Procli Diadochi Lycii philosophi Platonici ac mathematici probatissimi In primum Euclidis elementorum librum commentariorum ad universam mathematicam disciplinam Barocio ... primum iam Romanae linguae venustate donati, & nunc recens editi

발행: 1560년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

summam eoru pulchritudine Loimamque perseetionem desiderant: si autem opera,causarum suarum pulchritudine frui, perseetioneque, ex petunt si Vero eade natura sint p*dita, tans similes Totius,Ei usdemque partes mutuo afficiuntur Amore,ut Uni omnes perfeci a Totius pulchri tudine perfrui possint. Quod chim ita fit, omni ex parte costat, Amorem in omnibus este rebus, perque omnia penetrare, nec quicqreperiri posse, quod odio prosequatur alterum, nisi per accidens. non enim per se con

trarium aliud sibi contrarium odit,A fugit : sed per accidens, ac se apsius

Amore ne ab eo corrupatur. Cum ergo Amor omnibus rebus tam di uinis, quam humanis inlitus,innatusque sit euinam dubium erit, si osten dantur rerum omnium actiones, Amoris gratia fieri,actionumque opera Aniore conseruari, quin Amor essector omnium sit,&seruatoreAt pro pagandae propriς cuius rei persectionis cupiditas, maximus Amor est. Deus autem, in cuius solum immensa potestate reperitur ab soli ita perse ctio,propagandς eius persectionis causa cuncta produxit, ideque omni

bus propagandi desideriu largitus es . qus id ita sortita sunt,ut quicquid

in Mundo fit, Amoris gratia fieri videatur. in etiam partium coniunctio Totum conseruat,divisto diruit at disperdit . Amor autem colunctionis parandς vim habet. Amor igitur non solum efficit omnia,verum

etiam conseruat. Quocirca iure autor omnium dicitur,& seruator. V

rum si Amor res omnes efficiendi, & seruandi vim habet, cui ly satis, se

perque per icuum est, eum scientiarii quoq; autorem,S custodem esse.

nam si Aristoteli credendum est) esdem sententis, esdemque scientia:

sipenumero apud homines iuxta quasdam ordin alas Vniuersi conuolutiones apparet,at evanescunt. Vt veris aliis maximis philosophis placuit,omnes scientiae, & artes, omnia homium inuenta, omnesque demures,qup in toto orbe terrarum tum i Natura edits,tum ab hominibus ex cogitatς,reperisque suerunt,infinitis seculis floruere post infinita incendia vicissim ac diluuia,quibus ia deperierant,at deciderant: eodemque modo iter aflorescent,at peribunt. Qus quidem res cum ita se habeat, Amore opus fuit ad rerum omnium, prssertimque scientiarum redintegrationem, & conseruationem. nam pos: Deucalioneos imbres propter nimiam aquarum copiam non modo urbes, edisci a & cuiuscunΦ gen ris animantia prster ea,qus diuina prouidentia custodiuit periere, veruetiam omnis rerum memoria,qug in libris continebatur, ita extincta fuit, ut illi primi homines,qui ex paucis hs,qui iam relicti erant,orti stint,tanu nouisti mi,& rerum omnium imperiti,vitam quanda simplicem, puram, ab omni malitia at versutia vacuam,omia inoque ut aiunt poetς au ream agerent.In qua quide aurea etate cum rudes illi eo,quo Deus Mundum prosequitur Amore primum, deinde naturali hominum sciedi d

