Exercitatorium spirituale ; cum Directorio horarum canonicarum. Et Formula orationis et meditationis

발행: 1856년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

De his, quae ad spiritualia exercitia nos excitant.

Apostolus Paulus exhortatur nos dicens: Sotieitudine non pigri: spiritu ferrentes, domino servientes. Solicite igitur consideranda sunt servoris incitamenta, quia Secum dum Sanctorum doctrinam initium totius boni est Hu dem boni servens desiderium; nunquam onim in religione servens erit, qui ante servens desiderium non habuerit. Nam secundum Bernardum necesse est, ut ignis desiderii praeeat omnem locum, quo est ipSe Ve turus. Et ut ignis iste desiderii in nobis excitetur, sedecim considerationes hic assignabimus, quas summo studio devotus religiosus debet in corde suo ponere: nullatenus enim spiritualis vita diu permanere pote8t, nisi per earum a88iduam recordationem.

1) Prima igitur est: ut cum summa diligentia attendamus , quantum diligendus est Deus ratione suae summae persectionis, beatitudinis, magnitudinis, pulchritudinis, infinitae potentiae et ineffabilis sapientiae

cum ipse sit summum bonum, et aliarum innumerabilium persectionum in eo existentium. Considera igitur, quantum ipsum diligis, quoniam totum hoc modicum est ad id, quod debes. 23 Secunda consideratio est: quot dolores, angustias, anxietates, dura Verba, duriora Verbera et acerbissima ac immanissima supplicia passus est, et pro nobis in cruce mori dignatus est, et quam modicum nos pro eo. Pati Volumus.

42쪽

33 Tertia consideratio est: quot bona nobis promisit in illa aeterna beatitudino in animae et corporis glorificatione: et quam tepide laboramus pro illius summi thesauri adeptione. 43 quarta consideratio est: quot et quanta bona

Dominus noster generi humano contulit in ejus cre tione et redemptione: et unicuique no8trum in Voc tiono ad religionem, in gustentatione et conservatione; et propter tot et tanta beneficia non solum gratias non impendimus, quin potius eum incessanter offendimus.

53 quinta est: quot et quanta peccata nobis dimisit,

et quoties in eis relabimur: et pro gratiarum actione in odibile ingratitudinis scelus ineurrimu8.63 Semia est: ad quantam persectionem tenemur scilicet ad decalogi observationem propter praecipientis

auctoritatem, et per consequens ad nunquam mortaliter Peccandum, et ad Deum super omnia diligendum, nihil in hac Vita aeque Vel supra ipsum . amando, et ad cupiendum proximis nostris bonum, eos sicut nosmetipsos diligendo, et eorum salvationem desiderando, hoc est, ut Deum super omnia diligant.

73 Septima consideratio est: quot nobis persectionis exempla in sanctis Patriarchis, Prophetis, Apostolis et

in omnibus Sanctis sunt exhibita, qui omnes sicut nos mortales erant: tamen eX nostra desidia illorum eXemplorum Vestigia nolumus imitari. 8) setana est: quanta est virtutum formositas, utilitas et honestas, et quanta est vitiorum deformitas, confugio et vilitas: nos tamen a virtutibus deviantes inseparabiliter vitiis adhaeremus.

Garelae Μeditationes. 2

43쪽

93 Noma est: quam difficile est, spiritualem Vitam inchoare his, qui ex tepiditate hoc disserunt; cum

enim Dominus noster semper sit paratus adjuvare liberi arbitrii infirmitatem, nos nequaquam conamur sacere, quod in manu nostra est. Et hinc est, quod pauci bene inchoant, pauciores ceptum bonum prosequuntur, et paucissimi usque in finem perseVerant, pr0pter quod ex divinae misericordiae confidentia et ex serventi conatuet ex tota nostra scientia, voluntate et facultate debemus tendere in persectionem.

