장음표시 사용
31쪽
Ad Beatissimae Trinitatis, et Gloriosissimae Virginis, ei Genitricis Mariae, et Dominae nostrae, gloriam, et a magnam in Vita spirituali se exercere cupientium utilitatem, in hoc Iibro Fratres dilectissimi tractabimus, qualiter exercitator, et vir devotus debeat exercitari Secundum illas tres vias, scilicet:
Puryativam, Illuminativam, Unitivam.
Et qualiter certis et determinatis exercitiis per 0mnes dies hebdomadae Meditando, orando, Contemplando, gradatim poterit ascendere ad consecuti0nem 0ptati sinis, qui est, Animam Deo uniri, quod Sancti Veram et absconditam Smientiam appellant. Istae praedictae tres Viae attribuuntur tribus Virtutibus Theologicis, quae Sunt:
32쪽
Fides, eην Charitas, tper quas, quasi per quaedam media, ad summitatem montis, qui est Divinus Amor, aScendimus.
Non enim sine medio secundum Gersonem in suo monte contemplationis de imperfecto ad perfectum transire valemus: neque subito quis et repente fit summus et in virtutibus persectus; sed acquiritur ipsa persectio ad similitudinem operationis naturalis, quae procedit ab impersecto ad persectum. Ignis enim, ut videmus, a fumo incipit, deinde est flamma cum fumo, postremo ignis purus et clarus in carbone. Similiter granum in terra seminatum primo putrescit, secundo germinat, postea pullulat extra terram, et crescit usque ad maturitatem. Et planta transplantanda, in terra sterili existens, primo eradicabitur, secundo replantabitur, et erit tanquam mortua, postea virescit, et in altum succrescit. Suo modo videre est in aliis naturalibus per totum. Parisormiter volens ascendere ad vitam Unitinam et Contemplatiram in suo initio non potest habere persectionem, quin potius oportet eum prius emittere sumum displicentiae de vita sua praeterita, et flere amare, SeipSumturbare sine aliqua consolatione; postea veniet flamma amoris cum fumo tali; postremo amor purus sine fumo. In statu primo mortificabitur vita carnalis praeterita; in
33쪽
secundo germinabit altius extra terram; in tertio fructus erit perfectus. Simili modo in similitudinem plantae erad, cabitur talis de terra mala et sterili vitae mundanae; quod fiet cum poena magna et labore; postea replantabitur, ubi adhuc leviter sustinebit gravitates; ultimo vero erit radicatus sortiter et persecte, et assert fructum multum. Itaque qui in praedictarum trium viarum exercitiis diligenter suerit exercitatus, avaeitate adipiscendi divinum amorem, adjuvante Domino citius valebit attingere persectionem, nisi ex sua culpa et negligentia hoc noluerit, desinens in eis exerceri, aut rediens ad vitia et noxias delectationes; quae ut superentur et radicitus evellantur, solicite est laborandum; alioquin modicum proficiet, prout plenius continetur in Tractatu de spiritualibus ascensionibus, cujus initium est: Beatus vir etc.
34쪽
Quod Religioso spiritualiter proficere cupienti multum confert, bonorum consortia quaerere et malorum devitare.
Hortatur nos Propheta dicens: Cum Samoto sanetus eris, et eum perverso perverteris. Igitur, frater in Christo Jesu dileetissime, diligenter cave, ne per Pr vorum dissoluta et dolosa consortia deeipiaris. Adhaero alicui viro religioso, qui ait virtute praeditus, disciplina ornatus, Selentia eruditus, gravitate maturus, in timore Dei landatus, a quo jugiter audias aedificationis et comsolationis verba et imitations digna. Sicut enim cal- eulua frigidus, si adjungatur calculo ignito, accenditur et ardet: ita, qui tepidus et stigidus est, adjunetus et, qui est servidus et devotus, serveseit saepe et fit de-Votus, eruditus atque bonis moribus adornatus. Sicut
35쪽
Apostoli redemptori nostro cohaerentes laeti sunt viri sancti et repleti Spiritu sancto. Similiter Μarcus adhaerens Ρetro suit eruditus in Evangelio et meruit esse Evangelista. Timotheus quoquo Ρaulum comitatus ab ineunte pueritia in scripturis sanctis peritissimus suit: atque per eundem Apostolum Ρaulum Episcopus ordinatus, demumque Evangelium praedicans obiit gloriosus
martyr. Rursus secutus Ambrosium Augustinus ab eo suit instructus et baptizatus, meruitque in sancta Ecclesia doctor esse clarissimus atque in toto terrarum Orbe nominatissimus. Sanctus etiam puer Μaurus gloriosum patrem Benedictum sectatus meruit postea Abbas dignissimus esse, ac Virtutibus et miraculis refulgere. Et devotus Bernardus Abbatem Stephanum comitans in Cisteretensi monasterio in sua religione totius relugiositatis effectus est lumen splendidum, et instar eoruscantisaimi sideris in cunctis claruit terris, et nunc claret in coelis. Ρlura possemus tam Veteris quam novi testamenti exempla ponere, quod ad salutem animae et ad spiritualia exercitia bonorum consortia multum prosunt, et malorum nimium obsunt, quae ob pr lixitatem vitandam praetermittimus.