12쪽

siderio excitati,admirari,obstupescere.ie coepissent ac demu totam Mudi machinam eiusque motus, 3c motuum essectus peruarios cotemplari, necno modo huius,modo illius rei causam inuestigare, id ita laetum est, ut scietis iterum omnes, paruo quasi quoda a principio ortum traxerint, hinc vires in dies sumpserint,paulatimque sese ad summu sus perfectionis evexerint. P4st vero elim propter Mundi totius reuolutionem, tum propter multa, variaque in Universum fruientia bella, quibus cunctae prouinciae deuastatae si ierant,multa prsclara priscorum Autorum opera omnibus in scientias radicitus interierunt: multa ex scata, ato euersia in Iucem exierunt. Quae nimirum,uel saltem quae in illis continebatur doctrinae, ne penitus ab humano auellerentur genere, Ut viN umbra quaedam earum ad nos unquam peruenire posset, Amor plerosep inuasit tum iIlorum doctrinas de suo inueniendi, tum haec instaurandi. nemo enim artem, vel scientiam aliquam reperire, aut discere potest , nisi eum cum diuinus,tum humanus Amor,necnon inuesti standi nueniendique de si derium excitet. duplici siquidem huiuscemodi Amore, sapientia omnis menti data est qua fan8 ad Deum suum opificem reuertitur,cum per l, scinferiora ipsius pulchritudinem eo templetur. Ac ne latius in multis conquirendis vagando, longius quam opus est in re manifesta immore ma

ximum de haere asteram argumentum,quod egomet in meipsum expertus stim. nam cum saepe ego mecum varias totius terrarum orbis conuo Iuliones animo reputarem, quamplurimas scientias, quae alias floruere,

nunc abolitas propriat deperditas esse animaduerti. quid enim de Mathematicis dicam Non 'ne ea, quae prisco tempore vel adolescentulis notisssma, facillima, in promptuque erat, hoc nostro seculo tanquam siti ata, dissici lima, nimisque abstrusa eruditissimis quoque viris esse videntur c Cuius profectit rei causam cum persaepe inuestigarem, nul iam aliam esse deprehendi,nisi paucitatem scriptorum, quae a tot, tantis que clarisfimis viris in hisce scient is nobis relicta sidere. multae enim, Scuariae praestantissimorum Mathematicorum lucubrationes tum a Pro clo tum etiam ab alqs Autoribus comemorantur, quarum ne Vestigium quidem nune extat. Haec cum multos abhinc dies, dum Mathematicis operam nauabam, mecum cogitarem, cumque Euclidem Megarensem

insignem Mathematicum,qui harum disciplinarum initia maximo cum ordin maximoque cum artificio tradit, i multis alta potius obrui caligia ne,atque demergi, quam exponi viderem, iam pridem aliquod in eum

antiquum scriptum, aut commentarium defideraui,quanuis nesesus non

essem, quod impressi suerant Basileae quatuor Proeli Diadoelii libri commentariorum in primum Elementorum Euclidis: quos adeduc ros, δc corruptos inueni, ut nihil boni ex eis elicere potuerim. editi nan

13쪽

que erant perinde ac si editi nunquani Dissent. Ueruntamen cum diuina prouidentia propter comi minem studiosorum omnium utilitatem huic meo flagranti desiderio auxiliari maximo suo Amore decreuisset,

fecit ut cum essem in Insula Creta tertio abhinc anno quoddam Uetu stissimum exemplar eorundem Procli in Euclidem commentariorum, qui iam impressi fuerant, ad manus meas perueniret, quod fuerat Andreae Doni praeceptoris mei, viri sane in graecis literis omnium statis suggraecorum praestantissimi. ex quo quidem exemplari impresum illud quoad potui diligenter emendaui. nam illud etiam antiquum pluribus

in locis imperfectium erat. Postea vero cum in Italiam reuersius essem,& horum iam commentariorum maximam agnouissem do strinam, at

que utilitatem, maiori quotidie, inextinguibilique eos instaurandi desiderio, Amoreque ardebam. Quapropter ut eiusmodi desiderio meo satisfacerem, primum Bononiam profectus sum, ubi inueni duo exemplaria manu scripta, alterum in bibliotheca S. Saluatoris, ut appellant, quod una cum altis etiam libellis ut transcriberem concessum mihi suit a Reuerendis viris Floriano Cedro plano Bononienss. Priori tune illius coenobii,& Raphaele Campiono Procuratore, qui nullam alia ob rem, nisi humanitate, Amoreque erga me quodam impuls1 maxima in me, beneficia contulerunt. alterii in bibliotheca excelle iitissimi viri Fabritii Garaoni medicam facultatem publicii in Bononiensi Gymnasio profitentis,qui etiam qus maxima fuit eius liberalitas voluit illud ipsum suum exemplar mecum afferri. quod sane mihi non parum utilitatis attulit. Deinde eum illhine discessissem, Patauium me contuli, ubi ex iis omni bus eκemplaribus quoad fieri potuit unum integrum feci, quod postre