103 Deeima est: quantas est difficultatis, carnis et

mundi bella devincere, tam quae ex bonorum terren rum appetitu, quam quae ex praVorum, inter quos degimus, consilio et familiaritate insurgunt: et etiam malignorum spirituum subtilia et crebra certamina, no8 autem, quamvis in tantis simus periculis constituti, ac si ess mus securi, topescimus et torpemus, et nullatenus ad resistendum satagimus.113 Undecima est: quam rari sunt, qui usque in finem perseverent: multi quidem sunt, qui persecti

nis scalam ascendunt et currunt, et usque ad ejus medietatem pertingunt, non tamen ad ejus summitatem PerVeniunt. Verumtamen rari inveniuntur, qui de tanto bono, Sicut est perseverantia, curant, pro qua SemPer est orandum, si salvari cupimus, eum re era Sciamus, non e8Se coronandum, qui triginta vel quadraginta annis

bene vixerit, sed qui perseveraverit usque in finem. 123 Duodecima est: quam brevis est Vita praesens, et quot merita in ea possemus acquirere, et quod , Si semel fuerit amissa, nunquam ad eam redire poterimus;

44쪽

nos Vero tempus nobis ad mensuram datum inutiliter consumimus: morti et extremo judicio, Virtutibus vacui et vitiis pleni, quotidie instanter appropinquamus.133 Tertia decima est: quanti rigoris, asperitatis

et severitatis est divina justitia, quae pro uno solo mortali erimine, de quo si quis poenitentiam non ageret, neque usque ad finem emendaretur, corpus et animam ejus, qui hujusmodi eat in inserno, absque dubio aeternaliter cruciaret : et quod nullum peccatum Veniale quantumcunque minimum manebit impunitum. Consideranda est hic eaecitas et stultitia nostra; cum enim dominus noster

placari et ad misericordiam inclinari per poenitentiam, suspiria et dolorem de peccatis, quae in eum perpetravimus, nunc Valeat, hoc agere negligimus et, tanquam intellectu rudes, jugiter divinae justitiae manibus appropinquamus.143 quarta decima est: quanta est acerbitas, dive sitas et aeternitas infernalium poenarum; quarum tamen reus est, qui brevi et momentanea delectations sibi per Deum prohibita vult hic laui. Et cum illa tormenta multiplicia, saevissima et perpetua credamus, non curamus, ab eis sugere, cum per millia millium annorum qua8cunque temporales poenas deberemus libem ter sustinere, ut ab illis doloribus et nunquam finiendiscruciatibus liberari possemus, dicente Propheta: quia poterit habitare eae vobis eum igne devorante, aut quia habitabit eae robis eum ardoribus sempiternis p1M quinta deeima est: prae oculis semper habere prolandam abyssum divinorum judiciorum, quae supermultos secerit, qui multo tempore sancte vixerunt et

45쪽

EXERCITATORIUΜ SPIRITUALE

in magna sanctitate diu perstiterunt, quos tamen dominus propter aliqua vitia in ipsis latentia deseruit. Si hoc attente adverteremus, non dubito, quin ad bene age dum serventes essemus. Unde Ρropheta nos admonet dicens: Venite, et videte opera Dei, terribilis in cons Ilis super silios hominum. Hic oportet, nos conSiderationem sacere de nostra salute, et timere, ne divina gratia priVemur. 163 Deeima seaeta et ultima consideratio est: quanto nos Beati expectant desiderio, et quanta ariditate nostrum assectant adventum. Si hoc bene attenderemus, non ambigo, quin ad eos ire instaremus. De quo dicit Bernardua: Myeetant nos angeli, ut ruina eorum instauretur: beati, ut eorum gloria compleatur: Deus pater nos eaepestat quasi silios et haeredes, quos super omnia bona sua constituat: sitius quasi fratres et eohaeredes, ut fructum nativitatis, et pretium sui sanguinis nobis impendat, et ipse spiritus sanctus, qui est char tas et benignitas, in quo nos pater ab aeterno praed stinavit, neque dubium quin praedestinationem suam assimpleri velit. O fratres, quomodo curreremus ad aliquem locum in hac vita, si sciremus, ibi esse dominam nostram nos expectantem y quanto magis igitur ad locum deliciarum et gloriae, quae fine earent, sestinandum est, ubi tam multi, tam magni, tamque affectuose nos expectant In hac consideratione habendum est desiderium, resolvi et esse cum Christo. Istarum considerationum finis in duobus congiatit. Primum est propriae impersectionis clara cognitio. Seeundum est ardens desiderium ascendendi in altiorem

46쪽

SECUNDUM VIAM PURGATIVAM.

persectionem et majorem servorem. Quis igitur erit, qui haec in corde suo conserens, nisi mentem habeat serream, statim ad recte et gloriose vivendum non inarde8int, omnem a Se expellens torporem et negligentiam rISta, quae Supradicta sunt, non hie serip8i, ut ea tantum semel legas: sed saepe et quasi semper maneant in memoria: et omni die Verses ea in eorde tuo, ne frigescat vel si frigere contigerit, eorum recordatione

reflammescat.

