellum non satiatur, nisi pretiosa aqua ingentis nummorum multitudinis extinctum, aut cum ruina omnis hujus, quod utut debile obstare sibi credit: atque igitur tunc tua reS agitur, pari; cum proximus ardet. Non desint nonnunquam

Principi cuidam, quando superiorem atque praepotentem se esse Videt, praetextus ad minimum sipeciosi, quibus illicitum licitum,& quod injustum est, justum contra illos status apparet, quos subsidiis destitutos seque debiliores esse videt. Neque denique deficiunt unquam alii quidam Agesilai Lacedaemoniorum Reges, qui, uti in capite de Neutralitate innui, omne hoc debere se pro iusto habere dicunt, quod propriae patriae utilitatem atque lucrum afferre potest, atque ita inserviendo occasioni atque tempori per rationem status atque Utilis omni-hus mediis omnique modo ac via imperium suum absque ulla alia consideratione ampliare statagunt. Unicum igitur remedium, ut quis de pace atque salute status alicujus publici certus esse possit, in hoc consistit, ut probe se praemuniat. Quin plus dicam, scilicet ad firmandam pacem atque salutem reipublicae alicujus, non tantum, ut quiS se praemuniat, opus est, quando vicini bellaviter se gerunt, sed omni tempore, ut para

52쪽

tus atque a viribus instructus aliquis siit, necesse est. Expectatio namque virium atque copiae, cum iis uti opportunum quam maxime esset, non semper prospere nobis si1ccedet: belli quoque necessitates tot ac tantae sunt, ut adhibita omni diligentia, qua uti possumus in rationibus earum ine

undis iisque cumulandis semper aliquid defuturum sit, cum.tamen sapiens Politicus dicat, non ita Mendum esse paci, ut arma prorsus deponantur, pax enim inermis dehiatis est. Constantinus M. cum milites, qui limites patriae tuebantur, dimisisset, minus quippe necessarios Oh pacem universialem ipsi visos , gentibus barbaris portam aperuit. Probe regulam hanc, nostro licet damno, intellexit masnus Turca Constantinopolitanus, ceu qu1 non modo tum, quando alii Reges & Principes bellum inter se reciprocant, sed & pacis tempore magiS armatus est, quam Christiani tempore belli. Hoc consilio Principes quidam armamentaria instituunt, quo omne genus eorum, ctuae inhello tam maritimo quam terrestri usii alicui esse possunt, recondunP, instrumentorum quoque militarium omne genus fabricari, aut quae jam confecta sint, poliri, attrita vero refici continue curant. Inde fit, ut prie- sente occasione, quando omnia ad expeditionem bellicam necessaria in uno loco praesto sunt, paucis diebus non classem tantUm

53쪽

educere, sed & copiis terrestribus omnibus rebus necessariis providere possint, ad prosequendum iter, trajicienda flumina, eaque omnia efficienda, quae bellatoribus accidere possunt, uti videri hoc potest in armamentario Venetorum nec non in altero quodam Ducis Saxoniae, quod Dresdae est. Primum quidem omnia reliqua apparatutam navalI quam terrestri superat: posterius autem neque numero tormentorum &globorum, neque ulla alia re ad bellum terilestre necessaria ipsi cedit. Ad imitationem hujus, quod Venetiis est, Mahomet ΙΙ. Turcarum Imperator Constantinopoli unum aliquod exstrui iussit, cujus auxi- Iio ipse & successores sui classes Christianorum non curarunt, neque amplius curant.

Qui vero opportunitatem fundandi aut ordinandi armamentaria non habet, id ad minimum agere debet, ut res sua publica aut urbs primaria omni materia omnibusque artis Magistris ad hunc effectum necessariis - abundet, ut id, quod publico deest, pro renata a particularibus su)pleatur. Tales in Italia sunt urbes Mediolanum & Neapolis, ubi tanta est materiae quantitas, tama artificum omnis generis multitudo, ut brevi tempore validus exercitus instrui possit. Locutus fui hactenus solum de provisione in senere &quasi in transitu, neque eousaue discursum volui extendere, declarando oc describendo in

54쪽

in earticulari & ex professo provisiones minnitionum, commeatus, pecuniae, torment rum, militum eorumque qualitatum, fori litiorum eorumque situs; de hoc enim alia vice ex instituto & data opera loquar in tractatu meo secundo, ubi de aliis rebus cot similibus acturus silm, si quidem DEo per gratiam sitam sanctissimam firma valet dine, meis autem Patronis hujusque opusculi amatoribus Favore suo mihi porro assistere placuerit.

CAP. LV.