moe graeca lingua in latinam conuerti, tum exercitationis causa: tum ab Amore concitatus,quo librum hunc, omninoque Mathematicas di sciplinas ab ineunte adolescentia prosequutus sum: tum etiam ut amicorum meorum persuasionibus morem gererem , 8c communi eo rum studiosorum utilitati, qui sermonem grςcum non callent, consulerem. Ae denique quum hoc iam pridem a multis expediatum opus,

absolutum, instauratumque vidissem, pluresque ipst, quemadmodum Plato mihi SI Horatius praecipit, censores adhibuissem, nolui omnino Horatii sententiam obseruare dicentis ;Id sibi tu uium es, ea nens, siquid tamen o Scripseris in ii iii demodist iu Pisaures, Et patris , inuo ras, ηonum i prematur in amum. Membranis intus positiι delere Iieὸbit Muod non edideris. nescit vox misa reuerti.

sed communi potius utilitati studens , imprimendum illud esse duxi. Quod dum imprimebatur duo adhuc vidi graeca exemplaria, unum

14쪽

Venetiis in bibliotheca Sanct riciun Ioannis,& Pauli: alterum Pat Auli ex bibliotecha Io. incentii Pii .elli Genuesis viri ta genere,qua an inio, S moribus nobilissimi. Eu illibus sane omnibus, quae hucusque vidi exemplaribus hoc Procli Diadochi utilissim v, lucidissimum 'o volume, i propinquo iam interitu vindicatum, nunc primum renouatae Plisnicis

instar exoritur. De cuius ortu felicissimo primum Deo summo rerum opifiei, deinde Amori non solum scientiarum, veru etiam reru omnium autori, seruatorique immortales habendae sunt gratiae. Uides igitur, dignissime Patriarcha tum praesente mea lucubrationem, tum omnia, quae in rerum natura orta sunt, oriunturque quotidie, Amoris gratia oriri,S fieri. Cum ita Q opus hoc Amore factum a me fit,opers pretium est,ut quoddam etiam munus Amoris mihi secum aflerat. Maximum autem munus Amoris mihi videtur Amicitia. A micitia inquam ea, qus vera Amicitia est. cum enim triplex sit Amor Unus,quo iucundia: alter, quo Utile: tertius, quo vere bonum, honestumque diligimus, quorum etiam unusquis 3 duplex est siquidem aut simplex,aut mutuuS, cumque

Amicitia omnis ab Amore tum dicatur,tu nascatur, & nihil aliud quam inueteratus quidam fit Amor, quandoquidem S Amor Amicitia quae dam exoriens es , nemini plane dubium, Amicitiam quoque triplicem

ei te .un a quidem, cuius finis iucundum: alteram autena,cuius utile . ter

tiam vero,cuius finis bonum simpliciter es , 5 honestum. Haec autem sela persee a,vcra inuiolabilis, at in indissolubilis es ,cum caeterae omnes indi in claudicent, sint.& violari faciIὰ,dis lui possint. Hee porro 8c in rationalibus tantu animis , 8c raro reperitur, quae a philosophisor is filii modis definita. Alii nan trium ad eius sinem tum ad si hiectum respicientes, modo habitum ex Amore diuturno contractum

eam definierunt: modo, honestam perpetuar voluntatis comunionem. Alii vero, beneuolentiam mutuam, non latentem, propter bonum sim pliciter,at hones um comparatam. Ali3 praeterea,summam omnium diuinarum,humanarumque rerum cum beneuolentia, Sc charitate con