Quod promissa vota et Ioci dignitas nos ad fervorem cogant in nostris exercitiis habendum.

Legitur in Beelesiaste: Si quid vovisti Deo, ne in reris reddere; displicet enim ei insidetis et stulta promissio. Vehementer ad recte et serventer in religione Vivendum Votis astringimur solemniter promissis. Firmuter quippe tenendum est, per omne Votum rite Pr missum voventes ad sui teneri observationem. Et ut Doctorum quidam asserunt, magis obligat votum quam juramentum. Itaque, qui promissum transgreditur Votum, mortaliter peccat, et graVius quam transgressor juramenti secundum S I homae secundam seeundae. Quid igitur so fratres) promisimus, nisi per labores et exe citia dare operam, ut ad virtutis veniamus persecti nem; a quo conatu qui recedit, Voti transgre8sor reputandus est, sicut e contra secundum D. Bernardum, quamdiu indesessum proficiendi studium, jugemque ad altiora anterioraque conatum habuerimus, non Voti

47쪽

22 EXERCITATORIUM SPIRITUALE

Iractores deputamur, etiamsi crebrius ceciderimus. Habentes igitur hoc desiderium, et debita et ordinata exercitia, explentes quod promisimus, persolvamus: et quod nobis promissum est, obtinebimu8. Sumamus a saeculi hominibus exemplum, qui adeo promissa Violare perhorrescunt . ut eaptivi, dimissi reditum pollicentes, promisso tempore redeant, quamvis se acriter eructa dos agnoseanti Incitat nos quoquo ad servorem loci dignitas. Utinam attente adverteremus, quam graViter offendunt illi, qui tepide et remisse in monasterio vivunt.

De quibus dicit Propheta Jeremias: quid est, quod dile-etus meus in domo mea fecit seelera multa P Gravissime quidem peceani, qui hujusmodi sunt, multiplici ratione. 1) Primo propter religionis sublimitatem, quam transgrediuntur mentientes, cum, quod Deo promiserunt, non solvunt.

M Secundo propter loci sanctitatem, secundum illud Isaiae: In terra Sanctorum iniqua gessit: et non videbit gloriam Dei, et secundum illud Jeremiae: Contam

nasti terram sanctam meam.

33 Tertio propter temporis opportunitatem, quam

habet in monasterio ad sancte vivendum. Valde tamen est dolendum, quia mens nostra dura et ad malum prona, manna fastidiens appetit manducare caepe, quae suos edentes ad lachrymas cogunt.

4) quarto propter bonorum societatem; nam qui inter bonos malus est, similis est Judae inter discipulos Domini et sicut satan inter filios Dei. 53 quinto propter Dei liberalitatem, ei necessaria providentis; proditor siquidem deputandus est, qui eontra

48쪽

SECUNDUΜ πι- PURGATIVAΜ. 23 Dominum suum, ei necessaria administrantem, pugnat nam et canis suos consuevit amare beneficos.

63 Seaeto propter votum et prose88ionem, quae multum peccatum aggravant; non enim levis putanda est culpa, ut qui se primo Deo obtulit, ab eo discedens se offerat diabolo et sie mentiatur Spiritui Sancto. 73 Septimo, quia, qui in monasterio male vivit, unius boni locum occuPat. M octavo, quia praesumit, illos actus exercere, ad quos non est idoneus; nam praesumit astare in conspectu Dei, et alia plura hujusmodi. 93 Norio, quia non timet illas gravissimas poenas, quibus legimus fuisse punitos, qui in locis sacris aliqua