Quod ad purgandum spiritum religioso valde est neceRsarium, in spiritualibus exercitiis exerceri.
Fratres dilectissimi. in libro Ρsalmorum scribitur, quod magnus ille propheta David dicebat: Meditatus
36쪽
spiritum meum. Devoto igitur religioso, qui desiderat spiritum ad imaginem et similitudinem Dei laetum de Hierusalem in Hiericho, id est, a statu tranquillitatis
et pacis ad tantam status mutabilitatem lapsum reso mare et pristino statui restituere: neces8arium est, ut praelati praeclarissimi Prophetae eXemplum accipiens, spiritualibus sxercitiis spiritum suum castiget, mundet, et purget tam a Vitiis et peccatis, quam a corruptis assectionibus, ut gratiarum et spiritualium donorum Valeat esse capax; nam scriptum est, quod in animam malevolam non introibit sapientia, neque habitabit in corpore subdito peccatis. Et quia, ut ait Augustinus, ordo est causa pacis et tranquillitatis animae, et ea, quae non sunt Ordinata, non possunt permanere et semper sunt inquieta: et quae ordinata sunt, perm nent et quiescunt et praestant animae magnam sortitudinem ; fit enim hostibus terribilis ut castrorum acies ordinata: ideo operae pretium est, dare aliquem modum, et aliqua assignare detorminata exercitia: ut scientes, quae nobis agenda sunt, semper simus pacifiei; et in
eis nosmetipsos exercentes spiritum nostrum ad suam pristinam resormemus amissam dignitatem.
De fructibus, qui ex certis et determinatis exercitiis pro
Bonorum exercitiorum perquam gloriosus est fructus.1) Primus ex certis et determinatis exercitiis pro-Veniens est pravarum et Volubilium cogitationum, ac
37쪽
noxiarum affectionum devitatio, quibus frequenter so descimus, non habentes haenum, quo motus cordis nostri conStringantur: cum sensus nostri et cogitatio sint prona ad omne malum ab adolescentia sua, ut in Genesi scribitur. Est autem impossibile, cor a Vagi8 cogitationibus revocare, nisi mediante divina gratia fuerit certis et detorminatis exercitiis stabilitum. Ut enim ait Abbas Serenus in collationibus Ρatrum: Naturaliter anima nunquam 'otest esse otiosa, sed est necessarium, ut secundum suam propriam mobilitatem discurrat, nisi haberi aliquid simum et stisisse, ubi suos motus exerceat. Et secundum Sanctorum doctrinam anima absque certis exercitiis est quasi domus quatuor habens januas apeditas; nam quicunque volunt, ingrediuntur et egrediuntur, domino domus nesciente: similiter saciunt cogitationes in animam certa exercitia non habentem. 2) Secundus fructus, quem determinata asserunt exercitia, est cordis nostri ad expedite et magnifice operandum stabilitio; nam saepe idem laetentes illud convertimus in naturam, et generatur in anima nostra habitus per continuatam operationem: certa autem exercitia non habentes tot in suis exercitiis recipiunt consilia, quot opera vident alios facientes; hodie circa unum et eras circa aliud occupantur, semper dispergiet Vagi, quod est valde reprehensibile, ut in collationibus Ρatrum legitur et in Τractatu, cujus initium est:
Homo quidam descendebat de Hierusalem in mericho, ubi dieitur, quod igii tales parum aut nihil proficiunt. 33 Tertius fructus est servor: qui enim habet ordinata exerritia, est serventior ad explendum ea, et pudet
38쪽
torpore seu negligentia dimittere, quod semel serventer et solicite coepit. Unde sit, ut devoti religiosi certa
soleant habere exercitia secundum tempora et horas perutilia, ne in spiritus torpeant profectu: quin potius talibus exercitiis se arctant, quo magi8 ac magis jugiter in tali prosectu flammescant. Et secundum Sanct rum doctrinam sicut ex incuria et negligentia Apiritualium exercitiorum causatur tepor et frigiditas, ita ex assiduo eorundem studio, sive ad animam sive ad compus pertineant, si absque aliqua remissione operemur ea, generatur in nobis suavis quaedam actualis vel
habitualis assectio. 43 quartus fructus est, quia per certa exercitia lacilius in tui devenies cognitionem: ut scilicet scias, quantum proficis vel quantum deficis, si progrederis vel si retrogrederis, considerans, si expleveris exercitia se ventius et Eolicitius hodie quam heri, an tepidius seu negligentius. Itaque comparatione unius diei ad aliam videbis, si proficis vel deficis.