sentionem. At ijdema, aliter. Haec scilicet ea esst Amicitia,quae maximuAmoris munus elle mihi videtur. V tinam aut tale munus Amoris a prς- senti meo, Amorisque opere mihi daretur. O felix opus Amoris,S mu trias, quod una interiectia morte dus vite sequuntur. O diuinum lucrum, diuitiamque Amicitia, quado Unus animus duo occupat corpora, UriRUvita duobus agitur ab amicis, cluorum Uterq3 geminam habeat vitam,

alterque alteri similis adeo fit, Ut alter idem vocari possit. Diuinam inquam, propterea quod excepta sapientia vi reeid ait Cic. nihil me lius homini nihil iucundius vera, perfectaque Amicitia Deus immortalis unquam dedit in sapientia enim, S virtute summum bonum prae

15쪽

esarὸ positum est. ex quibus etiam Amicitia quidem exoritur. nam nil ilest quod magis alliciat homines ad diligendum sese, quam virtutis,mo rumque bonorum similitudo,necnon studiorum societas: quippe qui uri propter haec Vc, ignotos etiam quodammodo diligamus. Haec demum talis Amicitia est, quam diu inter nos esse desideraui . semper enim

aliqui ait Cie.) aequirendi sunt,quos diligamus,& i quibus diligamur.

quandoquidem charitate, beneuolentiaque sublata, omnis est Φ vita blata iucunditas. Quam quidem sententiam diligentissime semper ob seruandam inihi proposui. Unde sane quum di bus praeteritis varias ego,imultiplicesque animi tui dotes perpende maximani conuenientia, cognationemque in tuis,meisque Idea, sidere, genio,animae,corporisque astellione animaduertissem, te unum in primis elegi, quem volui commilii coli iunctus communi iam patria sis, Amicitia quoq; perfecta con iungere, cunctisque vestig is tuis semper insistere . spero enim, 8c volo Amicitiam nostram quae beneuolentia fortasse mutua, sed latens hucusque fuit) veram, perfectam, indissiolubilem, sempiternamque fore.

omnis enim Amicitia,quae ex optimis orta est principiis,vera est S per secta, ne in ullo unquam paeto violari, dis suique potest. nam violante altero quidem amicorum Amicitiam,summum certe sui bonum ruit . at nemo proprii boni interitum appetit. Amicitia ergo, quam non Utile, nec iucundum: sed bonum, virius gignit 8c continet cum in aliqui . bus reperitur, inuiolabilis velint nolint, a terna, atq; indi lubilis per manet,ex eaque semper maxima Utilitas, maximaque iucunditas eviorescit. Verumenimuero quoniam tulit hanc nobis legem Natura,vi non sine munere quopiam amicos adeamus: nihil autem mihi fuit, quod tibi suturum gratius hac mea in Proclum lucubratione existimarem: eam

qualis euinq; est, tibi dicandam esse statui. od quidem exiguum mei

in re Amoris pignus pro ea, qua solitus es humanitate accipere non gra Dab eris. neminem enim habui,cui te praeferendum non putarim. Accipe igitur hoc nouum Mercurn, Minerusque munus, Ut sub tutela tui amplissimi nominis,maxima cum autoritate quotidie in manibus homi- Dum versetur. me vero ut Amicitia nostra vera, perfectaque sit, mutuo

semper,& non latenti Amore dilige. vale.

Patauit. XIL Cal. Decembreis M. D. LIX.

16쪽

FRANCISC1 BAROCII PRAEFATIO

A DLECTOREM.