HOSTEM PRAEVENIRE

Nobilissimus modus hostem procul ab aedibus nostris arcendi, nosque ab ipsius invasionibus tutos reddendi est ipsum praevenire, hoc autem multis modis fieri potest, uti successive dicam. Primo autem dico, posse hostem praeveniri, si bellum in iesius aedes transferatur; facile enim alterius res quietas esse patitur, qui suas in periculo videt. Callide observavit hoc me- dium in omnibus exeeditionibus mis arduis Ludovicus XIV. deiunctus Galliae Rex, ceu

qui primus semper fuit ad educendum in C castra

55쪽

castra exercitum suum, praecipue apud Rhenum, subjectoque sibi fortalit1o Κehi & tota Rheni ab utroque latere plaga semper quae-

vivit, quomodo bellum in terram mimicorum suorum transferret, qua ratione tae

citum suum exactionibus atque alimentis vi ablatis vel extortis ex parte sustentavit, sumtibus scilicet alienarum regionum, in quibus ita se munire Validumque reddere allaborabat, ut dissicile semper fuerit, iesium expellerer quod si rarius id forte contigit, apud Rhenum tamen ne palmum quidem solide suo perdidit, quini aliquid semper adjecit Ita in omnibus reliquis expeditionibus in exteras regiones sitsceptis tali ustis methodo semper lucri aliquid reportavit probressiasque fecit notabiles, uti Historia hodierna nob1S refert. Fundem morem Romani servarunt in gravioribus quibuscunque Ipsorum expeditionibus , excepto belloc allico & secundo Punico , quae tamCnnunquam finiri poterant, donec arma sua ultra mare atque Alpes protenderent, &Ηannibal considente Antiocho , qua ratione hellum contra Romanos geri debeat, semper dixit, nihil fructuosi se effecturos, nisi Romanos in Italia invaderent. Ιidem Romani, cum de foedere inter Philippum Macedoniae Regem & Hannibalem inito audivissent, nihil melius aut consultius esse existimarunt, quam ut praevenirent Philippum

56쪽

pum. Unde sane nescio , cur nosti is temporibus quidam disiputent, an melius sit Tur- Cam in aedibus nostris exeectare, aut in suis illum invisere Θ Antiqui certe nullum de hoc dubium moverunt, & ea semper summorum quorumvis belli praefectorum opi nio fuit, melius esse invadere quam inVadi; impetus enim qui non plane temerarius est, perturbat & confundit inimicum , partem ipsi adimit redituum & bonorum, commeatus sibi vendicat, aut ipsum adigit ad corrumpendos eoS propria manu , eQS quibus imperium ejus minus placet, ad se trahit, si Vincit, multum lucratur, si perdit, pauca periclitatur , quam maxime quando bellum procul li domo sita geriture, denique casias bellici, qui infiniti sunt, citius favent inV ri quam invaso. Hannibal & Scipio, quos lumina artis militaris appellare jure possit-mus,) pudori sibi ducebant, ut Unus contra Romanos extra Italiam & alter contra Carthaginenses extra Africam dimicaret, &Turca quoque bellum contra Christianossessit, non sane domi eos exspectando, sed Ipsorum Vel cogitationes, ne dicam consilia, praeveniendo. Quum igitur eos nunc hic

nunc alibi invaderet, nec tempus Cone de

rei ipsium aggrediendi, ipsis Christianis per

hoc infinitas terras eripuit. Tenendum autem hic est, quod inVasio requirat Vires, quae numero vel fortitudine, vel opportunitate C r ma

57쪽

majores vel saltem sequales sint viribus illius, quem armis petimus, & qui tam alacrem & sortem se non sentit, alio modo praeveniat hostem necesse est, aditus scilicet & locos

extantiores muniendo, ut hostis circa oppugnationem eorum Vires vel tempus perdat, ac proinde opportunitatem det milites colligendi externasque copias in auxilium convocandi. Ita fecit Magnus Monarcha Carolus VI. noster hodie Imperator , qui

cum Barcellonae circumdatus atque a classe Hisipanica arcte obsessus esset, stcretum tamen semper commercium servavit cum imcolis quibusdam montanis, Miqueleis dictis, qui bono numero se conjungentes exercitum Hispanicum interdum inquietarunt, invadendo scilicet Hispanos, si quando excursores emittebant, stragemque inter eos ediderunt, cum interim quindecim mille Α gli in auxilium vocati prope Barcellonam enavi descenderent, & Hispanos tam fortiter propulsarent, ut tollere obsidionem eos adegerint, qua re accidit, ut Barcellona cum Majestate Caesarea Carolo VI. in libertatem fuerit restituta. Idem hoc pariter prope Maliam accidit, ubi Turcae oppugnationem Castelli h S. Hermo tentantes integrum mensem Majum impenderunt ac consumserunt, florem quoque militum perdiderunt,

dum interim Christiani spatium habuerunt se uniendi & auxilia convocandi, ita ut Τ