ω quivius fruetus est, quia longe plus proficit et
meretur, qui pauca ordinate operatur recta intentione, quam qui agit multa et dissicilia vagus absque certo modo et ordine. Et, ut Sancti testantur, utilius est
unum opus recis ordinatum sapientis, quam multa laboriosa insipientis. Considera ergo, quam copiosus fructus accrescit eis, qui cor suum tradere curant certis vel determinatis
exercitiis. Et quia tantus inde provenit fructus, Deo adjutore, aliqua certa et determinata exercitia disponemus, in quibus per totam hebdomadam valeamus
39쪽
et Ρatrum exemplis consonent; nam quidquid sacraescripturae dissonum est, non immerito, licet videatur bonum, Suspectum est. Et quia sunt multi, qui ad
suum sensum scripturarum intellectum extorquent, ideo oportet, ut tua exercitia cum aliquo spirituali et ili minato viro tractes, et super his ejus consilium accipias. Secunda conditio est, diligenter attΘndere, ut eXercitia sint moderata, maxime quantum ad duo, Secundum Sanctorum doctrinam. Primum est, ne nimiam amictionem neque immoderatam occupationem in eis Sumas. Nam propter amictionis nimietatem mentis dulcedo in amaritudinem Vertitur, et propter immoderatam oecupationem mentis tranquillitas destruitur. Unde sic oportet exercitia moderari, ut omnia cum quadam me tis alternatione et moderatione agantur secundum illud:
Modo lege, modo ora, modo eum fervore labora, et sic hora brevis et labor erit lenis. Nec te circa ea ita occupes, quod tibi fastidium generent aut causent infirmitatem, alioquin non possent multum durare. Τertia conditio est, ut exercitia sic sint disposita
et ordinata, quod congruant unicuique secundum suum statum et dispositionem tam interiorem quam eXteriorem; non enim omnia omnibus conveniunt: neque omnes circa eandem rem aequaliter se habere possunt,
quin potius talia exercitia unuAquisque debet sibi QIugere, quae contra suas Vitiosas inclinationes dρcertent, et ad virtutis amorem trahant et promoveant, et Per talia exercitia magis poterit proficere: nam secundum Ambrosium quaerendum quidem in omni actu, quid PBr-
40쪽
sonis conVeniat, quid temporibus et aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. quarta conditio est, ut summe emeatur, ne Sint temstoralia, videlicet quod ad tempus permaneant et ad tempus negligantur: sed sint stabilia, hoc est, usque in finem permanentia. Valde namque, ait Bemardus, est suspecta lenitas eorum, qui nunc hoc volunt, nunc illud, nunc sic se Mercent, nunc sis; in nullo mi, qui tot de se eonsilia 'raesumunt, quot loca revisunt, semper quod non habent cupientes, et quod habent Dat
iaerites, et in neutro 'rincientes. Qui vult in suis exemeitiis proficere, oportet statuere aliquem finem, et ad ejus adeptionem sua media, quae sunt spiritualia exe citia, ordinare, et in illis fixus permanere. Finis autem nostrorum exercitiorum, ut ait Abbas Moyses in qu dam sua collatione et tractatu Beatus vir, est: adipisci cordis puritatem et persectam Dei charitatem. Quorum unum, scilicet Dei persecta dilectio vel beatitudo, est finis ultimus: alterum, quod est cinis secundarius et dispositivus, est cordis munditia, quae disponit nos ad persectae charitatis et beatitudinis adeptionem; et ad hos duos fines animae oculus somper est dirige dus instar sagittariorum, qui aliquod ponere signum eonsueVerunt, in quod sagittas suas jaciant: alioquin