V V M opus, quodam emtultos abhinc menses sim maptimqrerum omnium cauis prouidentia susceptum fuerat,postm tritos labores diuitio tandem auxilio completum, absolutii inq; sit, sit

diose Lector, prudenti ut mihi persia deo consilio factii miti

existimo, si anteqtiain adser pia ipsa Procli accedas, nonnullo rum, quae halid parui momentisiunt, te commonefaciam. Qui bus instreictus, facilius poteris eorum, quae in hoc libro perlege- ris intelligentiam conisqui . nam opere pretium est ante omnem l disciplinam, cum ea remouere, quae animae ne suarum reminisci rationum possit impedimento sunt: tum ea cognoscere, a quibus ipsa disiciplina exoritur. Primum itaque te scire hae lina praeter alios multos Proclos, unum Clarissimum omnium tu iste, cognomine Diadocturni, hoc est succes brem, patria Lycium, Platonicum Philosoplitim, Mathematicumq; praest intissim una. qui si Stridae credendum est magni Syriani suit discipulus, ctumq; Atheniensi Scholae praefuisset, alios ipse discipillos habuit, hquorum numero unus, insignisq; suit Marinus Neapolitanus et iis iaccesser: alter M. fi tonitas , st quo etiam ut resere Spartianus o ad consulatum usique prouectus fuit. Is sane Proclin permulta nobis scripta reliquit, in arte Grammatica, in Philosis phia, comenta iarios in Homerum, nec non in Platonem, in Hesiodi E 'ργκα κμ ραρ , in Theologiam orphei, aliaque praeter ea : p cipii E autem lios in primum Luclidis Elementorum libros, quos sanain a quidem admiratione dignos, sium moque studio in inanibus habendos cen seo, quandoqaidem ad totam Mathematicen, unitae r ainque Philosophiam nobis adiatum patefaciunt. 3epraesertim quia ex laceris antea, & corruptis, integros quoad fieri

potiri r &persectos, ac omnino instauratos minc sese omnibus offerunt. Qitam etiam ob causam te commonitum uolo, ut hanc meam hi cubrationem neque cum exemplari graeco Basilee dilaniato potiuS quam impresib, neque cum alio quopiam conseras. multa enim ego uidi exemplaria maximi Stiarietatibiis reserta, ex quibus omnibus quicquid erat boni excerpsi, atque an id uniam transtuli, quod etiam primus e graeco in Latin viri sermonem conuerti. In quo sane uerten o qiuama is ne ius non esse in Horatium dixisse, Nec verbium luerbo curabis reddere fidus Interpres: nihil tamen addendum neque diminuendum esse cetastii: sied ubique uerba graeca, tierborumque sensa, ac ueritatem latine reddidi: neque eos imitatus stim, qui in uertendis libris non pauca de suo adiiciunt, pe Iin illa praetemaittunt, aut seriem Aiatorum, atque ordinem perturbantes commutant: Theodorii 1n Gazam interpretum omnium Principem in primis propositum habui . multi nanque interpretati sunt, at ille solus mihi quidem uerus uidetur interpres . uarias si quidem nuit torum uidi coiulcrsiones, quae certe ab omnibus sunt deridendae. nam alii

ut iam dixi nescio' citius rei causa multa addunt, omittunt, atque permutand. Alij uero pulcherrinia Autorum, di lucidissi ina siensia, obscurissima, falsaq; reddunt: aut quia grae- cuin sermonem perfecte non callent: aut quia scientias, atque artes ignorant, de qLubus Autores illi pertractant: aut demum quia quum Ciceroniana lingua scientiariim uocabula quod fieri non potest exprimere uoluerint, inextricabiles Labyrinthos ingressi, eos etiam secum ii nil pestii in traluint, qui eorum scripta legunt. Alii autem barbariem passim quasi da in adamantes, ita libros e graeco sermone in latinum contiertunt, ut in quamlibet potius alia in lingi iam, quam in latinam conuersi dici possvat. lai nanque siem tentiam Quintiliani non obseruarii sat dicentis, Graecos Autores transfercntibus, uerbis uti optimis licet. A lii denique nec linguas, nec scientias possidentes, dum Pedagogo tu inniore graecas dictiones latinis,&graecis characteribus conscribunt, egregie halluc