58쪽

Cui autem vires desimi ad praeveniendum& ostendendum adversarium, id curet, quomodo potentem quendam inimicum adversias eum concitet, qui id efficiat, quod ipse non potest. Gensericus Vandalorum Rex,

cum classis ejus in terribili quodam praelio navali , Bassilio Patritio deleta esset, & ipse pejus quid adhuc timeret, Ostrosothis &Visgothis persuadebat, ut Imperium Romanum inVaderent, atque ita ille securitati suae consulebat. Quoties Ludovicus XIV. Galliae Rex Turcam sollicitavit ad incipiendum bellum contra Imperatorem Romanum, ut scilicet hoc modo securitatem pacis in terris mis anticiparet ξ quoties etiam Imperatorem, dum in bello contra Turcam occupatus esset, ipse bello aggressus fuit neque hoc certe alio faciebat fine, quam extimore, & ad praeveniendas Imperatoris vires, ne eas postea supra seipsum effunderet. Est adhuc etiam alia quaedam praeveniendi species, quando nempe quis factionibus, quae in terris inimici sunt, aut Vicinis, aut collusionibus, aut consiliariis, aut praefectis,

aliisque hominibus qui aliqua apud Principem autoritate mi, in suum lucrum atque commodum uti novit, ut vel dissuadeant illi bellum contra nos, vel id aliorsum Vertant, & lenta executione inutile reddant vel denique nos ariuvent, certiores nos fa

59쪽

μα --

ciendo, quid rerum agatur. Vulnera enim praevisa minuS nocent. Qaod si vero collusiones insuper tam frequenteS fuerint, ut 1iispicionem seditionis, aut proditionis aut tumultus praebere possint, tanto melius hoc erit, ita enim noster pIane erit securus, S inimicorum terra in turbas internas' conjicietur. Elis abetha Regina Angliae magna illa Politica , Magno Papa Sixto V. tantopere aestimata optime observavit methodum hanc politicam adversus Regem Catholi cum in Flandria, & Regem Christianissimum in Gallia. Cum enim Protestantes &Evangelicos Reformatos in his terris degentes consilio sito atque pecunia omnibus Viribus sistentaret, hoc modo incendium helli procul a se arcuit: pari artificio atque Favore ergae OS in Scotia usia, quibus minuS satisfecerat Maria Regina, aut qui parum faverent factioni Gallicae, non solum securam se de hoc regno sed & dominam ejus reddidit. Alii quidam populi, ut aditum in terra&suas hostibus vel difficilem redderent, vel praeriperent, naturam in hoc imitati suerunt, quae Imperia non montibus solum, maribus oc flum1nibus, sed & immensis desertis divisit, uti Mauritaniam a China, Numidiam h Nubia, & Nubiam ab AEgypto , ita plane & illi fines sios vastarunt. Ita olim fecerunt Suevi, ita permultoS annoS quoque secit Tammas Persarum Rex, qui uv

60쪽

η. -

Magnum Turcarum Imperatorem longissime a regionibus suis detineret, ingens terrae spatium in confinibus vastavit, consumsit atque in s litudinem commutavit. Idem prorsus facit Moscovita, quippe qui loca vicina inimicis suis non nisi deserta relinquit,

ut si duns e silvae ibi creverint id quod per

humiditatem soli facile contingit) eae propugnaculi instar munitionibus suis esse pos sint, id quod magno suo labore atque aerumna expertus fuit Stephanus Poloniae Rex. Ut enim hic ad loca inimici viam sibi pararet, sylvas ipsum caedere prius oportebat, quo labore fatis multum temporis perdidit. Retinet hoc in continuo timore inVasorem, dum ille, in quem impetus dirigitur, mala sita atque infortunium interim potest praevidere. Antea Vero, quam caput hoc finiam, audio aliquem mihi dicentem meque interrogantem, quid rei facere oporteret, si quis neque campum, neque locum, neque OCCasionem, neque tempus praeveniendi inimicum cum omnibus supra dictis mediis atque viis haberet, sique inimicum nobiS poten-riorem in occursim nobis Venientem vide-TemuS, nec possemus ipsum effugere aut pugnam declinare ρ Dico igitur, in rebus desperatis animum atque audaciam saepius supplere Vires exteriores atque defectum numeri, & si quis aequalis non sit hominibus, sufficit ut aequalis sit valore, uti jam innui,

SEARCH

MENU NAVIGATION