crimina perpetrarunt.103 Decimo et ultimo, quia non timet damna, quae incurrit; nam perdit omnia religionis bona, et fit expers honorum religiosorum, et comparatur blasphemo latroni, quia de cruce claustri descendit ad crucem inferni. Et concludens Vos admoneo: ut, si quis Vestrum se torpere senserit, eum D. Bernardo dicat: Cur torpes, eurdesidia anima tabescis p n- sunt condignae passiones hujus temporis ad culpam praeteritam, quae remittitur, et ad gratiam praesentem, quae immittitur, et ad futuram gloriam, quos Wαmittitur. Evigila anima mea,

quia masna Bunt, quae promisimus: sed maiora sunt, quae nobis promittuntur. Compleamus ista, o anima mea,

et suspiremus ad illa. Attende, quia deleetatio peeeati brevis est, et mena 'emetua: parvus labor virtutis, et gloria in ita: vocatio muliorum, et pauet eleeti: σmnium remuneratis: quidam ad gloriam, et alii ad

49쪽

M EXERCITATORIUΜ SPIRITUALE

poenam sine me. Vigila igitur frater in tuis exemcitiis, et tempore orationis statuto post vigilias ne dommias, quia, qua non putas hora, vocaberis. Et attendo, qui vigilant, dici beatos. Hactenus diximus, quam sit necessarium ad spiritu tem profectum consortium bonorum, et de studio spiritu lium exercitiorum, et de eorum fructibus, si sint certa et ordinata, et de eorum conditionibus, qui in eis sunt exercitandi, et de exercitiorum moderamine, et de his, quae in nobis sanctum servorem excitant. Restat nune, ut dicamus et disponamus, qualiter religiosus debeat exercitari secundum illas praememoratas tres Vias, seu licet Puryatinam, Illuminativam et Umtivam, ut per earundem exercitium, et per orationem, et contemplationem valeat gradatim ad optatum finem pervenire, scilicet animam Deo unire secundum illud Ρauli: qui adhaeret Deo, unus spiritus est, si hoc a Sanctis dictitur ad veram sapientiam pertingere.

Quod spiritualia exercitia habere debent certas et determinatas materias, tempora et horas.

Spiritualium diversitate ciborum uti debet religiosus. Experientia namque novimu8, quod, quantumcunque aliquis cibus ait delectabilis, si quotidie sumatur, inte dum parit fastidium, et appetit homo alios cibos, qua vis non ita sapidos. Et si cui apponuntur diversi cibi, tanto plus et avidius ex eis sumit, quanto in eorum singulis novum experitur saporem. Similiter et de-

50쪽

AECUNDUM VIAΜ PURGATIVAM.

Votus religiosus, cum ad orandum accedit, spiritualium varietas epularum sibi quaerenda est. Non enim medi criter laborare credenda sunt caput, pectus et universa corporis membra, cum anima ignitis desideriis in eoelum conatur ascendere. Unde variis meditationum dapibuS utendum est, ut in Saporum vicissitudine aliquid Valeat corpus relevaminis reperire. Primus et praecipuus cibus debet esse dovota oratio et castum desiderium:

ut scilicet anima appetat purgari, illuminari et uniri illi suo beatissimo et dulcissimo sponso. Et ideo maxime incipientes duo debent considerare vel meditari. Primo illa, quae timorem incutiunt, a quo anima inchoat, spuritualem Viam ad Deum Volens accedere. Secundo debet crebro Redemptoris nostri vitam et passionem ruminare. Nam Redemptoris vita, mors et passio est ostium, quo intratur ad amorem divinitatis; et in hujus signum ejus latus serro suit apertum, ut per hoc clare nobis innotesceret, neminem ad divinitatis amorem imgredi posse, nisi per januas vulnerum humanitatis. Et cum Dei servus coeperit radicari in deitatis amore, poterit aliquamdiu a consideratione humanitatis cessare. Nam propter hujus gustus et experimentalia cogniti nis adeptionem circa humanitatem et ejus vulnera prius Versabatur. Et hoc modo per totam hebdomadam secum dum serias materiae sunt distinguendae. Erit igitur agendum do timore secundum viam purgativam; de divinis beneficiis secundum illuminatinam; de divinis persectionibus et laudibus secundum viam unitivam, ut exercitator dapum spiritualium habeat multiplicitatem. Et hoc quantum ad materias.

SEARCH

MENU NAVIGATION