17쪽

nantiar. Valeant igitur candide Lector, iraleant procul omnes, qui Autores ipsos coma-Culant atque euertunt. Silentio autem praetereandum non est te in hac mea Procli coi itersione multa, ct uaria, quae obseruanda sunt inuenturum. Pritrio eni in Autorem hunc latiniana sacere pro tririli conatus sitim, non ubique Ciceronis duntaxat uerba, di formas

dicendi sectandor sed Quintiliani etiam, & aliorum Latinae autoritatis uiroruin, qui dehisce, quae hoc inito lumine continentur scientiis pertractamini. Deinde uocabula scies tiarum passim ut fieri potuit) legitima, synceraque uertere uolui. Ambitus p rq terea orationis, siue circuitus per icuitatis gratia quandoque immutaui, ac ea aliis sitarii figura, quam ἡ Προν Graeci uocant. Ambiguitates insuper euitatui, atque effugi tu ingeminatione uerbortam, uel mollioribus loquutionibus, uel participiorum, graecarumq; dicendi formularum resollitionibus: tum etiam recte scribendisicientia, ut legenti tibi nothim erit. A quibusdam denique dictionibus necessitatis, latinaeq; linguae paupertatiscatis 1 non abstinui qiuae exempli gratia huiuscemodi sunt, Identitas, Simplicitas, Imma retialitaς, Totalitas, Impar tibilitas, & alia id genus: nec non 1 quibiisdam Adverbiis, ut, 'niformiter, Multiformiter, Impartibiliter, atque alijs:&1 nonnullis proprijs scientiarn Ocibiis, ut, Symptoma, invest uin, Praedicatum, Subiectum, ac similibus: & a nominibus proprijs scientiarum, ut, Perspectiva, SI Specularia, que quidem nomina adeo di iiiii gata fiunt, ut si aliter expressa Medint, ab omnibus non facile percipi possint: similiterqire a quibusdam dictionibus graecis, quibus cum antiquiores pleriq; graece tisi sint, nonnullii uiatores,quos sequutus sum, eas nuper latine reddidere, uerbi cauta, obtusangulum, &Acutanguluira, quod illi Amblygonium, Oxygorniumq; dixerunt, cum tamen Rectangit liim id appellarint, quod G raeci ορβη νιον uocant. Itidem uinquan gutturi, &Sexanguia tu in diximus quod Pentagonum,& Hexagon 1ndixere. si enim σρθη νιον Rectanguliunirer trint, quili 'ἱυανιον, & Aμβλυπνιον Acutangulum, & obtusa ligulum uertendum non eliὸ Si Ii νον, & ut Iaab oν Triingulum, & Qua rangulum, cur που νον,&ε α νον ita qui angiali iiii, & Sex angillum, si Iaailiterqtre Septangu iiD, Octangultim, Non angi alium,&Decangit Irim, licet ulterius non progi ciliamur si tamen nos quoq; sturuis quibus lanigraecis dictionibus propterea quod si hierim tui , proprios scientiae lim 1 tes excedunt, ut, Theorema, problema, Dodecagoni mi, DO de caedi tim Oetaedium, Icosaedrum, Sph ra, Cubus, Pyramis, Conus, Cylindrus, &huiusmodi aliis. Hae eomnia Lector beneuo te in nostra coiritersione non ab re obseruata comperies, linii cum multis aliis,qtim bretiitatis gratia in praesentia silentio in litana ex his enim, quae diximus, ea quoque tibi cognita fient. Nunc igitur reliquum est ut te pro uiribuς meis adhorter, ut Mathematicam raelis Philosophi alia, qtrain Procius in oster elegantissime tradit libenter ab eo suscipere, diligere, exercere, atque perdiscere: si Animam tuam,& temetipsitura cognoscere cupis.

Anima nanque nostra ut docet sapientissimus Plato) mathematicam sortita est essentiam , unde sane mathematica quoque a Proclo tiocitatur, 3c non solum communi noni ne mathematica, uerti in etiam arithmetica, harmonica, geometrica, atque sphaerica . Quod quidem ridiculum mihi non uidetur, iit iis, qui ignorant causam. Anima siquidem nostra omnes haste praeasthim psit disciplinas in siti es entiam, Arithmeticen quidem, iuxta inultitudinem, essentialesq; in ipse existentes Unitates,& Numerost Harmonicen uero,

iuxta horum Nirmeroruin rationes, quas liabeiit ad initicem. quippe quum multitudi neni,quae in ipsa est Anima concinnam, compositamq; este nemo sit, qui non uideat,& ut in Timaeo Plato diuiniis ostendit clinctae in ea reperiantur harmonice ratione S, Δ m cr- σι nempe, Asmrim, Διαπιπων, quaeque ex his compositae sunt: Geometriam insuper iuxta unionem, sivi q. integritatem, formam, & linearem essentiam . quatenus enim una,

integra, Totumq; et Conti inii ipsius est particeps: quatenus uero Numerus, discretam sibi ue indicati it naturam. Vertim ut continua, duas habet in se se rediitudines, quarum una quidem Circulum Idem efficientem, altera uero Circulum quod alterum, ditie sumque est propagantem gignit, qui porro Circuli cum liaud per Angulos rectos se inuicem inter cent, Signiferi, Aequa totisque nobis imaginem afferunt. Aeqtiator enim qui inegiis est, Idena siemper efficit: Signifer autem, Alterum, atque Diuersum .per quae duo principia Idem inquam, de Alter uni tota rerum natura in suo pulcherrime custodi tur ordine . Cum ergo Antimae nostrae essentia Linearis, Circularisque sit, quinetia in Triangularis, atque auadrangularis, ut Platonicis inanifestum est, & ut Peripatetico

utar uerbo b tanqua in Triangulum in Madrangulo, nemini plane dubium, quod Anima

18쪽

Geometriam quoque in se se praeassiimpsit. Praeterea cana Circuli, qui in ipsa silui de immobiles sint, & a se se moueantur,immobiles quidem iuxta essentiam omne enim, quod a se mouetur, simul mouetur, & immobile est, quandoquidem mouere a immobilem quo flammodo pertinet uim mobiles autem, iuxta iii talem actum, gelatinasq; circuitiones , non immerito Sphaericam quoque ipsam praesumpsit. Q utim itaque Anima nostra mathematica sit secundum omnes Mathematices partes, operaepretuim esse existimo quemlibet, qui Animam suam, & se se desiderat cognoscere, eoq; praestare caeteris animantibus, in Mathematicis exerceri scientiis, sine quibus utique nunquam se se persecte cognoscere poterit. Quapropter re Lector Candidissime iterum, atque iter ulti homtor ut hasce scias prae ceteris alijs complectaris: & si Mathematicus breui teporis curriculo cupis euadere, prae iis Proesi doctissimu, lucidissinuq; Vollimen legas, atq; perlegas.l Raeter ea quae communiter de tota tralatione nostra diximus, pauca adhuc quaedam. potissinitim animaduertenda stini amice Lector. Primo quidem in ubicunque inter pariis nostra Scholia signum hoc j reperies, uerba ipsinita cos quetia non inutiles uarieta res afferunt, quas ex omnibus, quae uidimus exemplaribus decerpsimus. Secundo uero, quod dum tertius liber imprimebatur duo postremo exemplaria ad manus nostras pedi uenerunt, in quibus nonulla denuo in primo, cundoq; libro, qui ia impressii erant, uaria est e coperimus. Quare inter initia libri ea imprimere secimus. q hoc ordine subsequuturi P. O ., L . ., S Et materiam ipsarum inuincibilem complectitur,ag. 23. 3'itire';&c.c Geometris formas appellat, separari autem nos Pag. 29. Lin. 22. . t a sensilibus per hui vice modi formas , excit c riq; a sensu ad mentem concedit &c. Ρa 6 Lin i , 5 Vpro, Sebetudo, atque Acumen haec ni iti Μ s. q. ' γ' gis, dec. QUO NI A M autem in libris imprimedis uel si Argus Lynceis oculis praeditus in xima diligentia impressoribus praeesset, fieri non posset, quin errores aliquot obrepat: idcirco ea, quae errata esse deprehendimus , excudenda duximus, ut a quo uis sic corrigi possint.

Respiescens Memnone De cucumit Quaesi', Excucurrit Maenechmos Dixi Corni lari Cornicularis Comicularis Abie Propter

Internus

Anguli

agitur. Infiniti Altemtim Pilae ostensa Problematis Delea; titulumaertia pariabebant

Summantur

Constitutio Re uineuliuste eorrigito respiciens

autoritate Menone decurrit

excurrit Menaechmiost

Lunulari non ab re

sub Basi

externus

Trianguli Ipsis

autem

Alternatim P ostenta Theorematig ars primi Elametatorum

habeant

sumant lar&Constitutio Rectili is

19쪽

Caeteretur si praeter haec sertasse aliquot alia diligentiam meam effugerint, tuum erit benigne Lectorea prudenter emendare. Si autem ea etiam,quae cut superius dictusii est)ila hae mea uersione obsieritata esse mihi per uadeo,haud obseruata passim reperies,hinc parito peccato igno sices.

AT με forte existimes Lector prudentissime id opus a me in hac mea iuuenili ietate editum esse temere, hoc te no lateat quod clim iam hos libros latinos fecissem annum pene totum ante emissionem consumere volui, ut nomnullos mihi, huicci; operi censores adhiberem.M.Antonium Passerum Patauitium in primis alterum aetatis nostrς Aristotelem.M.Antonium Muretum Gallum, Ioannem Faseolum Patauinum, Vincentium Cardinum Florentinum, via ros Latinae, & Graecς linguae peritissimos, cunctisq; sc1js praeditosinec non Felicem Pactolium Urbinatem maxime spei iuuenem, quum utraque lingua per eruditum, tum in Philosiophiae studijs,&in Mathematicis apprime versatum. Cuius consilio, accerrimos iudicio me per pe usum esse nunquam inficiabor. Horum sane clarissimorum virorum autoritate fretus, propter communem st diosorum utilitatem malui non parum potius periculi hibeundo , Autorem hunc iampridem expectatum in lucem emittere quam sine ullo meo discrimine eum pati in tenebris ulterius permanere.

20쪽

Virorum Illustrium, δί Autorum, quorum hoc in volumine mentio fieta est Deorum. Di nostratus Menechmi frater. AMori

MercuriuR. Apollo.

Neptunus. Bacchus Oracula. Ceres Pluto. Coelius. Rhea. Diana

Iuppirer. Vesta. . lam. Vulcanus. Virorum Illustrium. G Ion Syracusius Rex. Hieron Syracusius Rex. Pericles Atheniesis Senator clarissi Ptolemaeus Aegyptiorum Rex.

Autorum.

AEneas Hiempsita. Ame istus Stellchori poetae frater. Amphino muS. Amyclas Heracleotes. Anaxagoras Clazomenius. Apollonius PergςuS. Arehimedes SyracusiuK. Arellitas TarentinuS. AristotclcK. Afineus Philosophus. Autor Epinomidis.

CampaNUS. Carpus Antiochenus

Cicero a

Crit Gog Platonicus. Cyzic i us Atheniensis. DemocrituS. Epicurus,'sequaces. Eratosthene S. EuclideS. Eudemus.

Eudoxus Cnidius. Eutocius Ascalonita.

Geminus.

Hermotimus Colophoni m.

Hesiodus. Hippias Eleus. Hippocrates Cous. Hippocrates Chius.

Homerus, Ioannes Grammaticus. .

Interpres Hesiodi in Theogonia. Leodamas Thasius.

Marcus Antonius. MarinuS blenaechmuS. Menelaus Neoclides. Nicomedes. Oenopides. Orpheus. PappuS. PerseuS.

Philippus Mendaeus. Philo Academicus. PhilolauSω

Plato. PIotinus. Plutarchuς.

Porphyrius. Posidonius

SEARCH

MENU NAVIGATION